Divisio Textus
Divisio Textus
Supra egit Magister de Baptismo secundum se. Haec est secunda pars, in qua agit de Baptismo in comparatione ad recipientes. Et dividitur haec pars in duas partes. In prima agit per comparationem ad communiter recipientes. In secunda specialiter quantum ad parvulos, infra, capitulo ultimo : Solet etiam quaeri, si parvulis in Baptismo datur gratia etc. Prima pars habet duas. In prima agit de recipientibus sacramentum. In secunda de recipientibus sacramenti rem tantum, ibi : Sunt et alii, ut supra posuimus, qui suscipiunt rem et non sacramentum.
Prima pars habet duas. In prima, agit de accipientibus rem et sacramentum. In secunda agit de recipientibus sacramentum tantum, ibi : Qui vero sine fide accedunt.
Prima pars habet duas. In prima determinat veritatem. In secunda dissolvit dubitationem sive removet falsitatem, ibi : Quamvis quidam diffiteantur, illis etc.
Similiter secunda pars, in qua agit de ficte accedentibus ad sacramentum, duas habet. In prima determinat veritatem. In secunda vero removet dubitationem, ibi : Videtur tamen Augustinus dicere quod ficte accedenti etc. Et ibi primo determinat dubium ortum ex auctoritate Augustini. Secundo vero determinat dubium quod habet ortum ex auctoritate Apostoli, ibi : Quaeritur ergo quomodo illud accipiatur.
On this page