Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum repudiare uxorem debuerit permitti.
Rationes principales
Et quod non, videtur : Quia qui non prohibet malum, cum possit, habetur pro consentiente ; sed legislator potuit prohibere et non prohibuit repudium : ergo consensit. Sed consentiens malo peccat : ergo etc.
Item, non sunt facienda mala ut veniant bona : ergo nec permittenda mala, ne veniant maiora mala : ergo non debuit repudium permittere propter vitandum homicidium.
Item, vir et uxor pares sunt quantum ad legem tori ; sed sicut vir potest occidere uxorem, ita uxor odiens virum potest machinari etiam mortem eius : ergo idem periculum et idem ius est ex utraque parte. Sed non permittebatur in Lege ut uxor repudiaret virum : ergo etc.
Item, tempore legis naturae non legimus fuisse permissum repudium, tempore gratiae similiter legimus fuisse prohibitum ; quare ergo tempore legis scriptae fuit permissum ? Si dicas, sicut Dominus dicit, ad duritiam cordis eorum, contra : quia duri erant, ideo ad eorum duritiam confringendam imposuit legislator onera gravia : ergo, si grave est habitare cum uxore exosa, congruebat ergo non permitti repudium.
Contra : In Lege non debuit prohiberi aliquid, quod non debuit puniri, nec puniri debuit nisi ex quo deberent effici meliores, saltem in opere, quamvis non in caritate ; sed, si repudium non permitteretur, homines illi, qui proni erant ad homicidium, laberentur in peius : ergo etc.
Conclusio
Ad mala maiora evitanda repudium uxoris a Moyse debuit permitti, id est non puniri
Respondeo : Dicendum quod permissio est quadruplex : uno modo per privationem praeceptionis, et sic Apostolus permittit minus bonum, quia non praecipit maius bonum, sicut virginibus nubere permittit ; secundo modo per privationem prohibitionis, et sic venialia dicuntur permissa, quia non sunt prohibita ; tertio modo per privationem punitionis, et sic repudiatio uxoris est permissa, quia non punitur in Lege ; quarto modo per privationem cohibitionis, et sic omnia mala dicuntur a Deo permissa, quia non cohibet. Prima permissio est propter boni qualitatem ; secunda est propter nostram infirmitatem ; tertia propter vitanda maiora mala ; quarta propter elicienda maiora bona. Permisit igitur Moyses, quia non poterat prohibere hoc malum, quin triplex malum inde sequeretur : primum quidem defectus sacramenti, quia non vellent uxorem ducere ; secundo, multiplicatio fornicationis ; tertio, homicidium.
Ad rationes
1-2. Ex hoc patent duo prima, quia Moyses non permisit nisi coactus, propter scilicet maius malum vitandum, unde fuit ibi potius pati quam agere ; sed qui facit malum ut veniat bonum, peccat faciendo : ideo non est simile quod secundo obiciebatur.
Ad illud ergo quod obicitur, quare non permittitur mulieri, dicendum quod tempore Legis non iudicabantur ad paria vir cum muliere, tum ratione conditionis, quia vir est principium mulieris, tum ratione praevaricationis, quia mulier est initium peccati ; ideo dictum est ei, Genesis 3, 16 : Sub viri potestate eris.
Ad illud quod quaeritur : quare nulli ducerent uxores : ergo, si potius tempore illius Legis fuit permissum ? dicendum quod, ad hoc triplex fuit ratio : una, quia non fuit eis omnino revelandum Matrimonii mysterium, quia erat tempus umbrae ; secunda, quia ipsi erant imperfecti, unde tantum onus nollent recipere ; tertia, quia duri, et hoc onus nollent portare et occulte passent abicere : et ideo non fuit imponendum.