Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum status aetatis impediat Matrimonium.

Ratioes principales

Circa primum sic proceditur et ostenditur, quod status aetatis impediat Matrimonium : Quia statum aetatis sequitur impotentia coeundi ; sed impotentia coeundi impedit Matrimonium : ergo et status aetatis.

Item, statum aetatis consequitur indiscretio ; sed discretio requiritur ad consensum legitimum et consensus ad Matrimonium : ergo talis potest esse status aetatis quod impedit Matrimonium.

Item, iura canonica et civilia dicunt quod impuberes non possunt contrahere Matrimonium ; sed impuberes iudicantur ratione aetatis, ut masculus ante decimum quartum annum et femina ante duodecimum : ergo etc.

Contra : Status pubertatis non impedit susceptionem alicuius alterius sacramenti, quae etiam maioris sunt perfectionis : ergo nec Matrimonium.

Item, quare non possunt contrapere ante tempus pubertatis ? Aut propter impotentiam coeundi aut propter defectum discretionis. Si propter impotentiam, sed multi infirmi sunt impotentes reddere debitum, et tamen possunt contrahere ; praeterea, multi senio confecti sunt impotentes, et tamen possunt contrahere ; praeterea, multi etiam ante annum decimum quartum coeunt. Si propter defectum discretionis, contra hoc est quod multi sunt discretiores in decennio quam alii in vigesimo anno, qui possunt contrahere : ergo etc.

Item, quaeritur, quare tempus pubertatis citius completur in muliere quam in viro ? Et videtur quod non deberet, quia quantum ad sponsalia contrahenda ad par tempus et aequale masculus et femina iudicantur, ut puta ad septennium : ergo pari ratione ad Matrimonium contrahendum.

Conclusio

Ante tempus pubertatis de iure non potest contrahi matrimonium

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod Matrimonium est in officium et in remedium et in sacramentum vel signum : in officium, inquam, procreandi prolem, in remedium contra impulsum libidinis, et in sacramentum insolubilis coniunctionis naturarum Christi. Quoniam igitur ante tempus pubertatis non possunt masculus et femina generare, nec fervore libidinis excitantur tamquam impotentes ad eius actum, quia etiam ante tempus illud sunt variabiles, et Matrimonium est immutabile : decreverunt iura tales personas non esse legitimas, antequam ad tempus veniant pubertatis.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur de sacramentis aliis, dicendum quod non est simile, quia utilia et necessaria sunt ante tempus pubertatis.

Ad illud quod quaeritur, quid impediat, dicendum quod defectus aetatis ratione instabilitatis puerilis et impotentia coeundi naturalis. Quod obicit de sene et infirmo non est simile, quia stabiles sunt in sensu et in affectu. Sed quod dicit quod ante possunt, dicendum quod iura iudicant et instituunt non ea quae semper, sed ea quae fiunt frequenter, et quia, licet ante tempus indictum aliqui possint coire propter accelerationem naturae, tamen ut frequenter ante illud tempus non possunt. Quia tamen iura viderunt quod aliqui possent, ideo non tantum arctaverunt quin etiam proximi pubertati circa medium annum possint contrahere.

Ad illud quod quaeritur : quare citius completur tempus pubertatis in muliere ? dicendum quod tempus sponsalium determinatur quantum ad discretionem, sed tempus pubertatis quantum ad potentiam coeundi ; et quia citius potest coire femina quam masculus, ideo etc. Si tu quaeras : quare mulier citius quam masculus ? responderi potest quod hoc fit multis rationibus : primo, quia prius fit solutio viscositatis propter meatus largiores ; secundo, quia difficilius est agere quam pati ; tertio, quia natura imperfecta in muliere appetit virum, sicut materia formam ; unde propter maiorem appetitum naturae maior fit acceleratio.

PrevBack to TopNext