Divisio textus
Divisio textus
Supra egit Magister de triplici impedimenta Matrimonii. Hic agit de divortio, quod ortum habet ex culpa et peccato. Et quoniam adulterium potest praecedere Matrimonium vel sequi, et secundum quod praecedit, causat divortium, et secundum quod sequitur, similiter : ideo haec pars duas habet. In prima agit de divortio quod fit propter adulterium quod sequitur Matrimonium. In secunda agit de adulterio quod antecedit Matrimonium, ibi : Solet etiam quaeri, an valeat duci etc.
Prima pars habet quatuor particulas. In prima ostendit Magister quod vir innocens potest fornicariam dimittere et e conversa. In secunda ostendit quod, si ambo fornicantur, unus non potest alterum invitum dimittere, ibi : Si vero quaeritur, an adulter adulteram etc. In tertia ostendit quod post divortium, coniuge vivente, neuter potest nubere, ibi : Si quis autem fornicationis expers etc. In quarta, quod possunt invicem reconciliari, ibi : Possunt autem reconciliari etc. In secunda vero parte principali primo opponit, deinde solvit.
On this page