Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Matrimonium habeat impedimentum.

Rationes principales

Quantum ergo ad primum ostenditur quod Matrimonium non habeat impedimentum : Quia Matrimonium est remedium contra morbum concupiscentiae : ergo, si ille morbus ad omnes se extendit, nullo impediente, videtur similiter quod Matrimonium, cum medicina debeat ex opposito respondere morbo, et ita quod Matrimonium in omnibus esse possit, nullo impediente.

Item, nullum aliud sacramentum habet impedimentum, quin, si aliquis suscipiat de facto, susceptum sit. Ergo similiter videtur in Matrimonio quod, qualiscumque sit aliquis, tamen, si de facto contrahit, suscipit Matrimonii sacramentum.

Item, Matrimonium est insolubile vinculum, ut est supra probatum. Ergo, si contrahatur, nunquam dirimitur : ergo nullum est impedimentum quod dirimat iam contractum.

Item, Matrimonium, cum sit sacramentum, operatur Deus : unde coniuncti matrimonialiter dicuntur coniuncti a Deo ; sed divina operatio non habet impedimentum, eum Deus sit agens nobilissimus ; ergo Matrimonium nullum habet impedimentum.

Contra : Matrimonium institutum est in officium ; sed multi sunt inepti ad officium, ut puta ad generandum per coitum : ergo multi sunt non idonei ad Matrimonium : ergo etc.

Item, Matrimonium institutum est in remedium ; sed, multi sunt quibus non potest esse in remedium, quia non possunt convenire : ergo etc.

Item, multi sunt qui non possunt unquam sine peccato actum illum exercere, ut puta qui voverunt continentiam vel quibus est prohibitum coniungi ab eo qui potest ; sed omne sacramentum potest venire in usum sine peccato, cum ordinet ad salutem : ergo aliqui sunt inepti ad Matrimonium.

Item, nihil est sacrum quod fit contra divinum mandatum ; sed sacramentum est sacrum signum : ergo nihil est sacramentum quod fit contra praeceptionem divinam ; sed divinum praeceptum, Levitici 18, 6, prohibet Matrimonium fieri inter multa genera personarum : ergo, si contrahant de facto, non est sacramentum : ergo habet impedimenta.

Conclusio

Sacramentum matrimonii multa habet impedimenta

Respondeo : Dicendum quod sacramentum Matrimonii habet impedimentum multiplex, sicut ostendunt rationes ad hoc inductae. Ratio autem quare hoc sacramentum magis habet impedimenta quam alia, est duplex. Una est ratione causae efficientis, quia, quamvis omnia sacramenta sint a divina institutione et humana dispensatione, tamen hoc sacramentum maxime consistit in humana dispensatione, quia per consensum contrahentium uritur nec habet dispensatorem determinatum. Alia ratio est ratione finis, quia, cum omnia sacramenta sint in remedium, istud non tantum est in remedium, sd etiam in officium ; et cum alia sint spiritualia, huic coniuncta est actio carnalis, scilicet coniunctio quae est per coitum. Et ideo facilius recipit impedimenta. Ex his patent obiecta.

Ad rationes

Quod enim obicitur, quod nullus excluditur a morbo concupiscentiae, dicendum quod morbus ille aliter remediabilis est quam per Matrimonium, ut puta per continentiam.

Ad illud quod obicitur, quod alia sacramenta se extendunt ad omnes, patet responsio, quia non est simile de hoc et de aliis, ut visum est.

Ad illud quod obicitur, quod est vinculum insolubile, dicendum quod verum est ex quo ligat ; sed possibile est aliquos ineptos esse, ita ut hoc vinculo non vinciantur.

Ad illud quod obicitur, quod divina operatio non potest impediri, dicendum quod verum est, ubi Deus operatur ut tota causa ; sed non est sic in Matrimonio, immo necesse est intervenire consensum legitinium. Praeterea, operatio ista praesupponit materiam in qua.

PrevBack to TopNext