Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum conditio servitutis cum errore impediat Matrimonium.
Rationes principales
Et quod non, videtur : Quia magis est tolerabilis in coniuge servitutis conditio quam qualitas leprae : ergo, si error qualitatis talis non impedit, multo minus nec error conditionis.
Item, error fortunae, sicut iura dicunt, non impedit Matrimonium ; sed possibile est quod servitus sit a fortuna, sicut aliquis capitur a casu in bello et efficitur servus, vel propter paupertatem quae est a fortuna secundum usum loquendi, se vendit in servum : ergo etc.
Item, servus, quantum est de se, persona est legitima ad contrahendum ; sed conditio servitutis non tollit plenum consensum, quia, si cognoscit substantiam eius et qualitates et accidentia, talis cognitio sufficit ad hoc quod consentiat : ergo non est ibi illegitimitas personae nec defectus consensus : ergo est Matrimonium plenum.
Item, peior est conditio servitutis spiritualis quam corporalis ; sed error conditionis spiritualis non impedit Matrimonium : ergo etc.
Contra : Iura dicunt, Causa XXIX, quaestione 2, et decretalis, De coniugio servorum, quod error conditionis impedit Matrimonium contrahendum et dirimit iam eohtractum.
Item, ratione videtur, quia illud est impedimentum Matrimonii quod est contra bonum Matrimonii ; sed servitus est contra bonum prolis, quia, si liber cum ancilla contrahat, filii non sunt liberi, sed servi, quia, sicut dicunt iura, partus sequitur ventrem.
Item, est contra bonum fidei, quia dominus potest vendere uxorem alienigenis, ipso viro nolente, maxime infidelibus, ubi, si sequitur eam, imminet ei periculum fidei ; si vern non sequitur, non potest petere debitum nec habere.
Conclusio
Conditio servitutis cum errore tunc matrimonium dirimit, quando liberi cum servis contrahunt
Respondeo : Dicendum quod error conditionis potest esse tripliciter : aut paris, ut cum servu contrahit cum ancilla ; aut melioris, ut cum servus cum libera ; aut deterioris, ut cum liber cum ancilla. In primis duobus casibus error non impedit Matrimonium, in tertio vero impedit Matrimonium et dirimit, nisi post cognitionem conditionis consenserit verbo vel facto.
Ratio autem huius est propter duo, scilicet propter favorem libertatis et causae matrimonialis, quae maxime favorabilis est. Unde quia qui contrahit cum ancilla quodam modo perdit libertatem, quae est, sicut dicitur in iure civili, bonum inaestimabile , et quam nullus perdit nisi nolens, quia perditam recuperare non potest etiam volens : ideo in favorem libertatis ius servatur erranti, ut, si velit, possit ancillam deserere. Et praeterea, servitus est contra bonum prolis et fidei ; et quia iura favent Matrimonio, ideo praesumunt errantem in conditione non consentire, ideo nec Matrimonium esse. Et ideo quod impediat, hoc facit constitutio Ecclesiae ex praedicta veniens ratione.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur de qualitate, dicendum quod non est simile, quia nulla qualitas est ita contra bona Matrimonii ut servitus ; nulla etiam ita obviat. bonis Matrimonii ut servitus, de his quae non impediunt.
Ad aliud dicendum quod libertas non computatur inter bona fortunae, immo omnibus aliis praeponderat.