Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum ecclesia debuerit instituere ut Sacer Ordo impediret matrimonium.
Tertio quaeritur, utrum Ecclesia debuerit hoc instituere et per tale statutum clericos ad continentiam obligare.
Rationes principales
Et quod non, videtur : Primo, quia Matrimonium est in remedium concupiscentiae ; sed hic morbus maxime viget in clericis, ut patet : ergo eis non debuit denegari remedium.
Item, difficillimum est iuvenibus abstinere a mulieribus, et ideo continentia in eis pro martyrio computatur a Hieronymo ; sed Lex Nova debet esse lex levitatis et suavitatis : ergo etc.
Item, ad ea quae perfectionis sunt, debemus per consilium induci, non mandato obligari. Si ergo abstinere ab omni muliere perfectionis est, non videtur quod ad hoc debuerint clerici per praeceptum obligari.
Item, non est maioris perfectionis moderna Ecclesia quam primitiva ; sed tunc non fuit indicta clericis continentia : ergo nec modo debuit indici.
Item, cultus Dei ampliandus est ; sed a nullis competentius ampliatur quam ab ipsis clericis cultoribus Dei : si ergo clerici in sacris Ordinibus constituti sunt cultores Dei, cum ampliatio cultus divini non tantum sit per generationem prolis spiritualis, sed etiam carnalis, quia nati de Christianis Christiani sunt ; ergo videtur tunc quod eis competat filios generare : ergo non debent arctari ad continentiam.
Item, praelatorum status dicitur esse perfectissimus, quia ibi simul iuncta est contemplatio cum actione. Ergo, cum status clericorum debeat esse perfectus, videtur quod statui eorum conveniat non tantum generatio prolis spiritualis per verbum et exemplum propter statum contemplationis, sed etiam generatio prolis carnalis quantum ad statum actionis : ergo videtur quod eis non debuerit Matrimonium interdici.
Conclusio
Licitum, decens et expediens fuit statutum Ecclesiae, ut clerici in sacris ordinibus ad caelibatum obligentur.
Respondeo : Dicendum quod istud statutum de clericorum continentia fecit Ecclesia, quia potuit sive licuit, quia decuit, quia expediens fuit. Potuit autem Ecclesia dupliciter, tum propter auctoritatem praelatorum et maxime Pontificis Summi, tum propter consensum subditorum. Propter auctoritatem namque potuit, quoniam, etsi omnia sacramenta auctoritatem respiciant in dispensante aliquo modo, tamen illud sacramentum praecipue inter alia. In cuius signum in Ordinis datione loquitur ut potestatem habens ille qui Ordines confert : unde et dicit : Accipe potestatem etc. Et ideo istud onus, quod voluit Summus Pontifex huic Ordini sive sacramento alligare, potuit et sibi licitum fuit. Sed huic auctoritati et potestati successit in Latinis voluntas obtemperandi, quia tale statutum super se libenter receperunt ; et haec duo fecerunt statutum firmum. Sed Graeci dederunt tergum ; et quia non consenserunt in tam nobile statutum, ut vasa sua servarent munda, ablatum est eis regnum et intelligentia Scripturarum et datum est genti facienti fructum eius. Sic igitur patet quod potuit.
Nec solum licuit, immo etiam decuit, et hoc propter duo : quoniam in actu carnali, qui est usus Matrimonii, ut plurimum est libido, et in cohabitatione ut plurimum est sollicitudo ; et libido sive carnalis delectatio reddit foetidum et immundum et sollicitudo reddit divisum. Et quoniam clericum in sacris Ordinibus constitutum decet esse mundum, cum ferat vasa Domini, decet nihilominus esse sollicitum et attentum, ut sollicite et diligenter serviat Domino et studeat quomodo placeat Christo : ideo decens fuit eos ab uxoribus separari, ut per omnia fierent idonei cultores ministri altaris. Si enim illi qui comedebant panes propositionis, vasa sancta habere debebant, quanto magis isti qui Agno immaculato assistunt et dispensant et sumunt, omni puritate et sanctitate debent fulgere et vasa sua custodire in sanctificatione et honore, non in desiderii passione. Certe hoc non tantum decens, sed et etiam decentissimum iudicabit omnis anima quae est templum Spiritus Sancti.
