Quaestio 3
Quaestio 3
In quo subiecto possit esse votum
Rationes principales
Et videtur quod sit in omni habente usum rationis : Quia omnis talis habet usum liberi. arbitrii ; sed votum est a libertate arbitrii : ergo etc.
Item, omnis discretionem habens rationis potest se voluntarie obligare diabolo per peccatum, nullo impediente : ergo multo fortius potest se obligare Deo per votum.
Item, omnibus palet via salutis et aequalis est conditio omnium quantum ad hoc ; sed votum est de his quae promovent salutem : ergo omnes sunt aequales in vovendo.
Item, hoc ostenditur per definitionem voti, quia est conceptio boni animi deliberatione firmata ; sed omnes ratione utentes possunt bonum concipere : ergo etc.
Contra: Numerorum 30, 11 dicitur quod, si fuerit mulier in domo viri et voverit aliquid, et vir statim, ut audivit, contradixit, non erit promissionis rea. Ergo mulier coniugata non potest auctoritate sua vovere ; similiter videtur de viro, quia non habet sui corporis potestatem.
Item, puer et puella, quamdiu sunt impuberes, sunt omnino sub dispositione parentum et tutorum, sicut servus sub dispositione domini. Ergo, si omnino subsunt, nihil per se vovere possunt.
Conclusio
Simpliciter libere vovere potest qui nemini subest; qui autem subest, secundum id, in quo subest, non potest per se vovere
Respondeo : Dicendum quod votum procedit a libera voluntate. Omnis ergo qui libere potest facere quod vult, nullo impedimento in se existente, nullo homine de facto praepediente, nullo iure prohibente, potest simpliciter vovere ; qui autem in omnibus subest, nihil potest per se vovere ; qui autem in aliquibus subest, secundum id in quo subest non potest vovere. Quoniam igitur uxor subest viro et puer patri in regimine vitae, nihil possunt circa hoc vovere, quod sit stabile, sine eorum auctoritate. Vir autem subest uxori in debito carnis ; ideo contra hoc non potest vovere. Religiosus subest in omnibus quae sunt infra religionem ; et ideo nihil potest vovere sine sui praelati voluntate. Sed servus subest quantum ad servitium corporale ; ideo quod contra hoc sit, vovere non potest nisi domini auctoritate ; si quid autem est quod libere possit facere, illud potest vovere.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur, quod omnes sunt liberae voluntatis, dicendum quod verum est ad vovendum, sed non omnes sunt liberae voluntatis ad faciendum omne quod volunt ; et haec voluntas requiritur in voto.
Ad illud quod obicitur de obligatione diaboli, dicendum quod illa fit sola voluntatis libertate ; sed non sic est de obligatione ad Deum quantum ad votum, quoniam votum respicit aliquod opus respectu cuius frequenter liberum arbitrium non habet posse, vel de facto vel etiam de iure.
Ad illud quod obicitur, quod omnibus patet via salutis, dicendum quod verum est quantum ad ea quae sunt praecepti, non quantum ad ea quae sunt supererogationis, quae respiciunt status diversos, quibus aliqui sunt apti, aliqui vero minime.
Ad illud quod obicitur, quod omnes possunt concipere et deliberatione firmare, dicendum quod, sicut superius dictum est firmatio illa est per promissionem ; non autem omnis promissio firmat nisi promissio obligatoria ; nulla autem promissio est obligatoria nisi quae fit ab eo qui potest se obligare ; et talis est proprii iuris respectu illius quod vovere debet ; et quia non omnes sunt tales, ideo non omnium est vovere, sed illorum tantummodo qui hoc habent.