Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum conditio servitutis cum contradictione domini impediat Matrimonium.
Rationes principales
Circa primum sic proceditur et ostenditur, quod conditio cum contradictione domini impediat Matrimonium : Quia servus non potest intrare religionem, domino suo contradicente ; sicut dicunt iura, et si intrat, compellitur exire, et pro nullo habetur votum : si ergo non potest se obligare Deo per votum, multo minus nec mulieri per Matrimonium.
Item, servus, contradicente domino, non potest ad sacros Ordines promoveri : ergo videtur, quod nec Matrimonium contrahere pari ratione.
Item, in Matrimonio transfertur potestas corporis viri in uxorem et e converso ; sed servus non habet potestatem sui corporis, sed eius dominus : ergo non potest contra voluntatem domini contrahere.
Item, servus tenetur domino suo obedire, cum praecipit sibi aliquid ; item tenetur uxori debitum reddere, cum petit ; sed potest esse quod dominus petat servitium, et uxor tunc petat debitum ; sed utrumque reddere est impossibile ; ergo si nullus potest se obligare ad incompossibilia, si est servus, non potest contrahere.
Contra : Ad Galatas 3, 2 : "In Christo Iesu non est servus neque liber". Ergo nec quantum ad sacramenta Christi et Ecclesiae est distinctio servi et liberi : ergo nec in Matrimonio.
Item, servus et dominus sunt pares in concupiscentiae morbo, ergo et in remedio ; sed remedium concupiscentiae carnalis est Matrimonium : ergo in hoc sunt pares : ergo unus non potest alterum impedire.
Conclusio
Conditio servitutis non impedit matrimonium, etiam contradicente domino
Respondeo : Dicendum quod secundum ius novum conditio servitutis non impedit Matrimonium, etiam domino contradicente vel dominis, quia sacramenta ecclesiastica omnibus sunt communia, et servus, etiam coniugatus, potest suo domino debita servitia exhibere ; unde per Matrimonium non subtrahitur a domini potestate.
Ad rationes
1-2. Ad illud ergo quod obicitur de religione, dicendum quod in religione religiosus omnino subest praecepto religionis quantum ad omne tempus, et ideo absolvitur ab omni alia potestate : et quia non potest nec debet auferri ius domini quod habet in servum, ipso invito, ideo patet etc. Non sic in Matrimonio, quia adhuc servus est. Et per hoc patet illud de Ordine, quia promotus ad Ordines sacros hoc ipso efficitur liber.
Ad illud quod obicitur, quod transfertur in mulierem potestas viri, dicendum quod non simpliciter transfertur - quia uxor non dicitur domina viri - sed quoad actum coniugalem, quantum ad quem nullam habebat potestatem dominus super servum ; et ideo quantum ad illum actum transferre potest, licet non ita libere, sicut unus alius, ut videbitur.
Ad illud, quod obicitur de redditione servitii, dicendum quod servus aut contrahit domino consentiente aut contradicente. Si consentiente, cum concedens aliquid concedat et illa que ad illius ius pertinent, et ad Matrimonium pertinet redditio debiti, cum uxor petat, uxore petente debit.um et domino aliud imperante, tenetur et debet non obedire domino, sed uxori. Si autem, domino contradicente, contractum est, cum dominus suo iure privari non debeat, ex utraque parte pari imminente periculo, debet domino obedire. Quodsi maius periculum sit ex parte uxoris, quia timet lapsum in fornicationem et non timet graviter dominum offendere, debet secundum legem caritatis divinae debitum prius uxori reddere quam exsequi imperium domini sui. Regulariter tamen tenendum est quod, cum contrahit cum servo scienter, domino contradicente vel e converso, sibi praeiudicat, ut ius petendi non habeat, quando obsequium postulabit ; et ideo servus non obligatur hac repugnantia, quia tenetur debitum solvere, cum nullum praeiudicium domino generatur.