Dubia
Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Plene legitimae sunt, quibus non obviat votum etc. Videtur enim falsum dicere, quia legitimitas est habitus, illegitimitas est privatio ; sed per habitus cognoscuntur privationes, non per privationes habitus : ergo male definitur legitimitas per privationem illegitimam.
Respondeo : Dicendum quod sicut solutio uno modo dicit habitum respectu ligationis, alio modo privationem, sic in proposito. Si enim comparentur solutum et ligatum respectu actus quantum ad quem est expeditio, solutio dicit habitum ; si vero comparentur respectu vinculi, solutio dicit privationem vinculi ; et sic dupliciter potest definiri. Per hunc modum de legitimitate oportet intelligi.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Volo esse mater et filios procreare etc. Videtur enim male dicere, quia propter sterilitatem uxoris non potest vir allegare contra uxorem quod velit esse pater : ergo nec propter frigiditatem viri mulier quod velit esse mater. Item, Matrimonium stat sine bono prolis : ergo propter hoc quod velit esse mater, non debet dividi.
Respondeo : Dicendum quod Sancti curialiter loquuntur, secundum quod ipsae mulieres sunt verecundae ; mulier enim non potest separari a viro propter defectum potentiae generandi, sed potentiae coeundi ; et in illa circumlocutione curialiter intelligitur quod vult cognosci a viro. Et ita patet quod non est simile de sterilitate, sed bene est simile de arctitudine. Si enim adeo arcta est, quod cognosci non potest, vir potest allegare et dicere quod velit esse pater, id est, nolit continere, si potest coire. Et sic patet illud.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Si retinaculum coniugale voluerint rescindere, maneant innupti utrique. Videtur enim utrumque esse falsum, primum scilicet de retinaculo coniugali, quia, si est ibi retinaculum, cum sit vinculum insolubile, solvi non potest ; si vero non, quomodo rescinditur ? Rursus, videtur falsum dicere et male praecipere, quia, cum alter eorum non habeat impedimentum aliquod, posset licite cum altero contrahere.
Iuxta hoc quaeritur, utrum, si ille qui est frigidus vere divortium petat, utrum audiendus sit. Et quod non, videtur, quia fornicans non potest petere divortium ; quia fit ob culpam suam : ergo nec talis frigidus, cum ipse sit in causa. Sed contra hoc est, quia, cum non sit ibi Matrimonium, videtur quod neuter teneatur.
Respondeo : Dicendum quod, divortium propter impotentiam coeundi aliquando fit propter hoc quod impotentia est in altero ; aliquando propter hoc quod impotentia est in utroque. Si propter hoc quod sit in utroque, uterque debet sine spe coniugii remanere. Si propter hoc quod sit in altero, sive in viro sive in muliere, post divortium ille in quo est causa debet remanere sine spe coniugii tamquam persona illegitima ; quodsi contrahat et possit, tunc oportet redire ad priora vota.
Quod ergo dicit, quod maneant innupti, refertur ad eum in quo reperitur causa illegitimitatis, sive in viro sive in muliere.
Quod obicitur de retinaculo, dicendum quod, etsi secundum veritatem non sit ibi retinaculum coniugale, tamen secundum apparentiam vel aestimationem ibi est ; vel etiam quaedam sponsio et obligatio, quia affectu maritali invicem cohabitare possunt ; unde valde laudandum est eis quod insimul permaneant, nisi velint transire ad arctiorem vitam.
Quod quaeritur, si, viro petente, debeat fieri, dicendum quod sic, si probare possit ; attamen, quia contra se et contra Matrimonium vadit, suspicio mala de viro colligitur. Et ideo abundans probatio tali viro indicitur, maxime si mulier dicat se cognitam esse ab ipso ; quod si mulier confiteatur, aut oportet evidenter probare aut debent ambo innupti remanere vel etiam nunquam separari ; pro quo Ecclesia debet diligentiam quam potest adhibere.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Septima manu propinquorum, tactis sacrosanctis reliquiis, iurando dicat etc. Videtur enim male dicere, quia nullus debet iurare, nisi de eo de quo certus est ; sed nullus propinquorum certus est, pro eo quod actus ille latebras requirit : ergo videtur quod nullus possit iurare. Item, esto quod nullus sit propinquus vel pauci, numquid poterunt separari ? Item, quare magis hoc debet fieri manu propinquorum quam aliorum ?
