Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum Baptismus deleat omnem poenam.
Rationes principales
Et quod sic, videtur: Ad Romanos 11, 29 : "Sine poenitentia sunt dona Dei", Glossa : "Gratia Dei in Baptismo non requirit gemitum aut planctum aut aliquod aliud opus". Ergo videtur quod baptizatus nullius poenae sit debitor.
Item, Augustinus, De cataclysmo : "Baptizatus es, mundatus es, restitutum est corpus tuum ad statum primi hominis". Ergo, si primus homo nullius poenae fuit debitor, videtur similiter quod nec baptizatus.
Item, pronior est Deus ad miserandum quam ad condemnandum, et passio Christi plus mentit quam peccatum Adae demeruit ; sed Deus in ultione peccati Adae poenas nobis multiplices inflixit : ergo multo fortius propter meritum passionis Christi, non tantum a culpa, sed etiam a poena debet eripere, omni scilicet quam inflixit.
Item, remota causa, removeri debet effectus ; sed causa nostrae poenalitatis et mortalitatis fuit culpa : ergo, restituta innocentia, iam non debet durare poenalitas aliqua vel mortalitas. Si tu dicas quod culpa fuit causa mortalitatis, non sic innocentia causa contrarii, contra : "si oppositum est causa oppositi, et propositum propositi": ergo, cum culpa sit causa ponens mortalitatem, similiter innocentia ponet impunitatem et immortalitatem : ergo, si Baptismus reducit innocentiam, videtur quod tollat omnem poenam.
Contra : Videmus parvulos baptizatos, qui nullam culpam commiserunt, post Baptismum multis cruciatibus subiacere ; et constat quod non iniuste : ergo Baptismus non absolvit ab omni pnena.
Item, videtur quod non debeat ab aliqua poena absolvere, quia Augustinus dicit : Aut Deus punit aut homo punit ; et iterum, II ad Timotheum 2, 13 : Iustus est, se ipsum negare non potest. Ergo, cum dimittere malum impunitum sit relinquere universum inordinatum, sic etiam facere contra iustitiam, videtur quod Deus in Baptismo non debeat ab omni poena absolvere.
Item, Baptismus magis est remedium contra originale quam contra actuale ; sed non curat a poenis contractis per originale : ergo nec absolvit a poenis debitis actuali : ergo videtur quod a nulla. Si tu dicas quod relinquitur ad exerdtium, contra : maius est exercitium in poenis personalibus quam sit in naturalibus : ergo potius deberet illas dimittere.
Conclusio
Baptismus absolvit ab omnia poena aeterna et assumta, non vero ab omni contracta
Respondeo : Dicendum quod distinguendum est in poenis. Quaedam enim poenae sunt aeternales et quaedam temporales. Ab omni aeternali absolvit Baptismus delendo omnem culpam. In temporali vero distinguendum, quia quaedam contrahuntur, quaedam assumimtur. Contrahuntur autem sicut fames, sitis et passiones contemporaneae vitae. Quaedam imponuntur et assumuntur, ut ieiunia et corporalia et spiritualia exercitia et laboriosa opera. Baptismus igitur absolvit ab omni poena aeternali, absolvit nihilominus ab omni poena temporali satisfactoria sive assumpta ; non autem ab omni contracta, utpote a fame ; siti et infirmitate et ceteris poenis spiritualibus.
