Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum impotentia coeundi accidentalis, quae est per maleficium, impediat Matrimonium.

Secundo quaeritur de impotentia coeundi accidentali, quae est per maleficium, utrum impediat Matrimonium.

Rationes principales

Et quod sic, istud probatur : Causa XXXIII, quaestione 1: "Si per sortiarias vel maleficas, occulto, sed nunquam nisi iusto Dei iudicio permittente, et diabolo praeparante, concubitus non sequitur, hortandi sunt" etc. ; et post : "Si sanari non poterunt, separari valebunt"

Item, Extra, libro IV De frigidis et maleficiatis, in decretali Honorii : Litterae vestrae, ubi est quaestio de eo qui alias mulieres poterat cognoscere, sed non propriam uxorem, in fine decretalis infertur : "Ipsis cum septima manu propinquorum iuramento firmantibus se commisceri carnaliter nequisse, proferatis sententiam divortii inter eos".

Item ubicumque talis causa, ibi talis effectus ; sed frigiditas vel arctitudo impediebat et dirimebat propter impotentiam reddendi debitum : ergo, cum talis causa sit in maleficiatis, videtur etc.

Item, maius periculum est in his qui possunt coniungi aliis et non sibi quam in his qui nullis possunt coniungi, quia potest esse multis occasio adulterii et homicidii etc. Si ergo separantur propter impotentiam coeundi. cum qualibet propter naturalem defectum, pari ratione propter impotentiam coeundi cum una propter maleficium.

Item, maleficia fiunt arte et potestate daemonum, sicut dicitur in auctoritae canonis prius proposita ; sed diabolus est potentior et versutior quam sit homo : si ergo homo potest alterum omnino reddere inhabilem ad actum Matrimonii vel castrando vel secando per violentiam vel dando medicinam vel per virtutem lapidis aliquam occultam, sicut aliqui medici narrant, videtur quod multo fortius hoc, diabolus possit : ergo per maleficium poterit praestari efficax impedimentum.

Contra : Huiusmodi sortilegium est diabolicum maleficium, sed Matrimonium est remedium et divinum beneficium ; sed potentius est divinum beneficium quam diabolicum maleficium : ergo potius Matrimonium solvit maleficium quam maleficium excludat Matrimonium.

Item, nihil impedit Matrimonium quod sit temporaneum ; sed maleficium omne est dissolubile : ergo per maleficium non impeditur Matrimonium. Quod autem sit dissolubile, probatur ex parte eius qui facit et cui fit et modi faciendi. Ex parte eius cui fit, quia talia maleficia fiunt per diabolica commercia, quae non habent posse super viros sanctos, quia ipsi sunt triumphatores diaboli : ergo solum super peccatores ; sed iste potest desinere esse peccator : ergo etc. Ex parte modi quo fit, quia omnis res, ut dicit Chrysostomus, per easdem res destruitur per quas componitur. Ergo, si hoc factum est per maleficium vel maleficia, ergo per illud vel illa potest destrui. Ex parte eius per quem fit, quia per diabolum ; sed virtus diaboli expellitur ab homine per exorcismos, etiam quando obsidet corpora : ergo videtur quod similiter quantum ad effectum maleficii.

Item, videtur quod ista maleficia nullius vigoris sint, quia qua ratione habent effectum in actum illum, eadem ratione in actum omnem. Ergo, si per maleficia possunt impedire coitum, ita passent comestionem et gressum, et sic perimere totum mundum per suum sortilegium ; quod credere est sacrilegium.

Item, si maleficium impedit, aut debilitando vim generativam, aut auferendo facultatem exeundi in actum. Si primo modo, ergo, cum illa vis aequaliter se habeat ad omnes, si impedit coitum quantum ad unam, impedit quantum ad omnes : si ergo non impedit quantum ad omnes, ergo videtur quod quantum ad nullam, et ita nihil videtur dicere quod possit cognoscere alias mulieres et non suam. Similiter argue de secundo modo, scilicet auferendo facultatem exeundi in actum.

Conclusio

Impotentia coeundi accidentalis, quae est per maleficium, contractum matrimonii impedit, quando est perpetua et praecedit

Respondeo : Dicendum quod aliqui dixerunt quod maleficium nihil erat in mundo nec alicuius vis nisi in sola aestimatione hominum, qui multos naturales defectus attribuunt maleficiis daemonum propter fidei defectum. Sed ista positio derogat iuri et derogat opinioni vulgi, et quod maius est, experimento ; et ideo istud non habet aliquam stabilitatem.

Fuerunt et alii qui dixerunt quod maleficium vere impedit coitum ad tempus, sed tamen nullum est perpetuum, quia quodlibet dissolvi potest vel per diabolum vel per maleficium vel per divinum auxilium ; et dixerunt illud capitulum primo propositum abrogatum. Sed certe adhuc istud est contra experimentum et contra ius novum, quia decretalis Honorii praecipit in talibus fieri divortium, cum experimento probatum sit multos habitasse simul per longum tempus et adhibuisse operam magnam et quaesiisse multa remedia et nihil omnino valuisse ; et ideo per experientiam conicit Ecclesia tale maleficium aliquando esse perpetuum. Rursus, quia multi sunt qui remedium invenerunt, conicit non semper esse perpetuum ; et ideo hoc maleficium aliquando impedit, aliquando non.

