Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum impotentia naturalis coeundi sit impedimentum Matrimonii.

Rationes principales

Quantum ergo ad primum ostenditur quod naturalis impotentia coeundi non impediat Matrimonium : Quia verum Matrimonium est Matrimonium sine carnali coitu ; sed quandocumque aliquid habet perfectum esse sine aliquo, non impeditur per defectum illius ; ergo etc.

Item, voluntas continendi in utroque coniugum non solvit Matrimonium, ergo nec necessitas continendi, pari ratione ; sed ubi est impotentia etc.

Item, Matrimonium est vinculum insolubile ; sed possibile est impotentiam coeundi accidentalem contrahi : ergo, si perpetuum non impeditur accidentali, nec Matrimonium impeditur impotentia coeundi.

Item, naturalis impotentia venit ex frigiditate in viro ; sed frigiditas est accidens : ergo potest expelli per caliditatem : ergo et talis impotentia. Sed accidens cito transiens non solvit vinculum perpetuum : ergo etc. Similiter obicitur de arctatione ex parte mulieris.

Contra : Extra, libro IV De frigidis et maleficiatis: "Sicut puer, qui non potest reddere debitum, non est aptus coniugio, sic qui impotentes sunt, minime apti ad contrahenda Matrimonia reputantur".

Item, in Matrimonio obligatur homo ad reddendum debitum ; sed nullus potest se obligare ad impossibile ; sed impotens coire non potest debitum reddere : ergo non potest Matrimonium contrahere.

Item, in Matrimonio transit potestas corporis viri in mulierem et e converso : sed quando alter est impotens, non transit potestas, quia nemo dat quod non habet : ergo etc.

Item, si Matrimonium est in remedium : ergo inter personas, inter quas nec officium nec remedium potest esse, non potest esse Matrimonium ; sed hoc est per impotentiam : ergo etc.

Item, ad hoc est auctoritas iuris, Causa XXXIII, quaestione 1, quae dat licentiam contrahendi alteri personarum in casu isto : ergo non est Matrimonium.

Respondeo : Dicendum quod impotentia coeundi naturalis aut est temporalis aut perpetua. Si temporalis, non impedit ; si perpetua, tunc impedit contrahendum et dirimit contractum ; et si alter coniugum petat separationem, separandi sunt ; si autem velint mutuo cohabitare, possunt, ut qui non potest mulierem habere ut uxorem, habeat ut sororem. Sed quia dubium est utrum impotentia talis sit perpetua, ideo Ecclesia utrique adhibet debitam diligentiam ad sciendam perpetuitatem et indicit cohabitare per tres annos et experiri actum illum et remedia, si qua possunt esse contra talem impotentiam. Ad sciendum autem quod praecesserit, creditur iuramento septem testium vel etiam inspectioni claustrorum ; alioquin statur verbo viri. Decipitur tamen aliquando Ecclesia, et cum constat de deceptione, iubet eos quos separaverat ad priora iura redire. Concedendum est igitur quod impotentia coeundi, quae venit ex naturali frigiditate, Matrimonium impedit, si sit perpetua secundum veritatem. Qualiter autem cognoscatur eius perpetuitas, et quae sit diligentia adhibenda, hoc est inferioris scientiae determinare, ut iuristarum aut medicorum.

Obiecta

Ad illud ergo ex complexione et naturaliter inest quod obicitur, quod verum Matrimonium est sine copula carnali, dicendum quod verum est ; sed non est sine ordinabilitate ad carnalem copulam, quia, sicut supra dictum fuit, necesse est consentire in mutuam corporum potestatem ; hic autem consensus nullus est nec talis obligatio in eo qui non habet posse exercendi actum illum. Et ideo argumentum non valet, quia potentia coeundi, quantum ad legitimitatem personae contrahentis, est de essentia, non sic actus.

Per hoc patet responsio ad sequens, quod voluntas continendi non impedit Matrimonium, quoniam adhuc manet ordinabilitas ad actum cum voluntate, quia non necesse est esse perpetuam, pro eo quod voluntas potest verti ; et ideo non est simile de impotentia et voluntate.

Ad illud quod obicitur, quod est vinculum insolubile, dicendum quod istud verum est, postquam contractum est legitime ; et ex tunc, si superveniat illegitimitas, non solvit Matrimonium ; sed si praevenit, impedit contractionem : et adeo impedit quod, etsi videatur Matrimonium contrahi secundum faciem hominum, tamen secundum veritatem non contrahitur. Et ideo dicitur dirimere iam contractum, non quia illud vinculum infringat, sed tantum est impedimentum guod, etsi de facto consummetur in facie hominum, nullam tamen soliditatem habeat.

Ad illud quod obicitur, quod frigiditas est accidens etc., dicendum quod frigiditas duplex est : quaedam accidentaliter, quaedam complexionaliter et per naturam. Illa quae est in homine accidentaliter, potest ut plurimum expelli, pro eo quod non est a prima complexione. Sed frigiditas quae est ex complexione et naturaliter inest - sicut in his qui sunt insensibiles per naturam vel per malam dispositionem membri alicuius ad hoc ordinati, ut arctitudo in muliere, si tanta est quod nullum remedium adhiberi possit secundum iudicium bonarum matronarum - haec est quae impedit, et haec est inseparabilis et perpetua ; et de hac non valet ratio. Quod enim dicitur contrarium expelli per contrarium, verum est, ut dicit Philosophus, nisi alterum insit per naturam.

PrevBack to TopNext