Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Baptismus in digne suscipientibus deleat omnem culpam.

Rationes principales

Et quod in digne suscipientibus deleat omnem culpam, ostenditur sic. Super illud Exodi 14, 28 : "Nec unus ex eis remansit", Glossa : "Omnia peccata ablata sunt in Baptismo, potentia diaboli est submersa".

Item, baptizatus, si statim post Baptismum moreretur, evolaret, sicut dicunt Sancti et Beda quod "baptismus aperit caelum" ; sed nullus statim evolat in quo est aliqua culpa, quia perfectio gloriae non compatitur culpam : ergo Baptismus delet omnem culpam.

Item, quantulacumque gratia delet omne mortale et etiam veniale, de quo est contritio : ergo, si sacramentum Baptismi aliquid addit, videtur quod deleat omnem culpam.

Item, sacramentum Baptismi est remedium perfectum, cum sit fundamentum legis perfectionis : ergo, cum originale peccatum privaverit hominem innocentia directe et principaliter, non delet perfecte originale, nisi restituendo innocentiam. Sed non est innocens simpliciter nisi qui caret omni, culpa : ergo videtur etc.

Contra : Diversorum morborum diversae sunt medicinae, sicut dicit Hieronymus: "Quod non sanat oculum sanat calcaneum". Ergo, cum culpae sint diversae, non tantum specie, sed genere, utpote originalis et actualis et mortalis, ergo ad hoc, quod curentur necesse est quod diversae adhibeantur spirituales medicinae. Sed Baptismus est unicum sacramentum : ergo non delet omnem culpam.

Item, gratia baptismalis est gratia incipientium ; sed status incipientium magis est compassibilis culpae quam proficientium et perfectorum, et gratia incipiens magis compatitur culpam quam proficiens vel perfecta ; sed gratia in proficientibus et etiam perfectis compatitur aliquam culpam, scilicet venialem : ergo multo fortius gratia baptismalis.

Item, esto quod aliquis accedat ad Baptismum cum motu venialis peccati, aut datur ei effectus sacramenti aut non. Si non, ergo est fictus ; sed quicumque est fictus peccat mortaliter : ergo veniale peccatum illi est mortale ; quod stultum videtur, si quis hoc dicit, quia ad nihil novum obligatur. Si autem non est fictus, ergo recipit gratiam ; et constans est quod illa non delet culpam, quia tunc simul esset et non esset : ergo gratia baptismalis non delet omnem culpam.

Item, si Baptismus delet omnem culpam, cum sacramenta non sint nobis necessaria nisi ad culpam delendam, quia si non esset peccatum, non esset sacramentum, ergo cetera superfluunt.

Et ideo quaeritur utrum talis effectus debuerit dari alicui sacramento et quare magis sacramento Baptismi quam alicui aliorum.

Conclusio

In baptismo digne suscepto deletur omnis culpa, et restituitur homo in pristinam innocentiam quoad animam.

Respondeo : Dicendum quod sicut auctoritates dicunt et magistri communiter asserunt, in sacramento Baptismi, si plene percipitur eius efficacia et remedium, omnis culpa deletur et restituitur homo in pristinam innocentiam quantum ad animam.

Si quaeratur ratio huius, dicendum quod huius ratio causalis fuit divina liberalitas, quae tantam huic sacramento contulit efficaciam. Si autem quaeratur ratio huius, potest congruitas triplex assignari. Prima potest esse ex parte eius contra quod Baptismus est. Baptismus enim proprie est contra originale, quod inter omnia peccata peiores in anima reliquit sequelas et cuius corruptio est universalis et magna ; et ideo congruum fuit ut Deus magnae efficaciae remedium institueret in contrarium, ut sicut in corruptione illius morbi manifestatur rigor divinae iustitiae, sic etiam in remedio manifestaretur dulcedo divinae misericordiae, ut non solum ille morbus, sed omnia quae consequuntur annexa, huius remedii virtute deleantur. Et hoc est quod dicitur ad Romanos 5, 15 : "Non sicut delictum, ita et donum" etc.

