Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum defectus aetatis impediat contractionem sponsalium.

Secundo quaeritur, utrum defectus aetatis impediat contractionem sponsalium.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Quia sponsalia de necessitate obligant ad Matrimonium ; sed Matrimonium non contrahitur nisi propria voluntate : ergo sponsalia non contrahuntur nisi placeant sponso et sponsae. Sed non habent usum rationis nisi in determinata aetate : ergo etc.

Item, iura canonica dicunt sicut patet Extra, De desponsatione impuberum, per totum, quod qui contrahunt sponsalia ante septennium nihil faciunt : ergo etc.

Contra : In sacramento Baptismi obligatur parvulus per alium ad renuntiandum saeculo et ad contrahendum matrimonium cum Deo. Ergo pari ratione possunt parvuli per alios ad Matrimonium obligari.

Item, ubi deficit fides propria, succurrit fides parentum : ergo pari ratione, ubi deficit discretio parvulorum, supplet discretio parentum, et sic etc.

Item, quaeritur : quare tempus septennii est determinatum ad sponsalia contrahenda ? Et videtur quod non sit conveniens, quia quod ante non possunt contrahi, aut hoc est propter defectum discretionis aut locutionis. Si discretionis, sed etiam tunc discretio deficit. Si locutionis, sed ante sciunt parvuli loqui : ergo etc.

Conclusio

Sponsalia de iure non possunt contrahi ante septimum annum

Respondeo : Dicendum quod sponsalia de iure non possunt contrahi ante septimum annum, et si contrahantur de facto, nihil fit ; permittitur tamen ipsum nihil in re, quod est aliquid in spe, propter bonum pacis.

Ratio temporis haec est, quia, sicut non possunt aliqui Matrimonium contrahere nisi proprio consensu et proprio signo exprimente consensum, sic non possunt ad Matrimonium obligari nisi placeat et complacentiam verbo vel signo exprimant ; et quia ut frequenter ab illo tempore incipiunt intelligere quae dicunt, et loqui secundum proprium affectum : ideo ex tunc incipiunt valere.

Ad rationes

Ex his patent obiecta, quia non est simile de obligatione Matrimonii et sacramento Baptismi quia illa est necessaria ad salutem ; ideo merito per alium subvenitur aegroto.

Patet etiam ratio temporis, quia, quamvis non sit plena discretio ad discernendum bonum a malo in eis, tamen est discretio ad intelligendum quod dicitur et respondendum quod libeat vel non libeat.

Ad illud ergo quod obicitur de sacramento Baptismi, patet responsio quod non est simile, sicut saepe dictum est, propter hoc quod est contra originale, quod non est per voluntatem perpetratum ; et ulterius, in Baptismo non obligatur parvulus nisi ad ea ad quae tenetur de iure naturali : unde non est ibi votum nisi valde large. Et si tu obicias, quod parvulus potest obligari ubi est bonum suum, dicendum quod verum est in possessionibus ; sed in Matrimonio, ubi est servitus corporis et debet esse mutuus amor, decrevit Deus ut nullus possit nec debeat nisi propria voluntate obligari. Est enim ibi quoddam mirabile, quia homo invenit in muliere aliquam complacentiam quam nunquam posset in alia invenire, ut dicunt experti.

PrevBack to TopNext