Quaestio 2
Quaestio 2
De quo sive circa quam materiam sit votum.
Et videtur quod sit circa omnia : Et primo videtur quod de omni bono, quia omne bonum potest homo promittere et spondere Deo et in tali sponsione obligatur ; sed non est alia quam votum : ergo etc. Unde et in Baptismo promittit quod est necessitatis, scilicet abrenuntiare satanae.
Item, quod sit de minori bono, videtur, quia licitum est illud velle : ergo licite potest se homo ad illud obligare, ergo licite vovere ; et istud videtur per simile in Matrimonio, in quo quis obligat se ad statum imperfectionis.
Item quod sit de indifferenti, videtur, quia cibus et potus, quantum est de se, dicunt actus indifferentes, quia haturales sunt ; sed circa cibum et potum contingit esse votum, utpote votum abstinentiae : ergo et circa indifferentia.
Item, videtur ,quod de malis possit esse votum, quia occidere innocentem est malum ; sed Iephte propter votum occidit filiam suam virginem et laudatur de voto. Unde Hieronymus dicit quod ideo ponitur in catalogo Sanctorum, quia Deo placuit animus voventis ; ergo etc.
Item, conscientia non magis obligat quam votum ; sed conscientia erronea ligat, quia quod non est ex fide, est peccatum, id est contra conscientiam : ergo et votum erroneum ; sed tunc errat homo in voto, quando vovet malum pro bono : ergo etc.
Contra : Quod non. sit de bono praecepti, videtur, quia super illud : Vovete et reddite, Glossa : Vovere est voluntatis, sed reddere necessitatis. Ergo est de his solum ad quae homo non aliunde, sed voluntarie obligatur ; sed talia sunt supererogationis : ergo etc.
Item, quod non sit de minori bono ; videtur per definitionem voti : Votum est conceptio melioris propositi cum deliberatione firmata. Ergo non videtur, quod sit de statu imperfectionis et minori bono. Et ideo videtur quod votum debet esse ad promotionem salutis nostrae, non in dispendium ; sed obligare ad statum minus bonum est in dispendium salutis, quia, secundum Bernardum, nemo bonus, qui non vult esse melior : ergo etc.
Item, quod non si de indifferenti, ostenditur per definitionem. Dicitur enim quod votum de his quae Deo pertinent fieri debet ; sed talia non sunt indifferentia : ergo etc.
Conclusio
Votum, generaliter loquendo, est de his quae ad Deum pertinent et faciunt ad salutem; simpliciter vero et proprie est die his quae promovent ad salutem ultra statum communem
Respondeo : Dicendum quod votum generaliter loquendo est de is quae ad Deum pertinent et faciunt ad salutem ; simpliciter vero et proprie est de his quae promovent ad salutem ultra statum communem. Unde quaecumque sunt talia, cadunt sub voto ; quae autem his opposita sunt, ut quae ad dispendium salutis vergunt, sub voto cadere non possunt, quoniam votum debet habere comites quos habet iuramentum, scilicet veritatem, iudicium et iustitiam.
Primo namque necesse est ut in eo sit iustitia, scilicet ut illud quod vovetur spectet ad salutem et sit bonum, et honestum. Secundo est iudicium, ut vovens deliberate voveat, non praecipitanter. Tertio, quod sit in eo veritas, ut quod discrete et iuste vovit, hoc persolvat. Si ergo illud quod videtur ad detrimentum iustitiae faciat, non est ibi lex voti nec obligatio, sed ipsi voto fit iniuria ; nec est obligatio ad servandum, sed potius ad poenitendum, sicut de conscientia erronea iudicatur. Secundum hanc regulam communem iudicandum est de his quae quaeruntur in speciali.
