Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum conditio prolis sequatur patrem an matrem.
Rationes principales
Et quod patris, videtur : Quoniam denominatio fieri debet a principaliori et digniori ; sed pater est nobilius et dignius principium quam mater et principalius : ergo, si magis debet principiatum regulari secundum regulas dignioris principii, videtur quod partus debeat sequi patrem.
Item, in Sacra Scriptura, nunquam ponitur genealogia mulierum, sed potius virorum : ergo generatio principaliter spectat ad viros : ergo et germen generationis.
Item, repromissio de semine benedicto, scilicet Christo, facta est viris principaliter, quamvis nasci deberet de muliere ; non enim facta est repromissio Sarae vel Bersabee, sed Abraham et David : ergo videtur quod proles magis sit ipsius viri quam mulieris : ergo etc. Item, unumquodque principiatum, quod producitur secundum unitionem, plus sequitur illud cui plus assimilatur ; sed filii plus assimilantur patri : ergo magis debent sequi patres.
Contra : De coniugio servorum, dicit decretalis -->: "Indecens videtur, ut geniti ex libera filii ad serviendum retrahantur". Ergo qui nascuntur ex matre libera sunt liberi : ergo sequuntur matrem.
Item, si quis seminat in terra aliena, fructus est domini terrae, non seminantis ; sed venter mulieris respectu seminis viri est sicut terra respectu sementis : ergo videtur quod sicut fructus sequitur terram, ita partus sequatur ventrem.
Conclusio
Conditio prolis congrue sequitur matrem, licet in aliquibus regionibus alia sit consuetudo.
Respondeo : Dicendum quod secundum leges civiles sive ius imperiale partus sequitur ventrem. Et ratio huius est valde conveniens, quoniam prolis duplex est principium, pater scilicet et mater. Pater est principium honorabilius, sed mater est principium substantialius ; et ideo in honoribus et municipiis filius sequitur patrem, quoniam illa acquiruritur paterna sollicitudine et in hereditate patrimoniali. Sed quoniam mater est principium substantialius, quantum ad id quod est, sequitur matrem ; et quoniam libertas et servitus respiciunt hominem secundum id quod est, non secundum id quod habet : hinc est quod secundum leges civiles rationabiliter valde institutum est ut partus sequatur ventrem ; et hinc est quod coniunctio ad prolem generandam Matrimonium appellatur. Et huic concordat ius canonicum, sicut patet in decretali prius posita ; concordat etiam ius divinum, scriptum in lege Moysaica, ubi dicitur Exodi 21, 4, quodsi dederit dominus uxorem alicui quem emerit, et ille postmodum egredietur liber, quod filii debent remanere domino qui dedit ei uxorem, licet ipse egrediatur liber ; concordat etiam multiplex ratio et similitudo naturalis. Et ideo, quia hoc dictat ius civile et ius canonicum approbat et divinum confirmai et naturale commendat, ideo recte dicendum quod partus debet sequi ventrem.
Verumtamen aliquae partes, quae non sunt huiusmodi legibus subiectae, non servant hanc consuetudinem, immo partus sequitur conditionem. deterioris ; unde, si alter est servus, filii sunt servi, et similiter, si mater ancilla ; si ambo sint diversorum dominorum, filii dividuntur. Hunc morem servat Francia in aliquibus partibus, licet non ubique ; sed tamen constitutio legalis multo nobilior est et rationabilior quam haec consuetudo.
Ad rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur, quod pater est dignius principium, dicendum quod verum est, non tamen substantialius ; et ideo in dignitatibus patrem debet sequi, non in substantia sive in libertate corporis sui. Et est exemplum : quia nobilius principium fructuum agriculturae est cultor quam ager ; fructus tamen est agri sive domini agri.
2-3. Ad illud quod obicitur, quod sacra Scriptura genealogias attribuit viris, dicendum quod verum est et conveniens : nam et hunc modum habemus quod filium denominamus a patre, unde dicitur Petrus Martini, non Berthae, ut in pluribus ; similiter repromissio fit viris ; tamen ex hoc non sequitur quod proles debeat sequi virum secundum conditionem libertatis vel servitutis, sed secundum conditionem dignitatis et honoris, quae non substantiam respicit, sed potius qualitatem.
Ad illud quod obicitur, quod filius assimilatur patri, dicendum quod assimilatio non venit a substantia, sed a virtute formativa, quae principaliter viget in semine viri, quando masculus generatur ; et ideo frequentius filii assimilantur patribus. Attamen, quantumcumque sit patri similior in figura et proprietatibus, plus tamen traxit a matre de substantia ; et ideo ex hoc non sequitur quod in libertate patrem sequatur.