Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum liceat uxorem adulteram interficere.
Rationes principales
Circa primum proceditur sic, et ostenditur quod licitum sit uxorem adulteram interficere : Primo per textum sacrae Scripturae, Exodi 22, 18 : "Maleficos non patieris vivere" ; istud est morale, ergo adhuc manet. Si tu dicas istud fuisse iudiciale, et talia evacuata sunt, contra : istud est in lege humana, quod adultera est interficienda et adulter ; sed tales leges approbat et sustinet Ecclesia : si ergo Ecclesia non debet approbare nisi licitum, videtur quod viro uxorem adulterantem interficere sit licitum.
Item hoc probatur per canonem, Causa XXXIII, quaestione 2: "Interfectores suarum coniugum sine iudicio, cum non addis adulterarum, quid aliud sunt quam homicidae ?" Ergo, si additur adulterarum non videntur esse homicidae.
Item, viri est uxorem suam corrigere, et secundum quod gravius peccat, gravius debet eam punire. Si ergo mulier quae adulteratur digna est morte, si vir eam occidat, non videtur quod incurrat aliquam offensam.
Contra : Ioannis 8, 7 : "Qui sine peccato est vestrum, primus in eam lapidem mittat". Noluit ergo Dominus, quod aliquis occideret mulierem in adulterio deprehensam, nisi haberet conscientiam mundam a culpa. Ergo non videtur quod hoc alicui liceat.
Conclusio
Uxorem propriam adulteram non licet occidere secundum ius divinum et canonicum
Respondeo : Dicendum quod interfector propriae coniugis, si ex certa scientia facit, peccat, quantumcumque illa sit adultera. Peccat autem, non tantum contra canones, sed etiam contra ius civile. Contra ius civile, quia eam interficit praetermisso iuris ordine, nisi forte in actu malo eam inveniat, in quo casu leges humanae concedunt. Sed contra ius divinum et canonicum peccat in ipso facto ; quoniam non debet ipsam adulteram interficere, sed corrigere, cum Deus peccatori paratus sit parcere in lege gratiae, sicut in exemplo patet mulieris adulterae, Ioannis 8, 7. Et quoniam Matrimonia et causae matrimoniales tractari debent lege poli, et non lege fori, ideo non licet hoc facere quod ius civile dictat, quamvis Ecclesia sustineat ad terrorem malorum, sed quod iudicat sancta Ecclesia, uxorem scilicet adulteram non esse occidendam, sed potius dimittendam.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur de Lege, dicendum quod illud erat iudiciale, et iudicialia non manent, quia illa fuit lex rigoris, haec autem est mansuetudinis.
Ad illud quod obicitur de lege civili dicendum quod quaedam sunt ibi quae Ecclesia approbat, quaedam quae sustinet, et quaedam quae revocat. Et hoc, iudicium de occisione fornicariae sive adulterae aut sustinet ad aliorum terrorem aut etiam retractat, cum prohibet, in supradicto canone, nullo iudicio interficiendam esse uxorem, quantumcumque in crimine deprehensam.
Ad illud quod obicitur de illo canone : Interfectores suarum etc., dicendum quod illud dictum est secundum leges humanas ; talis enim, ex quo sine causa et praeter iudicium occidit, secundum leges civiles punitur ut homicida ; sed, si per iudicium et causam faciat, non iudicatur homicida secundum leges humanas. Sed secundum ius canonicum, etiam secundum quod debent regi Matrimonia, et secundum mandatum Ecclesiae, non principum, non licet occidere, immo homicida iudicatur, sicut expresse testatur capitulum sequens de Nicolao.