Ratio autem huius est, quia Deus ad hoc ipsum non ordinavit. Et ratio quare non ordinavit est, quia congruum fuit quod huiusmodi poenalitates in nobis relinqueret, et hoc ad manifestandam aequitatem divini iudicii, ad demonstrandum meritum passionis Christi, ad promovendum meritum liberi arbitrii. Ad manifestandam aequitatem divini iudicii, ut illa sententia, quam dictaverat de morte Adae et posterorum eius, immobilis permaneret ; unde ab illa nemo evadit. Ad ostendendum fructum passionis Christi, quia, si Dominus curaret naturam et fomitem, filius nasceretur immunis a culpa nec indigeret regenerari a Christo ; ideo, ut omnes se ipsius passione noscant egere, data est virtus sacramento a passione, sive ad hoc ordinatum est ut poenas remittat personales, non naturales, quia remedium respicit personam, non naturam. Ad amplificandum meritum liberi arbitrii ; promovent enim ad bonum multiplex huiusmodi poenalitates. Dantur enim propter humilitatem, Iob 6, 4 : "Sagittae Domini militant in me, quarum indignatio" etc. Propter timoris incussionem, Iob 6, 4 : "Terrores Domini militant contra me". Propter sui ipsius cognitionem, Isaiae 28, 19 : "Tantummodo sola vexatio dabit intellectum" etc. Propter stimulationem ad bonum, Michaeae 2, 10 : "Surgite et ite, quia non habetis hic requiem". Propter exemplum non peccandi, Zachariae 13, 5 : "Adam exemplum meum ab adolescentia mea". In exercitium virtutum, Iudicum 3, 1 : "Hae sunt gentes, quas reliquit Dominus, ut erudiret Israel". Propter hoc, ut sint signum adoptionis filiorum, ad Hebraeos 12, 8 : "Si extra disciplinam estis" etc. Propter hoc etiam ut nemo hoc accipiat in retributionis praemium, ne scilicet homines propter hoc ad Baptismum venirent. Si enim daretur ibi immortalitas, propter hoc plures accederent quam propter gratiam, "nec fides tunc haberet meritum cui humana ratio praeberet experimentum".
Ad rationes
Sed quod dicit Augustinus quod corpus restitutum est in statum primi hominis, dlcendum quod intelligitur quantum ad innocentiam, non quantum ad naturam
Ad illud quod oblcitur, quod Deus pronior est ad miserandum, dicendum quod sic decet Deum misereri ut tamen inviolabilis maneat sententia veritatis ; et ideo patet quod non debuit sententiam Iatam contra hominem retractare, sed, manente sententia, remedium misericorditer adhibere. Et primum fecit quasi compulsus, secundum vero ex se. Rursus, meritum Christi non ordinatur efficaciter nisi his qui ei adhaerent, et ita perscinas respicit.
Ad illud quod obicitur de causa, dicendum quod est quaedam causa efficiens et conservans ; quaedam inducens, sed non conservans. Primo modo habet veritatem, secundo modo non. Exemplum horum est in sole et lumine, gladio et vulenre. Primo modo culpa non est causa poenae, sed secundo modo. Quod tamen obicitur, quod si oppositum est causa oppositi etc., dicendum quod illud est verum ubi est tota causa. Potest nihilominus dici quod innocentia non est causa immortalitatis, sed meritoria, sicut culpa fuit meritoria mortalitatis ; et quamvis mereatur, tamen divina dispensatione, ut dictum est, non redditur statim.
2. Ad illud quod obicitur, quod aut punit Deus aut homo, dicendum quod homo aliquam poenam habuit, cum peccavit ; aliquam, cum conteritur ; residuum vero solvit Christus de suo, et sic non remanet impunitum.
Ad aliud dicendum, quod Baptismus est remedium respiciens personam, non naturam ; et rationes huius dictae sunt. Ideo poenam personalem, non naturalem remittit.
Ad aliud quod quaeritur de medico, quod curat radicem, dicendum quod Deus utroque modo curare potuit, sed tamen magis hoc modo curare disposuit, non ut totum genus curetur simul, sed quilibet qui vellet curari et quilibet in propria persona, quia magis adstringebatur Deo, dum hoc recognoscebat beneficium ; et divina etiam iustitia hoc exigebat tamquam congruum et decens. Si enim unumquemque nostrum Deus curasset in radice, non sic gratiam Dei cognosceret quilibet nec ita gratus esset de beneficio praestito in alio, sicut de praestito in se ipso.