Propterea, secundum communem doctorum opinionem, distinguendum est quod impotentia coeundi accidentalis, quae venit per maleficium, aut est temporalis aut perpetua. Si temporalis, non impedit. Tunc autem praesumitur esse temporalis, quando infra spatium trium annorum cohabitantes et quam possunt operam dantes, sive per ecclesiastica sacramenta sive per alia remedia, sanari possunt. Si autem omnes non sanantur aliquo remedio, ex tunc praesumitur esse perpetua. Haec autem impotentia perpetua aut praecedit contractionem Matrimonii aut sequitur. Si praecedit, facit personam illegitimam, ita quod impedit contrahendum et dirimit iam contractum ; si sequitur, non impedit, sicut etiam de sectis dicitur, Causa XXXII, quaestione 7 : ubi tale capitulum inscribitur, et in littera ponitur : Illi qui Matrimonium sani contraxerunt, et uni ex duobus aut amentia aut furor aut aliqua infirmitas accedit, ob hanc causam coniugia talium solvi non possunt. Similiter intelligendum de his qui ab adversariis excaecantur aut membris truncantur aut a barbaris secti sunt. Et sic concedendum quod sicut sectio, quae reddit impotentem ad coitum, facit personam illegitimam, si praecedat contractionem, non facit, si sequatur, quia Matrimonium non potest solvi nisi per mortem vel spiritualem vel carnalem ; unde Extra, De conversione coniugatorum, Ex parte tua, ubi dicit Innocentius : Ex quo Matrimonium inter legitimas personas per verba de praesenti contrahitur, in nullo potest casu dissolvi, ut, vivente reliquo, alter possit ad secunda vota transire. Si igitur sequatur contractionem, non impedit ; si vero praecedat, impedit, si sit perpetua.

Dupliciter autem. fit maleficium perpetuum : aut respectu omnis mulieris, et sic reddit inhabilem ad omnem ; aut respectu uxoris, et sic reddit inhabilem ad illam, sed non ad omnes ; et tunc tales separati secundum iura possunt aliis copulari. Non sic est de frigidis, quia, si copulantur aliis, scit Ecclesia se esse deceptam, et ideo retractat divortii sententiam. Concedendae igitur sunt rationes ostendentes quod maleficium praestat impedimentum Matrimonio.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod potentius est Dei beneficium, dicendum quod verum est, quoad id contra quod ordinatur, ut Matrimonium, quam morbus concupiscentiae, quia morbus non vitiat Matrimonium, sed Matrimonium excusat vitium. Sed Matrimonium non est ordinatum ad restituendam potentiam coeundi , et ideo maleficium non vincit nec expellit ; nec ex hoc sequitur quod malefieium sit potentius.

Ad illud quod obicitur, quod dissolvi potest per causam etc., dicendum quod omne tale maleficium dissolvi potest per Deum, dissolvi etiam potest per diabolum ; sed non omne dissolvi potest per maleficium vel humanum consiliuin, quia malefici, sicut per confessionem eorum scitur, aliqua maleficia sciunt facere, quae ipsi, ad poenitentiam conversi, non possunt destruere, nec homines sciunt consilium adhibere, propter hoc quod industria diabolica superexcellit humanam. Et quoniam humanum consilium deficit et Deus propter meritum peccati praeteriti frequenter non exaudit et diabolus ad hoc non debet invocari nec eius patrocinium implorari, hinc est quod tale maleficium dicitur esse perpetuum.

Ad illud ergo quod obicitur de culpa, dicendum quod non semper remotio poenae sequitur remotionem culpae. Et similiter ex parte facientis multa possunt destrui ; quae non possunt construi, et similiter ex parte exorcismi : non enim semper habet efficaciam in expulsionem diaboli, permittente iusto iudicio Dei.

Ad illud quod obicitur, quod sortilegium nullum aufert potentiam comedendi, dicendum quod, sicut diabolo permissa est a Deo potestas super serpentes magis quam super alia animalia in prioris facti memoriam - unde plus per incantationes serpentes quam aves capiuntur - sic, quia actus ille vitiosus est et quodam modo foetens et ut plurimum coniunguntur homines ad illum actum libidinose : ideo diabolus plus habet ibi posse et plus ei permittitur. Et hoc probatur exemplo Scripturae et auctoritate, quoniam dicitur in Tobia [3, 8] quod daemonium, nomine Asmodaeus, septem viros in lecto interfecit, non in convivio.

Ad illud quod ultimo obicitur, quod aequaliter se habet vis illa ad omnes, diceridum breviter quod verum est ; et si impediretur naturali impedimenta, aequaliter impediretur quantum ad omnes ; sed quia daemoniaco impeditur - qui assistit et se obicit secundum petitionem sortilegae mulieris, impetrante hoc merito infidelitatis, sicut fides impetrat ut Deus assistat ad facienda miracula - cum sortiaria respectu personae determinatae facit sortilegium, diabolus in actu illo praesto est et non in aliis ; et tunc vel propria virtute vel per herbam vel lapidem vel naturam occultam vim impedit ne in actum exeat, non respectu alterius mulieris, quia ad hoc invitatus non fuit aut quia Dominus non permittit ; occultum enim Dei iudicium hic latet, sicut patet in uxore Tobiae.

PrevBack to TopNext