Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Maledicta erat sterilis, quae non relinquebat etc. Aut enim hoc inelligitur quantum ad maledictionem poenae aut culpae. Si quantum ad maledictionem poenae, adhuc verum est illud, quod sterilitas non dicit naturam, sed defectum et malum, et non culpae, ergo poenae. Si maledictionem culpae, ergo esse sterilem erat culpa ; quod manifeste falsum est.

Respondeo : Dicendum quod istud intelligitur de maledictione poenae, prout poena non tantum dicit defectum naturae, immo etiam amplius, scilicet opprobrium infamiae ; tunc enim erat infamis et vilis reputabatur et ignominiosa, quasi Dominus vulvam eius conclusisset : exemplum est de Anna, I Regum 1, 5 ; unde steriles mulieres, quando non fecundabantur, reputabant sibi esse ignominiam. Quia ergo tunc omnes viris copulabantur et prolem quaerebant, et si non habebant, ignominiosae erant, ideo omnes steriles maledictae erant, quia fructum ventris non habebant quem illud tempus requirebat. Nunc autem quaeritur fructus bonorum operum ; ideo, etsi mulier careat filiis per virginitatem, ubi est sterilitas voluntaria, non maledicitur, sed laudatur ; si vero careat propter defectum naturalem, non maledicitur, sed sustinetur, maxime si non est in ea sterilitas bonorum operum.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit Ambrosius de filiabus Loth, quod publici muneris gratia privatam culpam praetexit. Videtur enim falsum dicere, quia, si quis furetur ut det pauperibus, non excusatur a peccato furti : ergo nec illae ab incestu, cum a patre cognitae fuerint. Item, videtur quod multipliciter peccaverunt : primo, quia patrem inebriaverunt ; secundo, quia ambae cum eodem viro ; tertio, quia cum patre suo peccaverunt.

Respondeo : Dicendum quod, quamvis filiae Loth videantur ex pietate motae fuisse, quia non propter delectationem carnis, sed propter conservationem humani generis artem illam cogitaverunt, tamen non excusantur ab incestu, quia scienter contra primam institutionem Matrimonii, in qua excipiuntur pater et mater, iacuerunt cum patre ; secundo vero, quia super falsam existimationem voluntatem suam fundaverunt ; et ideo etsi ignorantia et naturalis pietas aliquo modo excuset culpam, non tamen a toto, sed a tanto ; nec adeo excusat quin mortaliter peccaverint, licet de patre praesumi possit quod non peccaverit mortaliter. Et hoc vult Ambrosius dicere, quod intentio illa, qua bonum commune, non voluptatem propriam intendebant, praetexit privatam culpam. Fuit enim culpa re vera, sed tamen quamdam excusationis speciem habuit ex illa intentione, quae videbatur esse pia. Plus tamen habuit de stultitia et de temeritate quam de pietate : primo, quia patrem sanctum debebant consulere ; secundo vero, quia, etsi verum esset quod totum genus humanum esset consumptum, non tamen debuissent attentare tam horridum factum, nisi interveniret divinum mandatum. Sed in hoc manifestatum est quod in nulla muliere confidendum est, quia deceperunt eum cuius castitas gloriosa praedicatur, dum inter tam impios tam sancte et laudabiliter vixit.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod continentiam Ioannes in opere, Abraham in solo habebat habitu. Videtur enim male dicere, quia aut loquitur de continentia virginali aut simpliciter. Si de continentia simpliciter, tunc falsum dicit, quia Abraham veram continentiam habebat in usu. Si de virginali, cum illa sit incorruptionis perpetuae meditatio, illam non habebat, nec habitu nec actu. Et iterum, si plura bona paucioribus meliora sunt, videtur quod perfectiori inodo fuerit continens.

Respondeo : Dicendum quod continentia uno modo dicit privationem universalem mius actus ; et sic vocat Augustinus castitatem caelibum. Alio modo dicit privationem immoderantiae vel intemperantiae respectu illius actus ; hoc modo ponit actum cum modestia ; et hanc vocat castitatem nuptiarum. Per primam vult homo nullo modo coire ; per secundam vero vult, quando et quomodo et cum qua debet coire. Prima est nobilior quam secunda. Utramque harum simul habere in usu est impossibile, sed alteram habere in usu, alteram in habitu, nullum est inconveniens. Et sic fuit in Abraham, quia continentiam nuptiarum habuit in usu, sed alteram in habitu, quia facillimum fuisset ei tamquam viro temperantissimo universaliter a muliere abstinere ; et hanc voluntatem habebat quantum erat in se. Et sic patet quomodo habuit utramque ; patet etiam quomodo continentiam habuit in habitu, non in opere quantum ad omnimodam abstinentiam ; patet etiam quod non est melius habere ambas quam alteram, quia castitas caelibatus continet in se quidquid perfectionis habet altera.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit Hieronymus: Omnes retro Sanctos eiusdem fuisse meriti, cuius nunc Christiani sunt. Videtur enim male dicere, quia, si eiusdem meriti fuerunt, ergo status Legis aequiparatur statui Evangelii. Quomodo igitur verum est, quod post adventum Salvatoris effusa sit plene gratia Spiritus Sancti ?