Secunda congruitas est ratione eius ad quod est, quia scilicet est ad regenerandum. Unde in hoc sacramento transfertur homo a potestate tenebrarum in adoptionem filiorum Dei, et maxime aperitur largitas divinae manus in primo reditu et adventu. Et hoc est quod dicitur ad Titum 3, 5 : "Per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde".

Tertia congruitas est ratione ordinis, quia illud est primum inter omnia sacramenta et fundamentum ad alia ; ideo, ut perfectum sternatur fundamentum, placuit divinae misericordiae huic sacramento perfectam dare efficaciam ad delendam omnem culpam, ut posteriorum oblitus, is qui baptizatus est et quasi novus effectus, omnino ad anteriora extendat se. Et quia disposuit huic sacramento dare praecipuam efficaciam et quod virtus passionis specialiter huic sacramento adesset, ideo dedit etiam expressam significantiam ; hoc enim inter cetera magis indicat animam fieri sanctam et puram. Concedendum est ergo quod delet omnem culpam.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod diversorum morborum diversae sunt medicinae etc., dici potest quod hoc est verum in corporalibus, in quibus est arctatio virtutis ; in spiritualibus autem, ubi est maior communicatio bonitatis, secus est. Sed quia hoc diximus verum esse in spiritualibus, propter hoc quod sacramenta distincta sunt, dicendum quod remedium potest morbum respicere dupliciter : aut quia principaliter fit ad hoc aut quia hoc curat tamquam annexum. Dico ergo quod, secundum quod diversi sunt morbi spirituales, diversae etiam sunt medicinae sacramentales principaliter ad illos ordinatae. Si autem morbus habeat alium morbum coniunctum et medicina perfectam habeat virtutem curandi, non tantum curat principalem, sed etiam annexum ; et sic dico facere Baptismum.

Ad illud quod obicitur, quod gratia baptismalis est incipientium, dicendum quod gratia baptismalis habet duplicem comparationem, scilicet ad bonum ad quod habilitat, et ad malum a quo curat, sive ad peccatum. Secundum primam comparationem competit statui. incipientium, sed quantum ad aliam comparationem, cum sit perfectum medicamentum, habet vim gratiae perfectae, et hoc ex divina ordinatione, quae in illo sacramento vult omnia delere et innocentiam perfecte restituere.

Ad illud quod obicitur de motu venialis peccati, quidam respondent quod veniale tunc efficitur mortale, quia negligit se praeparare et ad sacramentum disponere, non quia idem peccatum, quod fuit veniale, fiat mortale, sed quia additur contemptus, qui est mortalis. Sed hic sermo durus est, quia frequenter insurgunt veniales motus, etiam cum spirituales homines sunt, in perceptione divinorum sacramentorum. Ideo dicunt alii quod est fictio dupliciter, scilicet simpliciter et secundum quid. Fictio simpliciter aufert totum effectum, et haec est cum voluntate mortaliter peccandi ; fictio secundum quid, haec est venialis, quae non impedit ingressum gratiae, sed complementum ; unde in tali non habet perfectum effectum. Aliter tamen potest dici quod motus venialis non facit fictum simpliciter, sed ad tempus, quia gratiam non expellit, sed retardat, dum non elevat se ad recipiendam divinam gratiam ; et quando talis motus cessat, credo quod statim Baptismus plenum effectum habeat et hunc motum et alia peccata deleat, etiam si non superveniat de illo contritio nova.

Quod ultimo obicitur patet, quia Baptismus non est iterabilis. Et iterum, aliquae sequelae remanent, quae, quamvis non sint culpa, inclinant ad culpam et ideo indigent remediis aliis. Quare autem hoc sacramentum magis sit efficax quam alia, patet ex iam dictis.

PrevBack to TopNext