Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum furia impediat Matrimonium.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia Matrimonium est tantum consentientium, et consensus est ratione utentium ; sed furiosi non utuntur ratione : ergo etc.
Item, plus tollit consensum stultitia quam error ; sed error impedit Matrimonium : ergo multo magis furia.
Item, furiosus non potest stare in iudicio ne testificari, ergo nec contractum facere ; sed plus est contractum facere ratione sui corporis quam rerum : ergo, si Matrimonium est contractus respectu proprii corporis, patet etc.
Item, furiosus non meretur nec demeretur ; sed omnis qui suscipit sacramentum, suscipit ad meritum vel demeritum, vel digne vel indigne : ergo furiosus non potest suscipere sacramentum, et sic nec Matrimonium.
Contra : Matrimonium est ad procreandam prolem ad cultum Dei, ergo qui potest hoc facere, potest Matrimonium contrahere ; sed furiosus potest generare : ergo etc.
Item, furia provenit accidentaliter ; sed Matrimonium est vinculum insolubile : ergo furia non impedit Matrimonium.
Conclusio
Furia concomitans actu contractionem matrimonii impedit matrimonium, non vero si tantum habitu praecedit, vel si sequatur
Respondeo : Dicendum quod circa hoc distinguendum est, quia furia aut concomitatur aut praecedit vel sequitur. Si concomitatur, tunc, quia furiosus non habet potestatem consentiendi, et impedit Matrimonium et nullum est ; si autem praecedit, et ille habet lucida intervalla vel sequitur, Matrimonium non impedit. Rationes ergo probantes quod impedit, procedunt ea via qua furia est tempore consensus et secundum actum ; si vero non esset actu furiosus, sed habitu ; etiam si haberet lucidum intervallum, non deberet contrahere, propter periculum, quia talis prolem nescit educare nec cum uxore debite cohabitare ; tamen, si contraheret, contractum esset.
Ad rationes
Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod potest procreare prolem, dicendum quod secundum statum furiae non potest, quia nescit quis sit Dei cultus ; nescit etiam filios educare. Praeterea, si hoc posset, non sequeretur, quia hoc non dicit totum esse Matrimonii.
Ad illud quod obicitur, quod accidentaliter venit et recedit, dicendum quod, etsi Matrimonium sit contractum, per furiam non solvitur, sed impediri potest ut non contrahatur ; et si etiam contrahatur, nihil fit nisi postmodum consentiat, cum habuit intervalla lucida.
Ad illud quod obicitur, quod potest liberari a furia, dicendum quod non est simile de furia et de impotentia coeundi, quia furia impedit ratione consensus, et consensus est in uno actu et in modico tempore ; et ideo, si tunc sit furia, cum tollat consensum, impedit Matrimonium. Sed impotentia coeundi est contra Matrimonii usum, non contra consensum ; et quia usus totum tempus, vitae concernit, ideo non est impedimentum, nisi protendatur per totam vitam. Et sic patet illud.