Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum liceat uxorem dimittere ex causa fornicationis.

Circa primum ostenditur quod possit fieri divortium ex causa fornicationis.

Rationes principales

Matthaei 19, 9 : "Si quis uxorem dimiserit, excepta causa fornicationis" etc. : ergo, si hanc causam excipit, et vera est exceptio Domini, videtur quod ex hoc licet dimittere.

Item, ratione videtur, quia alter coniugum non habet potestatem in corpore alterius, nisi quia dat ei sui corpori potestatem : ergo si, quantum est in se, subtrahit, amittit potestatem in corpore coniugis. Sed hoc facit per fornicationem : ergo etc.

Item, vir non tenetur esse cum uxore nec reddere ei debitum, nisi ratione boni fidei nec e converso : ergo, si fornicans frangit bonum fidei, non tenetur debitum reddere nec cohabitare : ergo potest eam dimittere.

Item, alter coniugum fornicando scandalizat alterum quia est factum minus rectum, praebens occasionem ruinae. Ergo, si omne quod scandalizat potest homo a se sequestrare, ut patet Matthaei 18, 9 : Si oculus tuus scandalizat te : ergo etc.

Contra : Matthaei 19, 6 : "Quod Deus coniunxit, homo non separet" ; sed coniuges sunt divinitus coniuncti : ergo non debent humano iudicio separari : ergo nec divortium fieri ex aliqua causa.

Item, non est reddendum malum pro malo : ergo, quamvis uxor fornicando iniurietur viro, vir non debet ei reddere malum : ergo non debet eam abicere.

Item, sicut dicunt canones, utroque fornicante, non potest alter ab altero separari ; sed maior culpa est, cum uterque fornicatur quam cum alter tantum. : ergo, si non potest fieri divortium ex maiori culpa, nec ex minori.

Item, propter defectum boni prolis, ut puta si alter sit sterilis, non potest coniux dimitti : ergo, si hoc non est minus quam bonum fidei, propter defectum boni fidei Matrimonium non solvitur.

Item, quaero, qua de causa possit divortium fieri magis ex fornicatione quam ex alio peccato. Si quia peccat in coniugem, similiter peccare potest detrahendo, odiendo ; si vero quia dividit carnem, ergo, cum in peccato sodomitico non dividatur caro, videtur quod ex illo non possit dimitti uxor ; quod nefarium videtur, cum illud sit magis contra Matrimonium.

Item, quaero, cum in repudio vir et uxor non iudicarentur ad paria, quia uxor non repudiabat virum, unde est hoc quod in divortio ad paria iudicantur secundum iura ? Praeterea, guae est differentia inter divortium et repudium ?

Responsio

Ex causa fornicationis culpabilis et singularis divortium fieri potest, postulante innocente

Respondeo : Dicendum quod propter fornicationem licitum est fieri divortium inter coniuges, altero postulante. Et ratio huius est, quia Dominus concessit ; ratio autem quare concessit, haec est, quia non servanti fidem, immo frangenti, non tenetur vir fidem servare ; et quia directe peccavit contra actum matrimonialem, in eodem puniri debet. Concessit igitur Dominus divortium fieri, hoc exigente aequitate iuris matrimonialis, quae surgit ex hoc quod alter iniuriatur alteri culpabiliter, subtrahendo ius quod habebat in corpore sine iniuria alterius. Unde non ex quacumque fornicatione fit divortium, sed ex ea quae est culpabilis et singularis in altera personarum. Si ergo fornicetur sine culpa, ut puta per violentiam vel per ignorantiam, cum credit alium, cum quo coit, esse virum suum, vel credit virum mortuum et contrahit cum alio ; ex tali non fit divortium. Si vero fornicatio non est singularis vel quia alter similiter fornicatur, et non potest de hoc alterum increpare ; vel etiam, quia alter fornicatur, altero consentiente et prostituente, et tunc est particeps criminis ; vel etiam altero occasionem praebente, ut puta cum repudiavit eam et illa contraxit cum alio - si ambo veniant ad fidem, tenetur ipsam recipere - vel etiam altero tolerante et dissimulante, ut puta cum cognoscit eam voluntarie, postquam scit coniugem fornicari : omnibus istis modis fit quasi criminis particeps ; et ideo non fit ei iniuria, et ideo ex causa tali non debet fieri divortium ; quod si fiat ex tali causa propter defectum probationis, peccat ille, qui procurat divortium, quia iniuste subtrahit ius coniugi.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod fit ab homine divortium, dicendum quod falsum est, immo a Deo fit ex causa iusta. Non enim homo separat, sed Deus, quos poena damnat, quos reatus accusat , quos maleficium coarctat.

Ad illud quod obicitur, quod non est reddendum malum pro malo, dicendum quod, si quis uxorem dimittat in ultionem iniuriae, utique peccat ; sed dimitti debet propter scandalum proprium evitandum et propter uxoris vitium corrigendum.

Ad illud quod obicitur, quod non debet propter peccatum utriusque, dicendum quod divortium non fit nisi altero petente et altero coniugum alterum repellente ; et quia, quando uterque reus est, non habet actionem in alterum - quia, in quo iudicat alterum, se ipsum condemnat, ad Romanos 2, 1 - cum autem alter est innocens, potest agere : ideo non est simile.

Ad illud quod obicitur, quod non fit propter defectum prolis divortium, dicendum quod non est simile quia fornicator peccat in corpus comparis, sed ubi defectus est prolis, potest esse sine peccato vel saltem sine peccato in corpus viri.

Ad illud quod quaeritur, quare fornicatio separet, dicendum quod est culpa, non tantum contra Deum et contra corpus suum, sed contra Matrimonii bonum et contra coniugii actum et contra corpus coniugis ; est enim contra fidem et contra actum matrimonialem ; abutitur etiam corpore, quod non est suum, sed alterius : et ideo talis amittit ius petendi debitum, et quia hoc totum est in peccato contra naturam, ideo sub fornicatione comprehenditur.

Ad illud quod quaeritur de repudio, dicendum quod differt repudium.et divortium, quia repudium fiebat ex indebita causa, sed divortium ex debita ; et illud est permissum, hoc concessum ; differunt etiam, quia post repudium non proibebantur nubere, post divortium autem prohibentur ; differunt etiam, quia vir repudiabat uxorem, non e converso : unde non iudicabantur ad paria, in divortio iudicantur ad paria. Et huius ratio est, quia mulier merito primi peccati subiecta est viro ; sed post reconciliationem Christi, in quo non est servus et liber, masculus et femina, omnino quantum ad legem tori ad paria iudicantur.

PrevBack to TopNext