Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra determinata sunt impedimenta Matrimonii quae impediunt respectu omnis personae. Hic determinantur impedimenta quae respiciunt personas determinatas. Et dividitur haec pars in duas, quoniam aliquae personae non sunt legitimae propter nimiam distantiam, ut illae in quibus est cultus disparitas. Quaedam propter nimiam convenientiam, ut illae in quibus est spiritualis vel carnalis proximitas. Ideo haec pars habet duas. In prima agit de impedimento quod venit ex cultus disparitate. In secunda de impedimento quod venit ex proximitate, infra, distinctione quadragesima : Nunc superest de cognatione etc.

Prima pars habet duas. In prima agit de cultus disparitate per comparationem ad Matrimonii contractionem. In secunda per comparationem ad dissolutionem, ibi : Potest tamen licite dimittere etc. Prima pars habet duas. In prima determinat veritatem. In secunda dissolvit dubitationem, ibi : Huic autem videtur obviare etc. ; ubi ostendit quod, quamvis Matrimonium non possit contrahi inter fidelem et inffelem, potest tamen esse, si prius contractum est.

Potest tamen licite dimittere, quia in infideli etc. Haec pars secunda agit de Matrimonii dissolutione, et haec pars duas habet. In prima determinat veritatem. In secnda manifestat mentiente, ibi : Sunt tamen nonnulli, qui inter infideles etc., ubi reprehendit eos qui dicebant inter infideles non esse coniugiuin. Prima pars habet duas. In prima parte agit de dissolutione Matrimonii quoad cohabitationem inter eos qui sunt disparis cultus. In secunda agit de dissolutione Matrimonii quoad vinculi fractionem sive omnimodam separationem, ostendens quod, si infidelis non vult cohabitare, fidelis potest contrahere, ibi : Hic quaeritur, si fidelis infidelem dimittat etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus