Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum sit gravius peccatum occidere uxorem quam matrem.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia quod gravius punitur, gravius est in offensa ; sed peccatum interfectionis uxoris gravius punitur quam peccatum interfectionis matris, sicut patet Causa XXXIII, quaestione 2, Admonere etc.
Item, quod est magis contra naturam, illud est maius peccatum ; sed magis contra naturam est odire et occidere carnem suam quam alienam, quia, ad Ephesios 5, 29, "nemo unquam camem suam odio habuit" ; et uxor est caro viri, sicut ibidem dicitur, quia sunt una caro : ergo videtur gravius peccatum.
Item, amor uxoris, sicut patet ex textu Genesis 2, 24, superexcedit amorem patris et matris, etiam amor castus ; et hoc etiam videtur innui Genesis 24, 67, de Isaac, qui tantum dilexit Rebeccam quod dolorem, qui de matre acciderat, temperaret ; sed quanto magis aliquis inclinatur ad amorem, tanto minus ad laesionem : ergo videtur quod, si occidat uxorem, gravius peccat.
Item, qui occidit uxorem, facit contra bonum naturae et sacramenti, cum sint coniuncti ad individuam vitae consuetudinem ; qui autem occidit matrem, facit contra alterum tantum : ergo etc.
Contra : Licitum est percutere et verberare uxorem in casu ; sed nunquam licitum est verberare matrem : ergo gravior est offensa illata matri quam uxori : ergo etc.
Item, tanto gravior est offensa, quanto personae, in quam est, debetur maior reverentia ; sed multo maior reverentia debetur matri quam uxori : ergo maior est offensa quae est in matrem, et sic etc.
Conclusio
Gravius peccatum est, in genere loquendo occcidere matrem quam uxorem
Respondeo : Dicendum quod absque dubio gravius peccatum est, in genere loquendo, occidere matrem quam occidere uxorem, tum ratione personae exterioris, cui debetur maior reverentia, tum ratione minoris pronitatis. Pronior enim est homo iracundus ad verberandam uxorem quam matrem, quoniam, quando propter aliquam causam displicet, mirabile odium et taedium generatur, et ideo pronior est ad occidendam uxorem quam matrem. Ad occidendam autem matrem nullius natura inclinatur, nisi sit per iniquitatem conversa in crudelitatem super bestias. Et quoniam homo pronior est ad uxoricidium, hinc est quod, quamvis minus sit peccatum, tamen maior poena imponitur, ut per incussionem timoris pronitas restringatur.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur, quod magis est contra naturam, quia una caro, dicendum quod maior est unio inter filium et matrem quam inter virum et uxorem secundum rem, quamvis in Matrimonio sit maior secundum significationem, pro eo quod caro matris et filii habent convenientiam in substantia et natura, sed caro masculi et feminae secundum actum commixtionis et unionis ; et ideo ad tempus plus trahitur homo ad uxorem, sed simpliciter plus trahitur ad matrem.
Ad illud quod obicitur, quod plus excedit amorem matris, dicendum quod verum est intensive, tamen quantum ad radicationem facilius est quod vir concitetur in odium uxoris et e converso per unam fornicationem quam mater in odium filii vel e converso. Tamen hoc non dicitur, quod relinquat matrem quantum ad affectum, sed quantum ad coniunctionem sexuum.
Ad illud quod obicitur, quod facit contra bonum naturae et sacramenti, dicendum quod verum est ; sed illud praeponderat, scilicet matricidium, adeo est contra naturam ; nunquam enim natura abhorret ita occisionem alicuius cui commiscetur, sicut eius in cuius utero fuit totus. Unde quamvis canon dicat, Causa XXXIII, quaestione 2, quod occidens uxorem est crudelior omni bestia, quia partem sui corporis occidit, intelligendum est hoc dictum esse per emphaticum modum loquendi, secundum quem modum posset dici quod mater est totum corpus filii, cum totum ex matre traxerit ; et ista est veritas, licet Hugutio, super Decreta, senserit contrarium ; non enim in hoc approbatur eius sententia a modernis doctoribus.