Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum crimen incestus impediat Matrimonium et faciat personam illegitimam.
Secundo quaeritur de perversione voluntatis in incestuosis, ut puta cum quis iacet cum uxoris sorore ; quaeritur ergo, utrum tale crimen impediat Matrimonium et faciat personam illegitimam.
Rationes principales
Item, hoc ipsum probatur ratione, quia, in quo quis peccat, in hoc torquendus est ; sed incestus iste fuit contra bonum Matrimonii : ergo in eo debet puniri.
Item, affinitas contrahitur in copula carnali ; sed affinitas impedit Matrimonium contrahendum et dirimit iam contractum, sicut et consanguinitas vel cognatio : ergo, si factus est affinis uxori, iam non manet Matrimonium.
Item, quod saltem non debeat reddere debitum, videtur, quia quicumque coit cum consanguinea vel affine, peccat mortaliter ; sed nullus tenetur peccare mortaliter : ergo non tenetur reddere debitum.
Contra : Uxor non debet puniri in peccato viri, ergo non privatur viro ; et si hoc, ergo iste est vir et potest ab eo petere debitum : ergo, si Matrimonium est vinculum relationis in utroque extremo, ergo et ista est uxor et ille vir.
Conclusio
Incestuosa copula cum sorore uxoris impedit tantum ius petendi debitum, si fit post contractionem matrimonii; si vero ante eandem, est impedimentum dirimens
Respondeo : Dicendum quod aliquis potest committere incestum cognoscendo sororem uxoris suae dupliciter : aut antequam contrahat Matrimonium cum sorore, aut post contractionem. Si post contractionem Matrimonii, Matrimonium illud non solvitur, amittit tamen ius petendi debitum, non tamen reddendi, quia non potuit peccatum eius praeiudicare uxori, nisi fuerit conscia sceleris. Interdicitur etiam tali ab Ecclesia, ut non contrahat cum alia, etiam priori mortua ; dispensatur tamen cum eo, maxime si timetur de fornicatione, quia est iuvenis. Si vero contrahat sine dispensatione, non debet separari omnino, sed ad tempus ad poenitentiam faciendam ; peccat tamen contrahendo sine Ecclesiae licentia. Si autem cognovit sororem ante Matrimonii contractionem, etiam post sponsalia de futuro, nullum est Matrimonium contractum ratione affinitatis ; unde separandi sunt iudicio Ecclesiae, et mulier potest nubere, vir autem, quantum est de rigore iuris, nubere non potest.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur de crimine, dicendum quod, quamvis sit homo puniendus pro crimine, quantum est de rigore, dispensatur tamen, ubi timetur periculum, et detrahitur severitati.