Dubia
Dubia
Dub. I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit Magister: Iam ergo institutus erat Baptismus. Videtur enim ex hoc quod, cum institutio Baptismi cadat sub praecepto, quod ante passionem tenebantur omnes baptizari : ergo omnes erant transgressores ; quod videtur iniquum.
Ad hoc respondet Hugo de Sancto : "Non est culpandus aliquis nisi ex culpa sua sit ingratus consilii aut praecepti ; fuit autem Nicodemo revelatum tamquam consilium amico. Cum autem dictum est : "Ite, docete omnes gentes baptizantes"etc. ; omnibus informandis expositum est praecepto. Unusquisque autem ex eo tempore debitor esse coepit, quo ad ipsum per praedicationem institutio pervenit".
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod Baptismus non potest consecrari in alio liquore nisi in aqua. Quaeritur ergo utrum in omni aqua. Et quod sic, videtur, quia omnis aqua omni aquae est eadem specie. Ergo, si data est virtus speciei aquae, non huic vel illi speciali, videtur quod in omni possit fieri Baptismus.
Respondeo : Dicendum quod Baptismus institutus est in elemento aquae, quia aqua per suam qualitatem repraesentat gratiam baptismalem. Ad hoc ergo quod sit Baptismus requiritur quod salvetur proprietas et species aquae, ut sit aqua naturalis et habens aliquo modo proprietatem lavandi ; et hanc etiam habet aqua turbida. Si vero aqua hoc perdat vel quod miscetur cum praedominante et alterante et ducente in alias proprietates, non est dicendum tunc in illo liquore tradi Baptismatis sacramentum. Et sic patet quod obicitur.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod nec Baptismus nec circumcisio aditum nobis regni aperuit. Videtur enim male dicere, quia ianuae clausio non fuit nisi per peccatum et maxime per originale ; sed Baptismus et circumcisio delebant originale : ergo aperiebant ianuam. Item, de Baptismo videtur dicere falsum, quia super illud Lucae 3, 21 : "Apertum est caelum", Glossa Bedae : "Dum ille Iordanis aquas subiit, nobis caeli ianuam pandit ; et dum caro innoxia frigentibus aquis tangitur, opposita quondam noxiis romphaea ignea exstinguitur ; nec Christus caelum tunc aperire coepit, sed his verbis ostenditur virtus Baptismi".
Quaeritur ergo quae sit illa ianua et quomodo sit aperta et quando. Videtur enim aperta in passione, quia super illud ad Colossenses 1, 20 : "Pacificans per sanguinem etc., Glossa : "Patet modo introitus in caelum"." Item, videtur quod in resurrectione, per orationem quam cantat Ecclesia : "Deus, qui aeternitatis nobis aditum" etc.
Respondeo : Dicendum quod clausio ianuae spiritualis intelligitur prohibentia illa ob quam nullus poterat ingredi ad Domini aspectum ; illa autem prohibentia erat a divina iustitia iuste puniente et a peccato primi hominis promerente. Merebatur originalis culpa ut homo non compareret coram Deo propter foeditatem culpae, propter offensam Maiestatis divinae et propter mortalitatem in carne, quia vestitus sacco non debebat ingredi in palatium regis Assueri, sicut dicitur Esther 4, 2. Istam enim ianuam aperire dicitur illud quod removet ista obstacula. Obstaculum culpae amovebat Baptismus ; obstaculum debiti ratione offensae amovit passio, ubi fuit facta satisfactio ; obstaculum mortis, Christi resurrectio. Et ita ianuae apertio inchoari dicitur in Baptismo et profectum habere in passione, sed complementum in resurrectione et manifestationem in ascensione. Et quoniam haec iam facta sunt, ideo virtus Baptismi est ianuam aperire, non per se tantum, sed etiam propter hoc quod iam facta est oblatio hostiae verae. Ideo magis effectus apertionis ianuae attribuitur Baptismo quam circumcisioni, licet utrumque sacramentum deleat culpam. Et sic patet illud.