Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum sacer Ordo Matrimonium impediat.

Secundo quaeritur, utrum sacer Ordo Matrimonium impediat.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Per auctoritates multas, quas adducit Magister in littera, et sumuntur plures de distinctione 32.

Item, in Extra, De clericis coniugatis, Alexander III: "Si in subdiaconatu et aliis superioribus Ordinibus uxores accepisse noscuntur, eos uxores dimittere compellere procuretis".

Item, omnis qui non vovet continentiam, est ineptus ad sacros Ordines ; sed qui habent uxores sunt huiusmodi : ergo etc. Probatio maioris : Gregorius dicit, et habetur in littera : Nullum subdiaconum facere praesumant episcopi, nisi qui se promisit caste victurum. Ergo, si qui promittit in manu episcopi continentiam, ipse vovet et tenetur, patet etc.

Item, in sacris Ordinibus ministrant circa altare ; sed sanctius est altare Novae Legis et sacrificium quam Legis figurae ; sed sacerdos, cum ingrediebatur sancta sanctorum, tenebatur a coniuge abstinere, sicut dicitur in Exodo : ergo multo fortius ministri altaris nunc : ergo qui iugiter ministrant, nunquam debent mulieribus adhaerere.

Contra : Virtus nullam habet oppositionem cum virtute, ergo nec sacramentum cum sacramento ; sed quod non habet oppositionem cum alio, non praestat ei impedimentum : ergo Ordinis sacramentum nullo modo impedit Matrimonium.

Item, oppositio est relatio aequiparantiae : ergo, si unum sacramentum repugnat et impedit susceptionem alterius, pari ratione et converso ; sed Matrimonium non impedit susceptionem.Ordinis, quia multi coniugati promoti sunt in episcopos : ergo nec Ordo sacer impedit Matrimonium.

Item, idem est Ordo apud nos et apud Ecclesiam orientalem ; sed apud illos Ordo non impedit Matrimonium nec e converso : ergo nec apud nos. Si tu dicas quod apud nos est superadiectum votum, ratione cuius impedit, tunc videtur quod impedimentum Ordinis non differat ab impedimenta voti.

Conclusio

Sacer ordo impedit matrimonium contrahendum et dirimit contractum

Respondeo : Dicendum quod absque dubio, sicut sacri canones dicunt, sacer Ordo impedit Matrimonium contrahendum : et dirimit iam contractum. Verumtamen quantum ad modum dicendi sive intelligendi, inter doctores diversos diversitas opinionum resultat.

Quidam enim dicunt quod Ordo sacer impedit Matrimonium propter votum annexum, ad quod obligatur qui suscipit Ordinem sacrum. Sed quoniam in susceptione Ordinis non videtur voti emissio, aut si est emissio quantum ad factum, quamvis non sit quantum ad verbum, non videtur tunc differre ab impedimenta voti, hoc falsum est, quia apud Graecos non est votum continentiae ; quia illi sacerdotes licite utuntur uxoribus, et tamen nullus potuit nec potest in sacris Ordinibus constitutus contrahere, sicut ex Synodo VI habetur, quae celebrata fuit apud eos, in qua se huic statuto subiecerunt praeter votum continentiae.

Ideo aliorum est opinio, quod Ordo praestat impedimentum ratione statuti ecclesiastici, quod ligat clericos suscipientes Ordines ad nunquam contrahendum.

Sed quoniam auctoritates canonum inveniuntur, quae utrumque sonare videntur, et quod in susceptione Ordinis est solemnizatio voti, ideo dicendum et melius quod, etsi apud Graecos impediat, hoc non est nisi ratione statuti ; et sic impedivit, ut dicunt quidam, a tempore Apostolorum ; tamen apud Latinos impedit et ratione statuti et ratione voti. Sicut enim ordo monachor m et habitus continentiam habet annexam, per illum qui habitum instititit et regulam edidit monachalem ; et ideo qui profitetur et suscipit habitum, dicitur emittere votum consequenter : sic Ordo apud Latinos ex ecclesiastica institutione habet inseparabiliter continentiam annexam ; et ideo qui illum suscipit, spontanee se obligat, ita quod illa obligatio procedit ex statuto pariter et ex vota. Et sic patet quod impedit et qualiter impedit.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod virtus cum virtute non habet oppositionem, dicendum quod verum est quantum ad habitum ; sed tamen status ali,quando sunt incompossibiles, ut coniugalis et virginalis. Et quoniam sacramenta diversa status diversos respidunt, ut Ordo statum continentiae virginalis vel vidualis, Matrimonium statum continentiae coniugalis hinc est quod impedit, sicut status saecularis et religiosus suo modo opponuntur.

Ad illud quod obicitur, quod Matrimonium non impedit Ordinem, dicendum quod verum est, si uxor fuit virgo et vult continere ; sed tamen non est simile, quia processus in virtutibus est a statu imperfectiori ad perfectiorem, sed non debet esse reditus ; et quoniam Matrimonium collocat in statu imperfectionis, Ordo vero in statu perfectionis ; ideo etc., sicut de saeculo ad religionem licet ascendere, non descendere.

Ad illud quod obicitur ultimo, iam patet responsio, quia statutum Ecclesiae abundantius arctat Latinos quam Graecos, licet illos aliquo modo arctet ; et hoc, quia Latini voluerunt se subicere et plicare, Graeci vero in sua ruditate remanere, et ideo usque hodie in suis faecibus remanserunt. Patet etiam quod non solum ratione voti impedit, sed etiam ratione statuti ecclesiastici.

PrevBack to TopNext