Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum votum possit permutari.
Ad rationes
Et quod non, videtur : Levitici ultimo, 9 : "Animal, quod immolari potest Domino, mutari non potest, nec in peius nec in melius". Ergo etc.
Item, Ecclesiastis 5, 3 : "Quodcumque voveris, redde". Ergo ad illud quod vovet homo tenetur : ergo non potest commutare.
Item, sicut veritas locutionis consistit in concordia vocis et intellectus, sic veritas voti in concordia promissionis et solutionis ; sed quandocumque vox discordat ab intellectu, est ibi falsitas ; ergo et in voto, quando promissio a solutione. Sed unusquisque tenetur esse verax in promisso : ergo etc.
Item, quod non possit sine autoritate superioris, videtur Bernardus, De dispensatione etc. : De bene ordinatis monasteriis nullus meo consilio egredietur desiderio arctioris vitae sine licentia superioris. Si ergo de hoc magis tenetur patet etc.
Item, quod superior non possit mutare, videtur, quia aeque obligat votum solemne ut Matrimonium ; sed Matrimonium nulla auctoritate superioris potest mutari : ergo nec votum.
Contra : Votum institutum est ad caritatem fovendam ; sed dicit Bernardus: Quod ex caritate institutum est, contra caritatem sustineri non debet : ergo ubi est necessitas vel utilitas, cum caritas exigat, potest commutari : sed hoc est per votum : ergo etc.
Conclusio
Votum potest cum praelati auctoritate mutari et propter necessitatem supervenientem et propter periculum imminens et propter maiorem utilitatem voventis.
Respondeo : Dicendum quod licet votum mutari ex causa, illud scilicet quod recipit recompensationem ; sed non ex levitate nec ex propria voluntate quam obligavit, sed ex necessitate sive utilitate, cum praelati auctoritate, excepto voto religionis vel etiam status perfectioris, in quod potest aliud votum commutari sine praelati licentia, quia propter sui dignitatem licentiam dant iura. Sanum tamen est consilium quod fiat superioris auctoritate, ubi non creditur quod contradicat ne videatur ex levitate procedere et auctoritatem superioris contemnere.
Ratio autem quare licet votum mutare et commutare, est propter necessitatem supervenientem vel propter periculum quod imminet frequenter in observatione vel propter maiorem utilitatem et voventis et aliorum. In his enim ratio recta et divina illustratio manifeste clamat, quod per mediatorem et procuratorem debeat et possit provideri, ut Deus non damnificetur nec iste periclitetur, in quo et iste debuit salvari et Deus honorari et propter quod votum ordinatum est fieri. Et ideo ex hoc potest mutari.
Ad rationes
2-4. Ad illud quod obicitur de Ecclesiaste, dicendum quod illud intelligitur in se vel in aequivalenti. Et per hoc patet de veritate, quia concordat impletio promissioni, dum datur aequivalens illi. Quod vero dicit Bernardus de ascendentibus ad altiorem statum, credo quod dicitur consulendo.
Ad illud quod obicitur ultimo de Matrimonio, solvendum quod non est simile, quia vinculum Matrimonii ligat, non tantum ratione promissionis, sed etiam significationis rei insolubilis, in quam nulla potest auctoritas. Praeterea, non est unum Matrimonium melius alio sicut votum ; et ideo non competit Matrimonium permutari nec commutari sicut competit de voto.