Ad rationes
Quod enim quaeritur, utrum votum sit de omni bono, scilicet praecepti et consilii, dicendum quod votum, proprie accipiendo, est de bono supererogationis ; large tamen, si dicatur quaecumque testificatio, potest esse de bono praecepti. Et per hoc patent obiecta ad utramque partem. Illud enim votum, quamvis non sit obligatio de novo, est tamen testificatio obligationis, qua homo non solum fatetur se obligatum, sed etiam complacet sibi in illa obligatione, et obligatio necessaria fit voluntaria ; et sic multi faciunt de necessitate virtutem.
Ad illud vero quod, quaeritur, utrum sit de minori bono, dicendum quod minus bonum est dupliciter considerare : uno modo, prout dicit statum quemdam licitum ; alio modo, prout dicit privationem maioris boni. Primo modo licitum est vovere illud respectu mali, quia respectu illius est quodam modo maius bonum. Secundo modo, prout privatorium maioris boni, licitum non est nec obligatur quis ad servandum, sed ad poenitendum ; ut si quis voveat quod Deo serviet caste in statu saeculari et nunquam ingredietur religionem : primum bonum est et licitum, sed, in quantum privat statum altiorem, illicitum est, quia gratiam Dei duro corde repellit ; et hoc est in praeiudicium salutis et in derogationm abundantis iustitiae. Et si tu obicias : licitum est sic esse ergo et vovere, dicendum quod sicut laudari non est malum, tamen appetere laudem est malum, sic in tali statu esse non est malum, sed obligare se ut non possit ad melius pervenire obligatione quae fiat Deo, Deo iniuriam facit. Nec est simile de Matrimonio, quia est obligatio facta alii personae, quae contenta est illa et non quaerit perfectiorem ; Deus autem vult semper quod melius est.
Ad illud quod quaeritur de indifferenti, dicendum quod indifferens est dupliciter : unum, quod informabile est motu et circumstantia virtutis, sicut comedere et abstinere, et hoc potest voveri ; aliud, quod nihil facit quantum est de se, ut levare festucam vel ire ad prata, et de tali, proprie non est votum ; et si quis tale quid voveat, iudicio caret, quia nihil vovendum est nisi quod creditur rationabiliter esse acceptum Deo. Unde, si tale votum voveat quis, non est tenendum, sed comutandum. Et per hoc patet utrumque obiectum.
Ad illud autem quod obicitur de malo, dicendum quod aliquid simpliciter est malum, et hoc nullo modo potest quis vovere, et si vovet, peccat, sed non obligatur. Aliud est quod, uno casu contingente, potest esse bonum ; alio casu contingente, potest esse malum ; et hoc potest voveri sub conditione eventus boni ; quodsi vovetur in omnem eventum sine conditione, indiscretum est votum et non tenetur ad illud. Quod ergo obicitur de voto Iephte, dicendum quod, quia vovit in omnem eventum, votum fuit indiscretum ; sed tamen, quia devotio et fides movit, sed indiscrete emisit, inde duo fuerunt in voti emissione : unum laudabile, alterum vituperabile ; similiter in voti impletione duo fuerunt, scilicet figura et factum, et factum fuit vituperabile, sed figura laudapilis. Quantum ergo ad diversa in voto Iephte, dicendum quod laudatur ab Apostolo et Hieronymo, scilicet quantum ad fidem et devotionem ; sed quantum ad indiscretionem et crudelitatem vituperatur ab Augustino ; dicit enim quod fuit in vovendo stultus et in reddendo fuit impius.
Ad illud quod obicitur, quod conscientia erronea obligat, dicendum quod conscientia dicitur erronea dupliciter : aut quia credit se teneri ad id ad quod non tenetur, tamen non tenetur ad eius oppositum ; et talis error non est periculosus et talis ligat. Est et alia erronea, quae credit bonum quod non est bonum, immo malum ; et talis ligat, non ad peccatum nec ad factum, sed ad se deponendum. Sic votum erroneum, quod vergit in malum, est dimittendum, quia non obligat ad faciendum.