Divisio textus
Divisio textus
Supra egit Magister de Matrimonio quantum ad tria genera causarum. Hic agit quantum ad quartum genus causae, scilicet quantum ad causam materialem, quae quidem est personarum legitimitas vel illegitimitas. Et dividitur haec pars in duas, quia quaedam personae sunt simpliciter illegitimae respectu Matrimonii, quaedam respectu Matrimonii perfecti, utpote illae quae alias nupserunt, et iam mortuus est vir vel defuncta uxor. Ideo Magister primo agit de impedimentis. Secundo circa finem istius tractatus agit de secundis nuptiis, ibi : Sciendum est quod non solum primae vel secundae nuptiae etc.
Prima pars habet duas. In prima agit de impedimentis quae non omnino auferunt legitimitatem. In secunda vero de his quae omnino faciunt illegitimas ; et hoc dico secundum divisionem Magistri in littera ; et incipit secunda pars trigesima septima ante principium : Nunc de aliis, quae personas penitus illegitimas etc., vel ibi : Sunt igitur quidam ordiries. Prima pars habet duas, secundum duo impedimenta de quibus principaliter agit. Primo enim agit de impotentia coeundi, quae respicit defectum naturae. Secundo vero de conditione, quae respicit statum legis humanae, infra, distinctione trigesima sexta : Nunc de conditione videamus. Prima pars habet duas, quia ad impedimentum sequitur divortium. Ideo primo agit de Matrimonii impedimento licet semiplene. Secundo vero de divortio, infra, distinctione trigesima quinta : Hoc etiam notandum est, quod cum Dominus etc.
Prima pars habet duas partes. In prima determinat huiusmodi impedimenta in generali. In secunda in speciali, ibi : De his enim, qui causa frigiditatis etc. Et illa secunda pars subdividitur in duas, quia impedimentum potest venire vel ex parte vis imperatae, scilicet generativae, vel imperantis, ut liberi arbitrii. Ideo primo ponit impedimenta respicientia primam vim. Secundo vero secundam, ibi : Furiosi quoque , dum in amentia sunt etc. Et quaelibet harum habet duas secundum subdivisionem impedimenti. Nam impedimentum in vi generativa est impotentia coeundi : et haec est duplex, naturalis scilicet et accidentalis. Similiter impedimentum ex libero arbitrio est aut propter defectum cognitionis in ratione, aut honestatis in voluntate ; et sic sunt duo, scilicet furia et criminis enormitas vel incestus. Partes in littera signatae sunt secundum quatuor capitula.
On this page