Quaestio 2
Quaestio 2
De numero et sufficientia impedimentorum.
Rationes principales
Et quod sint multa, videtur : Quia impedimenta sunt propter privationem vel defectum boni Matrimonii ; sed defectus boni malum est, et, ut dicit Dionysius, malum est infinitis modis, quamvis bonum sit uno modo : ergo infinitis modis videtur quod possit impediri.
Item, impedimenta Matrimonii accipiuntur secundum accidentia personarum ; sed, ut vult Philosophus, accidentia sunt infinita : ergo et impedimenta. Maior patet discurrendo in singulis ; minor patet per Philosophum.
Item, impedimenta Matrimonii respiciunt Matrimonii conditionem, et illud respicit personas singulares ; sed singularia sunt infinita et indeterminata : ergo et Matrimonii impedimenta.
Contra : Nihil impedit Matrimonium nisi secundum institutionem Dei vel Ecclesiae ; sed institutio Dei et Ecclesiae quantum ad Matrimonium est in determinatis conditionibus : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod hoc sacramentum habet impedimenta plura ; sed quaedam impediunt ex congruitate, et ista dicuntur impedire contrahendum, sed non dirimere iam contractum, ut est Ecclesiae interdictum et tempus feriatum, quia talia respiciunt solemnitatem Matrimonii. Quaedam impediunt de necessitate, quia non stat cum eis sacramentum ; unde dicuntur impedire contrahendum et dirimere iam contractum, quia, quamvis esset contractum de facto, tamen in veritate non fuit sacramentum nec Matrimonium verum. Impedimenta autem illa his versibus continentur, de quibus omnibus infra habebitur singillatim. Error, conditio, votum, cognatio, crimen, Cultus disparitas, vis, Ordo, ligamen, honestas ; Si sis affinis, si forte coire nequibis : Haec facienda vetant connubia, iuncta retractant.
De sufficientia ergo impedimentorum dicendum quod impedimentum fit sive potest fieri ex quadruplici causa. Nam ex efficiente causa provenire possunt tria. Efficiens causa est consensus ; ad consensum autem concurrit ratio et voluntas. Contra rationis actum est error ; contra actum voluntatis vis vel violentia ; contra actum utriusque conditio servitutis, quae impedit partim propter defectum libertatis, partim propter errorem. Ex parte causae materialis tria, quia Matrimonium est coniunctio voluntarie introducta, ergo est prius naturaliter disparatorum, coniuncti ergo proximitate sunt inepti ad Matrimonium. Sed coniuncti possunt esse tripliciter : consanguinitate, affinitate, iustitia publicae honestatis, quae contrahitur ex sponsalibus per verba de praesenti ; et sic sunt alia tria impedimenta.
Ex parte causae formalis tria, quia Matrimonium est vinculum, in quo est mutua potestas viri et uxoris ; impedimentum autem contra hoc est, quando non potest dare sui corporis potestatem. Et hoc potest esse tripliciter : aut quia tradidit alteri qui adhuc vivit, et sic est ligatio ; aut quia se dedicavit Deo, et sic est sacer Ordo ; aut quia Deo et praelato, et sic est votum, quando guis vovet ingredi religionem vel continentiam solemnem. Ex parte finis similiter tria, quia Matrimonium est ad procreandam prolem ad cultum Dei vel saltem in remedium honestatis. Contra rationem procreandi ver remedii est impotentia coeundi contra cultum Dei, qui est in fide, est disparitas cultus ; qui est in moribus, est criminis enormitas. Ita sunt duodecim impedimenta. Similiter aliqua recipiunt divisionem, ut impotentia coeundi et crimen, sicut melius patebit infra.
Posset tamen aliter horum impedimentorum sumi sufficientia. In Matrimonio enim considerantur personae quae iunguntur et ipsum vinculum et illud per quod vinciuntur et illud ad quod vinciuntur ; quod vincitur et vinculum et ad quod et per quod. Personae quae vinciuntur, debent aliquo modo convenire in cultu Dei et fide, sed distare vinculo naturali et consimili, propter hoc quod natura abhorret personas multum consimiles in actu illo sociari. Multum igitur distant, quando sunt dispares in cultu ; multum appropinquant, quando sunt iuncti cognatione vel affinitate vel publicae honestatis iustitia. Propinquitas consanguinitatis est ex fructu Matrimonii, sed affinitatis ex actu ; iustitia publicae honestatis tenet medium inter utrumque. Et sic sunt quatuor impedimenta, scilicet cultus disparitas, cognatio, affinitas et publicae honestatis iustitia. Consideratur iterum ipsum vinculum, quo vinciuntur individualiter ; et ob hoc non possunt coniungi vel vinciri qui sunt aliis obligati. Obligari autem alii est dupliciter : aut Deo aut homini. Et homini dupliciter : aut per Matrimonium, et sic ligamen ; aut per servitutem, et sic conditio. Obligari autem Deo est dupliciter : aut per votum, aut per illud quod habet annexum votum, ut sacer Ordo. Et sic sunt alia quatuor : ligamen, conditio, votum et Ordo. Tertio circa Matrimonium consideratur illud per quod contrahitur, et sic est consensus ; et hic respicit actum rationis, et contra hunc est error ; et actum voluntatis, et contra hunc est violentia. Et sic sunt duo. Quarto consideratur usus Matrimonii, et hic, dupliciter impeditur : aut per impossibilitatem utendi, et sic impotentia coeundi ; aut per abusum, et sic enormitas criminis. Et sic patet numerus et sufficientia horum impedimentorum et quod sunt in numero determinato, scilicet duodecim.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod malum est modis infinitis, dicendum quod Dionysius loquitur de malo quantum est de se, quia privatio et non-ens est et caret fine et determinatione. Si autem loquamur de malo prout ei substernitur actus vel per comparationem ad bonum quod privat, sic ponitur in genere per reductionem et species determinatas habet, sicut patet in vitiis. Verumtamen illud non valet ad propositum, quia impedimenta Matrimonii non sunt defectus vel mala, sed et aliqua bona huic incompossibilia.
Ad illud quod obicitur secundo penes accidentia, dicendum quod non penes quaecumque accidentia, utpote quod sit albus vel niger, sed pertes accidentia quae directe respiciunt Matrimonium quantum ad aliquod bonum ; et ita sunt in numero determinato.
Ad illud, quod sunt circa singularia, dicendum quod sicut operationes virtutum sunt circa singularia, tamen sermo et cognitio est de eis prout reducuntur ad aliquod universale - primo modo non habet certitudinem, secundo modo habet - sic in proposito casus emergentes sunt multi et innumerabiles circa speciales personas ; tamen omnes sub hac generalitate impedimentorum comprehenduntur. Et sic patet totum.