Respondeo : Dicendum quod relativum identitatis et adverbium similitudinis in praesenti auctoritate non dicunt aequalitatem, sed magis proportionem, ut ita intelligatur : quia sicut competit legi Evangelii continere, ita nubere tunc. Tamen hoc excedit illud absolute, et tempus excedit tempus et status statum, sicut si fiat comparatio pueri ad puerum et viri ad virum sive ad statum viri ; sic in proposito est intelligendum. Unde Sancti non intendunt adstruere aequalitatem, sed ostendere statum illum esse bonum, quamvis nobis non competat imitari.

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod Scriptura nunc eas uxores appellat, nunc concubinas, quid secundum veritatem fuerint ; cum enim non possint simul esse uxores et concubinae, videtur Scriptura falsum dicere.

Respondeo : Dicendum quod re vera concubinae fuerunt, sicut innuit textus Genesis [16, 3] de Agar, de qua primo dicitur quod Sara dedit eam viro suo in uxorem ; et post dicitur : Ecce ancillam et filium eius. Et Augustinus expresse dicit, De civitate Dei, XVI, 25 et 28 capitulo, ubi dicit quod obedivit uxori, reddendo ei debitum. Similiter intelligitur de illis duabus ancillis uxorum Iacob, quarum quaelibet data fuit a domina viro, et vir in eis reddebat debitum uxoribus. Quoniam ergo in Matrimonium non erant coniunctae, ideo secundum veritatem non erant uxores, sed concubinae. Sed quoniam uxorio affectu cognoscebat, et semen computabatur uxoribus, et ita legitimum, hinc est quod uxores dicuntur.

Aliqui inde volunt dicere quod verae uxores fuerunt, tamen dicuntur concubinae, propter hoc quod erant ancillae uxorum et non nascebatur eis semen, sed liberis. Sed si attendatur figura quae ibi importabatur, quam notat Augustinus, in libro De Baptismo, et verba eius, De civitate Dei, XVI, prima positio est verior.

Si vero quaeratur, quae fuerit uxor verior inter Rachelem et Liam, dicendum quod utraque fuit, quia "servivit in uxorem et in uxorem servavit", sicut dicitur in Osee [12, 12] ; sed tamen secundum affectum Iacob Rachel verior, et magis habebat dominium sive posse ad Iacob : sed Iacob : secundum divinam dispositionem Lia, de cuius semine ortus est Christus Dominus, propter quem tota generatio Iacob, immo omnis generatio benedicta est.

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Non quaeritur electio muneris in successione generis. Videtur enim hoc esse falsum : cum enim multi matrimonialiter copulentur, et non ob aliud quam propter prolem principaliter, ergo videtur quod hoc quaeratur. Item, nonne coniuges prolem desiderant et a Deo quaerunt ? Constat quod immo. Item, quis modus est iste loquendi : non quaeritur electio muneris ? Quod est illud munus ?

Respondeo : Dicendum quod omnia bona, quaecumque habemus, dona Dei sunt et munera Dei. Intelligendum est igitur quod huiusmodi dona et munera quaerunt homines, cum ea desiderant et cum orant Deum pro eis acquirendis et laborant ut ea habeant. Possunt igitur haec munera dupliciter inquiri : vel secundum affectum humanum, et sic adhuc quaeritur et desideratur et eligitur munus successionis et prolis ; vel secundum promissum evangelicum : et quoniam lex evangelica promittit perfectionem in praesenti et gloriam in futuro, et dona spiritualia et non carnalia, hinc est quod bene dicitur : non quaeritur electio muneris etc., supple : secundum intentionem Evangelii.

Dub. VII.

Item quaeritur de hoc quod dicit Isidorus: "Non potest corpus corrumpi nisi prius corrumpatur animus". Videtur enim illud manifeste falsum, quia multis virginibus a viris pessimis facta est iniuria et corruptae sunt violenter. Si tu intelligas de corruptione peccati, sicut dicit Magister, contra : omne peccatum est in libero arbitrio : ergo non est in carne vel in corpore.

Respondeo : Dicendum quod istud intelligitur de corruptione quae redundat in amissionem decoris virginitatis ; cum enim sit de magnis bonis, nullo modo potest perimi vel auferri omnino nolenti. Sed ipse opponit de qualicumque corruptione.

Dub. VIII.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Sanctius est mori fame quam idolothytis vesci. Videtur enim male dicere, quia idolum nihil est in mundo. Et iterum : "Nihil est reiciendum", sicut dicitur I ad Timotheum 4, 4. Et similiter dicitur I ad Corinthios 10, 25, quod de omnibus licet vesci.

Respondeo : Dicendum quod illud intelligendum est de illo qui vescitur idolothytis in reverentiam idoli, vel quando scit alios propter ignorantiam scandalizari. Verumtamen propter scandalum in articulo necessitatis non est idolothytum dimittendum, sed cum protestatione quod non facit in reverentiam idoli, est sumendum ; et tunc non scandalizat.

PrevBack to TopNext