Text List

Dubia

Dubia

Dub. I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo super hoc quod dicit : Nequit adultera uxor dimitti a viro ; quaeritur, utrum vir qui fornicatur in occulto, possit dimittere uxorem quae fornicatur in aperto. Et quod sic, videtur, quoniam vir potest agere contra uxorem, et illa non potest excipere contra virum, et si excipit, nihil valet, cum non possit probare. Iuxta hoc quaeritur, in quibus casibus competat uxori excipere contra virum petentem divortium.

Respondeo : Dicendum quod talis vir fornicans non debet eam dimittere nec potest sine peccato in conspectu Dei, licet possit in conspectu Ecclesiae, pro eo quod uxori non defuit ius excipiendi, quamvis desit probatio. Argumentum est Causa XXXII, quaestione 6 per totum. Si tamen vir egisset poenitentiam, et illa accusata nollet agere poenitentiam, sed perseveraret in adulterio, creditur tunc quod vir possit eam accusare et dimittere per sententiam ; si vero vir esset in crimine notorio sicut uxor, non posset. Unde septem sunt casus in quibus secundum iura adultera potest excipere contra virum. Primus est, si fornicari convincitur ; Causa XXXII, quaestione 6 per totum, et Extra, De divortiis. Secundus, si quis prostituit eam ; Extra, De eo qui cognovit consanguineam uxoris suae, Discretionem etc. Tertius, cum credebat maritum in bello defunctum et nupsit alii ; Causa XXXIV, quaestione 1 : Cum per bellicam. Quartus, si cognita fuit latenter ab aliquo quem credebat esse virum suum ; argumentum, Causa XXXIV, quaestione 1. Quintus, si fuerit vi oppressa ; Causa XXXII, quaestione 5, Proposito etc. ; hoc autem intelligendum est de vi absoluta, non de metu. Sextus, quando reconciliavit eam sibi post adulterium et petiit debitum ; Causa XXXII, quaestione 1. Septimus est rarus, si infidelis repudiat uxorem, et illa ducit virum alterum ; si veniat ad fidem, debet eam recipere, non obstante quod fuerit fornicata ; Extra, De divortiis, Gaudemus.

Dub. II.

Item super hoc quod dicit : Cum tanto gravius eos puniri oportuerit etc. ; quaeritur : quis gravius peccat, utrum mulier quae adulteratur quam vir vel e converso ? Et quod magis vir, videtur littera dicere. Item, sexus muliebris est infirmior et ad lapsum pronior per naturam : ergo magis excusatur in culpa. Sed contra hoc est, quia sexus muliebris naturaliter est verecundior et viro debet esse subiectior : ergo videtur quod gravius peccat, si adulteratur.

Respondeo : Dicendum quod ista duo crimina se habent sicut excedentia et excessa. In hoc enim quod sexus virilis est stabilior per naturam et debet regere feminam, gravius peccat adulterando ; sed quia vir maiorem habet impulsionem ad luxuriam propter fortitudinem caloris et quia maiorem habet copiam, nec est ita sexus verecundus per naturam : hinc est quod mulier gravius peccat, et ideo maior ex peccato mulieris oritur infamia tam viro quam mulieri. Unde aliquo modo verum est hic quod dicit Gregorius de carnalibus vitiis quod sunt minoris culpae, sed maioris infamiae. Fere enim in omnibus vitiis istud reperitur quod ad invicem comparata e habent ut excedentia et excessa. Verumtamen, si quaeratur, quod magis excedat, videtur quod fornicatio mulieris, quia magis laedit virum et minus habet impulsivum, licet sit minus fortis ad resistendum ; illud enim recompensatur per humanam verecundiam quae debet eam retrahere multum.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit Chrysostomus : Patronus enim est turpitudinis qui celat crimen uxoris. Videtur enim male dicere, quia Proverbiorum 11, 13 : Fidelis est qui celat crimen amici. Ergo bonum est crimen celare. Item, qui scienter infamat alterum aufert ei maximum bonum : ergo graviter peccat.

Respondeo : Dicendum quod celare est dupliciter : aut cum scit, sed tamen est occultum aliis, et non detegit ; aut cum scit apertum et notum et dissimulando cooperit. Et primum est fidelitatis, secundum vero est praebere patrocinium sceleri. Vel aliter, celare hoc est dupliciter : aut in praeiudicium correptionis aut in supportationem peccatoris et infirmi ; et primum est malum, secundum vero est bonum. Vel aliter, celare crimen est dupliciter : aut personae quae potest prodesse aut personae quae potest obesse ; primum est malum, secundum licitum. Et sic patet illud.

Dub. IV.

Item super hoc quod dicit Augustinus: Quod tibi durum videtur, ut post adulterium tibi reconcilietur coniux etc. ; quaeritur, si sententia, divortii lata est per errorem, et post vir promotus est ad sacerdotium, si error Ecclesiae et deceptio pateat, utrum reddendus sit uxori, si ipsa non vult continere. Et quod sic, videtur, quia mulier habebat ius suum, et salvo iure mulieris non poterat continentiam vovere contra voluntatem uxoris.

Respondeo : Dicendum quod inducenda est ad continentiam ; quodsi manifesta, deceptio in latione prioris sententiae appareat et ipsa non vult continere, debet vir suus sibi reddi. Verumtamen ille non poterit petere debitum, quoniam, quantum in se fuit, continentiam vovit ; et hoc dico nisi mulier fuerit fornicata.

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Et insuper moechae iuramentum dedisse etc. Videtur enim velle quod fides superaddita. impediat suum iuramentum. Sed videtur, quod non, quia licitum est hanc ducere uxorem post mortem viri : ergo licitum est promittere : ergo propter illam promissionem non debet impediri sequens Matrimonium, sed confirmari : si ergo simplex adulterium non impedit, videtur quod nec impediat cum fidei datione.

Respondeo : Dicendum quod talis fides non est fides, sed potius infidelitas, pro eo quod est contra bonum fidei quo uxor tenetur alligata viro ; et ideo, cum in fidei datione Matrimonia inchoentur, et talis fides Matrimonio repugnet, non initiat, immo simpliciter inhabiles reddit, quia nec initiari amplius inter tales personas potest nec consummari. Similiter, si alter in mortem viri machinetur propter contrahendum Matrimonium, potius se facit inhabilem, quam se reddat habilem.

Quod ergo obicitur, quod est licitum, dicendum quod non est, tum quia fit ex mala causa, tum quia est occasio multorum malorum ; et ideo, si iurat, non obligatur ad iuramentum servandum, sed potius ad poenitentiam faciendam pro iuramento male et inordinate emisso. Et sic patet illud.

PrevBack to TopNext