Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum votum continentiae impediat, vel dirimat matrimonium.
Quantum ergo ad primum sic proceditur ; et, supposito quod votum continentiae universaliter impediat Matrimonium et quod votum solemne impediat contrahendum et dirimat iam contractum, quaeritur de voto simplici, utrum sit impedimentum rescindens sive impediens Matrimonium.
Rationes principales
Et quod non dirimat : Dicit Caelestinus Papa, Extra, De voventibus et ordinatis, quod non possunt contrahere Matrimonium, Rursus quidam etc., quod "votum simplex impedit contrahendum, sed non dirimit iam contractum".
Item, non magis obligat votum simplex quam iuramentum ; sed iuramentum non impedit Matrimonium ita ut dirimat iam contractum : ergo etc.
Item, si votum simplex Matrimonium dirimeret, cum votum illud sit occultum et quilibet possit si. mulare se vovise ; quandocumque malitiose alter coniugum vellet, posset Matrimonium separari, etiam legitimum.
Item, videtur quod nullo modo impediat, sic : sicut se habet Matrimonium consummatum ad votum solemnizatum, ita Matrimonium non consummatum ad votum non solemnizatum ; sed Matrimonium non consummatum non impedit votum, ergo nec dirimit : ergo votum non solemnizatum non ,impedit nec dirimit Matrimonium.
Sed contra : Ratio quare votum rescindit et dirimit Matrimonium, ut dicit Magister in littera, est, quia voventibus non solum nubere, sed etiam velle nubere est damnabile ; et quia nuptiae sunt eis damnabiles, ideo irritantur ; sed hoc non solum in voto solemni est, sed etiam in simplici : ergo etc.
Item, Caelestinus dicit et auctoritas in decretali praemissa, quod apud Deum non minus obligat votum simplex quam votum solemne. Si ergo non minus obligat, cum obligatio voti solemnis irritet Matrimonium, videtur quod et obligatio voti simplicis.
Item, qui voto simplici vovet continentiam, tenetur nunquam coire : ergo quotiescumque coit, peccat mortaliter ; sed nullus potest obligari ad mortale peccatum : ergo, cum Matrimonium. obliget ad coitum, iste non potest obligari Matrimonio.
Item, quaero, quare magis votum solemne Matrimonium dirimat quam simplex. Si dicas, quia privatum, et ideo non scandalizat nec potest probari, contra hoc est, quia Matrimonium contractum in clanculo sic irritat Matrimonium sequens de facto sicut contractum in manifesta. Et praeterea, votum emissum in publico coram omnibus, etiam in foro iudicatur simplex nec dirimit Matrimonium iam contractum.
Conclusio
Probatur, quod votum simplex continentiae impedit quidem matrimonium contrahendum, non autem simplex, sed tantum solemne dirimit matrimonium iam contractum
Respondeo : Dicendum quod votum continentiae est tale votum quod generaliter impedit Matrimonium contrahendum, sed non dirimit iam contractum nisi solemnizatum. Et rationem huius assignant aliqui Ecclesiae institutionem. Quod enim vovens sit persona illegitima, hoc non est ex voto, quia in ipso Matrimonio perfectio continentiae servari potest ab eo qui debitum non exigit, sed solvit. Unde Augustinus dicit quod computatur pro sanctificatione perfecta, si non exigis, sed reddis quod debes. Sed quod impediat, hoc est ex constitutione Ecclesiae, cuius est personas legitimas vel illegitimas Matrimonio determinare. Ratio autem quare Ecclesia de voto solemni instituit, ut dicunt, est quod in voto solemni non potest decipi et potest in fractione eius scandalizari, quia publicum est ; sed in voto simplici neutrum habet locum, quia privatum est. Sed haec solutio videtur supponere duplex falsum : unum, quod sit ab institutione talis illegitimitas, quia Ecclesia, ut communiter dicitur, non potest ibi dispensare ; potest autem dispensare generaliter in suis constitutionibus. Aliud falsum est, quia votum solemne non dicitur, quia notorium vel publicum, quia votum, quantumcumque publicetur, nisi aliud adsit, simplex iudicatur nec impedit Matrimonium iam contractum : unde aliud est votum publicum, aliud solemne.
Ideo alia ratio assignatur veracior a voti solemnizatione. Votum enim tripliciter solemnizatur, scilicet Ordinis susceptione, professionis emissione et habitus professorum assumptione cum aliis quae hominem professum ostendunt. Et hoc est commune in voti solemnizatione, quod fiat coram persona quae locum Dei tenet et quae votum potest approbare ; qua recipiente votum continentiae, transfertur potestas corporis voventis in alium, quia alius adest qui recipit. Sed in voto simplici, ubi homo mera se obligat voluntate et in nullius manibus hoc facit, obligatur quidem, sed tamen dominium sui corporis in alterum non transfertur. Et quia quod translatum est in potestatem unius, non potest transferri in potestatem alterius : ideo, emisso voto solemni, non potest Matrimonium contrahi, in quo est translatio dominii proprii corporis. Sed quod translatum non est, adhuc transferri potest ; ideo, voto simplici emisso, potest vir potestatem sui corporis in Matrimonio dare : ideo, si contrahat, contractum est. Amplius, in voto solemni Deo et homini obligatur, sic et in Matrimonio ; et quoniam utrobique est par obligatio, et par obligatio non solvit vinculum paris obligationis, sed bene praepotens solvit vinculum minoris obligationis : ideo obligatio voti solemnis non potest infringi per superveniens vinculum Matrimonii. Hoc autem non ideo dico quod faciat scandalum, quia et illud potest esse in voto simplici ; sed hoc facit obligauo duplex cum translatione potestatis in alterum. Est igitur haec summa rationis, quia votum solemne obligat aequaliter districte ; ex opposito non sic simplex ; ideo impedit.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod ratio irritationis Matrimonii est, quia post votum damnabile est nubere, dicendum quod hoc non est ratio tota, sed concausa.
Ad illud quod obicitur, quod non minus obligat etc., dicendum quod verum est quantum ad culpam sive transgressionem ; tamen minus obligat quantum ad alterius vinculi solutionem, ut fiat vis in hoc quod dicit quantum ad Deum. Hoc enini dupliciter dicitur : vel quantum ad Deum ut obiectum, quia votum astringit astrictione necessitatis ; vel quantum ad Deum, id est quantum ad divinum iudicium. Deus autem hunc qui obligatus est voto solemni, reputat magis obligatum, pro eo quod non solum reputat eum obligatum sibi, sed etiam homini ; non solum reputat promissionem factam acceptam, immo per ministrum potestatem corporis esse translatam : et ideo Deus iudicat quod votum solemne impediat et non simplex. Et hoc non tantum est manifestum in foro Ecclesiae, sed etiam in foro conscientiae.
Ad illud quod obicitur, quod tenetur nunquam coire, dicendum quod verum est, nisi fortiori vinculo solvatur ; et quia Matrimonium fortius est, ideo dicunt quod, cum consummatur Matrimonium, tunc omnino absolvitur a voto, sed debet de eo poenitentiam agere, quia votum violavit ; unde dicunt quod potest debitum petere et solvere. Sed hoc non credo, scilicet quod absolvatur a voto quantum ad Matrimonium, nisi in quantum ius Matrimonii compellit eum agere contra votum ; sed non compellit ius Matrimonii debitum petere, quia hoc est libertatis, sed solum solvere. Ideo dico quod potest sine peccato solvere, quia facit id ad quod tenetur, nunquam tamen potest sine peccato petere ; et si uxor moriatur, tenetur omnino continere.