Et non tantum decuit, immo etiam expediens fuit : primo propter vitandum irregularitatis periculum, secundo propter vitandum latrocinium. Propter vitandum periculum, quia, si mulier quae est uxor alicuius, cognoscat alium virum et ille vir post cognoscat eam, iam irregularis est ; et ideo, si uxor sacerdotis Graeci fornicatur, iam amplius nec cum ipsa nec cum alia potest rem habere. Et quia difficile est talibus abstinere, frequenter in irregularitatem inciderent et cum periculo ministrarent, si uxores haberent. Secundo vero propter vitandum latrocinium. Si enim episcopi et archiepiscopi nunc filios haberent, omnia bona ecclesiastica furarentur et diriperent, ita quod pauperibus pauca vel nulla remanerent. Cum enim modo congregent et ditent nepotes quasi gradibus incomputabilibus ab eis elongatos, quid facerent, si haberent filios legitimos ? Unusquisque attendat quantum esset periculum. Ideo providit Spiritus Sanctus hoc offendiculum auferre, et Dei consilio hoc statutum fuit in Ecclesia sancta Dei, ut clerici ad sacros Ordines venientes nullo modo Matrimonio possint uti.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod clerici indigent remedio, dicendum quod verum est, sed tamen non solum est remedium Matrimonium ad vitandam fornicationem, sed multo nobilius est remedium macerare carnem. Unde quando otium est et nulla est carnis maceratio, sed nutritur et impinguatur venter, tunc praestatur fomentum igni luxuriae, et ideo aliquibus videtur difficile continere ; sed si occuparent se bono exercitio et carnem macerarent, alio remedio non indigerent ; et istud remedium est eis concessum, quia convenit eorum statui ; aliud vero est remedium, quod non competit eorum caelibatui.
Ad illud quod obicitur, quod difficillimum est abstinere iuvenibus ab actu carnis, dicendum quod re vera hoc difficillimum est, quia qui ignem abscondit in sinu, quomodo potest eum ferre, ut eius plantae non ardeant ? Difficile autem est exstinguere ignem immittendo ligna, sed facillimum. est superinfundendo aquam. Si enim vis continere, necesse habes mulieres effugere et carnem macerare, maxime si iuvenis es ; quodsi hoc feceris et continentiam amare coeperis, fiet tibi non solum non difficile, immo per omnia facile. Cum enim dicitur quod Lex Nova est onus leve, hoc dicitur ratione caritatis, quae cetera mandata facit facilia, qua qui caret. Valde difficulter potest onus portare.
Ad illud quod obicitur de perfectione, dicendum quod. Ecclesia nullum compellit absoluta impulsione, sed sub conditione, quae est in voluntate hominis, scilicet si velit Ordinem suscipere ; et hoc non. est compellere simpliciter, sed homo tunc se obligat quando voluntarie sumit Ordinem ; oportet eni quod accipiat ipsum cum suo onere.
Ad illud quod obicitur, quod maioris perfectionis erat Ecclesia primitiva, dicendum quod illi non competebat, tum propter personarum paucitatem, tum etiam propter paupertatem, tum etiam propter modestiam et honestatem. Propter paucitatem, quia oportebat clericos fieri de novo conversos, qui ut plurimum uxores habebant, nunc autem a cunabulis instruuntur. Amplius, non erant divitiae, et ideo non tantum timendum erat de furto ; sed post, Dei dispensatione, Ecclesia temporalia habuit, ne, caritate refrigescente tam in laicis quam in clericis, cultus Dei periret, qui dilatari deberet ; et tunc oportuit continentiam indicere. Tum, propter modestiam quae erat in illis ; sciebant enim uxoribus melius et temperantius uti. Et sic patet illud.
Ad illud quod obicitur de ampliatione cultus divini, dicendum quod tot sunt qui vacant de laicis multiplicationi carnali, tam pauci qui sciant, possint et velint vacare spirituali, quod oportuit haec duo officia dividi ; et cum divisa sint, adhuc carnalis generatio multos habet ministros et spiritualis paucos. Non enim timendum est quod deficiat cultus Dei propter defectum generationis carnalis ; sed multum timendum est ne tepescat propter defectum spiritualis.
Ad illud quod obicitur de actione et contemplatione, dicendum quod quaedam est actio quae iuncta contemplationi non eam impedit, sed faciliorem facit ; ut sunt opera misericordiae et pietatis ; quaedam est quae mentem deicit de arce, et talis est actio coniugalis, quia, sicut dicit Augustinus, nihil mentem virilem adeo de arce deicit, ut contactus membrorum femineorum ; et hoc supra tactum fuit. Et ideo dico quod clericis talis actio non competit, sed actio quantum ad opera misericordiae ; unde eis commissa sunt bona pauperum dispensanda, ut operibus pietatis intendant, non ut curam carnis in desderiis faciant.