Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum dimittere uxorem fornicariam sit in praecepto.
Ad rationes
Et quod non, videtur. I ad Corinthios 7, 12 dicit Glossa : "Dominus permisit causa fornicationis dimittere uxorem" ; sed permissio non est praeceptum : ergo etc.
Item, esto quod vir non peccavit, tunc ergo ius habet et actionem in petendo debitum ab uxore, quantumcumque uxor peccet : ergo qualitercumque peccet, non tenetur eam dimittere.
Item, ipse vir non tenetur continere nisi velit : ergo cum, dimissa uxore, teneatur continere, non tentur uxorem dimittere.
Item, unusquisque potest iniuriam sibi illatam dimittere et peccanti parcere, nec tenetur a peccante poenam exigere : ergo quotiescumque mulier peccaverit in virum adulterando, vir potest remittere : ergo non tenetur eam dimittere.
Contra : Chrysostomus : "Sicut crudelis et iniquus est qui castam dimittit, similiter stultus et iniustus est qui retinet meretricem". Ergo etc.
Item, Hieronymus: "Cum mulier se fornicatione a viro separaverit, non debet teneri, ne virum quoque sub maledicto faciat, dicente Scriptura : "Qui tenet adulteram, stultus et impius est"", 18, 22 Proverbiorum.
Conclusio
Uxorem publice et perserveranter adulterantem tenetur vir dimittere ex praecepto; non vero hoc potest, si ista peccat in occulto, nec tenetur, si poeniteat
Respondeo : Dicendum quod fornicans coniux aut fornicatur in occulto aut in manifesto. Si in occulto, sic non potest dimittere, quia non potest probare et non est nostrum de occultis iudicare. Si in manifesto, aut perseverat in malitia, aut convertitur ad poenitentiam. Si perseverat in malitia, sic, quia scandalizat, et quia vir tenetur uxorem corrigere iuxta mandatum evangelicum, tenetur ea dimittere. Si autem poenitet et se corrigit, non tenetur. Et in primo casu loquuntur auctoritates Sanctorum et canonum ; unde Hieronymus: Si vir scit uxorem deliquisse, et mulier permanserit in fornicatione et vivit cum ea vir, particeps est peccati eius. Tenetur ergo vir uxorem corrigere, ideo et fornicantem dimittere et ratione huius ad tempus continere ; nec amittit ius in uxorem, ut patebit ; et quamvis debeat dimittere iniuriam, debet tamen corrigere culpam.
Ad rationes
Et sic concedendae sunt rationes quod non tenetur simpliciter dimittere ; sed in casu, nec tunc ad omne tempus, sed ad aliquod, pro eo quod non tenetur perpetualiter continere ; sed quemadmodum, uxore infirmante corporaliter, tenetur continere ad tempus, ita, uxore infirmante spiritualiter ; ad eius correptionem tenetur ad tempus eam repellere, quoniam, quamvis possit culpam indulgere, debet tamen corrigere. Haec enim simul a Domino praecepta sunt cuilibet, scilicet ut proximo suo unusquisque parcat ; iterum, quod parcendo corripiat. Et haec duo simul tanguntur Matthaei 18, 15.
Similiter rationes ad oppositum concedendae sunt in eo casu, in quo mulier indiget aliqua manifesta correptione propter criminis infamiam et evidentiam.
Tamen quod obicit, quod est meretrix, dicendum quod meretrix dupliciter potest cognosci : aut secundum quod meretrix, et sic cognoscitur a non suo, et hoc modo Apostolus istud vituperat, quia est in contumeliam Christi ; potest iterum cognosci ut uxor, et sic in nullius est contumeliam, immo cognoscitur ordinate. Item, cum dicitur quod cognoscere meretricem est malum, intelligenda est propositio cum reduplicatione, in quantum scilicet est meretrix sive affectu meretricio. Et sic patet totum.