Respondeo : Dicendum quod, quamvis de actu illo vix aut nunquam habeatur certitudo per facti evidentiam, habetur tamen ut plurimum per signa probabilia et per coniecturas, quae, quamvis non sufficiant ad generandam scientiam, sufficiunt tamen ad generandam fidem sive credulitatem, quae aliquod robur praestat. Dico igitur quod, ad hoc quod divortium fiat, uterque debet iurare quod nunquam carnaliter convenerint nec convenire potuerint, et quod operam dederint, et unusquisque quod per se non steterit ; et propinqui debent iurare quod ita credunt : et tunc, ex quo simul cohabitaverunt per tempus sufficiens dividi possunt. Si autem alter eorum, utpote mulier, dicat quod non sit cognita, et vir dicat quod sic, standum est viro, quia vir est caput mulieris, et quia etiam loquitur pro causa matrimoniali, quae est maxime favorabilis. Si autem mulier velit offerre et replicare ipsum esse mentitum, per ostensionem claustrorum, standum est probationi mulieris. Si vero vir petat divisionem et dicat se non cognovisse et mulier, dicat se fuisse cognitam, quamvis vir sit caput mulieris, tamen non est standum iuramento viri, pro eo quod ipse contra Matrimonium agit, et multi relinquunt uxores suas. Unde, si aliae probationes non sunt, non est standum pro eo, sed pro Matrimonio.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dici : tunc qui iuraverant periurii crimine rei teneantur. Videtur enim male dicere, quia iuraverunt se ita credere ; sed, quamvis ita non sit, non propter hoc iuraverunt falsum nec contra mentem : ergo non sunt periuri.
Respondeo : Dicendum quod facienda est vis in verbo. Non enim dicit quod sint periuri, sed quod rei teneantur, quia ita retractanda est sententia divortii lata per illa iutamenta, sicut si lata esset per iuramenta falsa, pro eo quod facti evidentia ostendit illa iuramenta fuisse nulla quantum ad illam sententiam fortificandam, nec praebuerunt fortificationem, sed potius errandi occasionem.
Dub. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod prioribus reconciliari nequibunt etc. Videtur enim male dicere, quia, si copulentur aliis et coeunt invicem, tunc apertum est quod solutum est maleficium : ergo videtur quod non fuerit perpetuum : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod, cum dicitur quod non possunt reconciliari, hoc intelligitur quando praesumitur maleficium illud fuisse personale ; et tunc valet uterque coniungi alii, quia non habet ille illegitimitatem nisi respectu huius ; et ideo, cum alii coniungitur, vere coniungitur, et ideo non potest redire ad primam. Si autem maleficium illud fuisset ita universaliter, ut nullam posset cognoscere mulierem, tunc, si rediret potentia cognoscendi et vellent redire, passent et deberent se invicem reconciliare. Sed quis potest hoc experiri vel dare licentiam probandi ? Tamen haec et multo maiora quotidie eveniunt et contingunt.
Dub. VII.
Item quaeritur de hoc quod dicit Fabianus : Neque furiosus neque furiosa Matrimonium contrahere possunt ; sed si contractum fuerit, non separentur. Videtur enim male dicere, quia, si non separantur, contrahunt ; et si contrahunt, possunt contrahere.
Respondeo : Dicendum quod furiosus in actu non potest contrahere, nec de iure nec de facto. Furiosus vero in habitu non potest de iure contrahere, quia prolem nescit educare ; sed tamen, si sit sanae mentis in actu, potest de facto contrahere ; et si contrahat, contractum est. Unde negatio prima non privat potentiam simpliciter, sed solum de iure ; vel si privat potentiam.simpliciter, tunc intelligitur de furia in actu. Et sic intelligitur verbum Magistri, et verbum sequens adversative intelligitur de furiosis in habitu, sanae mentis in actu, qui possunt contrahere saltem de facto.
Dub. VIII.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Nec propriae uxori sibi liceat debitum reddere etc. Videtur enim male dicere, quia non potest eam iure suo privare.
Respondeo : Istud non tenetur nunc, sed debet intelligi illud : quia non licet ei petere nec reddere etiam ut satisfaciat suae concupiscentiae ; sed tamen tenetur debitum reddere uxori, ex quo peccatum supervenit post Matrimonium legitime contractum. Unde, quamvis Matrimonium non claudicet quantum ad vinculum, tamen quantum ad debitum reddendum claudicare potest ; sicut patet de eo qui intrat religionem sine licentia uxoris et emittit votum solemne ; sic in proposito intellige. Unde ista decreta, quae hic allegantur, abrogata sunt.
Dub. IX.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod pro aliqua infirmitate corporali non licet viro uxorem dimittere. Videtur enim male dicere, quia magis potest sustineri ut plurimum fornicationis culpa, in qua potest esse usus coniugii, quam illa infirmitas in qua non potest esse usus : ergo, si propter fornicationem dimittitur, videtur quod et propter talem infirmitatem possit dimitti.