Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra egit Magister de impedimentis in quibus impeditur Matrimonium, quia ille qui contrahit non potest se ligare propter defectum virtutis. Hic agit de illo impedimento quod impedit, quia ille qui contrahit non potest se ligare propter conditionem servitutis. Et dividitur haec pars in duas. In prima determinat de conditione, qua est defectus libertatis. In secunda vero, quia, quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium, agit de puerili aetate, ibi : Hoc etiam sciendum est quod pueri ante annos quatuodecim , ubi determinat quod pueri non possunt contrahere. Matrimonium ante annum decimum quartum.

Prima pars habet tres. In prima quaerit Magister, utrum error conditionis impediat Matrimonium, ubi est error et dissimilitudo. Secundo vero, ubi est error, et tamen similitudo. Tertio vero, utrum, viro facto servo, fiat serva et ipsa uxor. Primum facit hic : Nunc de conditione etc. Secundum facit secundo capitulo, ibi : Quaeritur etiam, si servus unius ancillam alterius etc. Tertium tertio capitulo, ibi : Illud etiam notandum est quod si. Et ita in hac distinctione breviter duo determinat : primo, de errore conditionis, secundo vero de defectu aetatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus