Dubia
Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Qui privatum faciunt votum peccant mortaliter contrahendo. Videtur enim falsum dicere, quia possibile est quod contrahant, ita tamen quod nullo modo carnaliter conveniant, sicut Ioseph et Maria, et Tiburtius et Caecilia ; ergo ibi non est culpa. Item, si est ibi mortale peccatum, ergo nullus debet de hoc licentiari ; sed mulier quae vovit voto privato, licentiatur de Matrimonio contrahendo, titulo De eo quod voventes non possunt etc., in decretali Veniens etc. ; ibi dicitur de voto violato congruam satisfactionem indicas et ei cui vult in Domino nubendi licentiam non postponas.
Respondeo : Dicendum quod contrahens Matrimonium aut intendit contrahere solum intendendo et consentiendo in coniugalem societatem aut in copulam carnalem, sive propter libidinem sive propter generationem. Primum, est licitum, secundum est mortale peccatum. De primo non loquitur Magister sed de secundo, quia omnes contrahentes fere sic contrahere consueverunt.
Quod quaeritur de illa qtiae vovit voto simplici, dicendum quod Ecclesia non dat ibi licentiam simpliciter, sed, sicut patet ex littera antecedenti, et Apparatus dicit ibi, est comparativa permissio, quia permittur malum fieri ne veniat peius, sicut patet ex eo quod dicitur Causa XXII, quaestione 1, Considera, quod Salvator etc. Unde illud factum nullo modo trahendum est ad consequentiam, quia, sicut habetur in aliis decretalibus eiusdem tituli, votum simplex impedit. Et nota quod praedicta mulier simplici voto vovit, quia, etsi in manibus eremitae voverit, tamen, quia non se obligabat ad religionem specialem, sed communiter ad continentiam, et ille eremita non erat persona publica nec ipsa vestem mutavit, non fuit votum solemne.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Solemne votum violare peccatum est et scandalum. Videtur enim haec duo male distinguere, quia ipsum scandalum. peccatum est. Item quaeritur, utrum sint ibi duo peccata. Et quod sic, videtur, quia frangendo votum peccat in Deum, sed scandalizando in proximum.
Respondeo : Dicendum quod scandalum unitum peccato non facit novum peccatum quantum ad transgressionem nec quantum ad poenitentiam, sed novam addit circumstantiam aggravantem, ut fornicatio publica ultra privatam ; duplex tamen esse posset quantum ad accusationem. Quod obicitur, quod unum copulatur alteri, dicendum quod hoc non est propter diversitatem peccati, sed circumstantiae adiectae. Quod obicitur, quod in Deum etc., dicendum quod idem peccatum et in Deum et in proximum potest esse, sed in Deum principaliter, in proximum ratione circumstantiae adiunctae ; et ideo hoc non facit diversa peccata, quia peccatum numeratur ratione actus circa quem est, non ratione eius in quem est. Si quis enim una actione offenderet plures homines, uno peccato peccaret.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod non potest probari quod occulte factum est etc. Videtur enim mata esse ratio, quia defectus probationis non aufert Matrimonium nec facit.
Respondeo : Aliquorum opinio fuit, ut Hugutionis, quod votum simplex ita impedit apud Deum ut solemne ; unde illud non est Matrimonium in conspectu Dei, sed solum in facie Ecclesiae, quia non sunt testes per quos possit dirimi ; et semper alter coniugum fornicatur, alter vero per ignorantiam excusatur. Sed nunc per iura nova satis determinatum est quod vinculum voti simplicis non aufert obligationem Matrimonii, tum quia minus est, tum quia potestas corporis non transfertur, tum etiam quia in Matrimonio, si non petatur, sed reddatur solum, sicut debet facere qui vovit, pro sanctificatione perfecta reputatur, unde defectus probationis non est ratio sufficiens, sed quaedam congruentia adiuncta.
Dub. IV.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit : In virginali proposito se permanere simulaverunt. Videtur enim falsum dicere, quia ubi est simulatio, non est votum verum : ergo nec Domino obligatur qui se simulat obligari.
Respondeo : Dicendum quod promissio simulata dupliciter potest esse : aut quia non habet stabilitatem aut quia non habet interiorem assensum correspondentem. Et haec duplex est, quia quaedam fit timore vel metu qui potest cadere in constantem virum, sicut David simulavit se stultum coram Achis, I Regum 21, 13 ; quaedam intentione decipiendi alios. Prima simulatio simpliciter obligat, quia necesse est, ex quo semel se obligavit voluntarie et ore spopondit, quod permaneat in sua pollicitatione. Si vero spopondit signo, non corde, tenetur apud forum iudiciale et coram Ecclesia, si non affuit timor ; apud Deum vero tenetur facere poenitentiam de duplicitate et mendacio. Si vero tertio modo fuit simulatio, tunc nec apud Deum nec apud Ecclesiam obligatur. Hic autem fit sermo de sponsione simulata primo modo, sicut patet Causa XXVII, quaestione 1. Posset etiam fieri secundo modo, scilicet quando etiam non habet intentionem ; tunc enim compellitur ab Ecclesia, sicut dicitur Extra, De regularibus et transeuntibus ad religionem, Vidua si sponte vetum.
Dub. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Virgines et viduas, sive velatae fuerint sive non, nullatenus coniugium sortire posse. Videtur enim male dicere, quia velum est in signum professionis sicut habitus est religiosis viris ; sed ante habitus susceptionem non videtur solemnizari votum : ergo non videtur omnino impediri coniugium
Respondeo : Dicendum quod contingit votum solemnizari tribus modis, scilicet Ordinis susceptione, habitus assumptione, ubi est distinctio professorum a non professis, et propria testificatione, dum tamen fiat in manu publicae personae. Quamvis ergo tales non susceperint velum ; si tamen se astrinxerunt in manu publicae personae ad continentiam, nullo modo possunt contrahere, nec de iure, nec de facto. Si autem se voto simplici astrinxerunt, non possunt, scilicet sine peccato ; possunt tamen de facto.
Dub. VII.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Quid in omnibus peccatis est gravius quam adulterium ? Videtur enim male dicere, quia gravius est peccatum in Spiritum Sanctum, quod non remittitur, neque in hoc saeculo neque in futuro. Item, gravius est peccatum incestus, sicut in littera sequenti habetur ; item, adhuc gravius est peccatum contra naturam ; item, gravius est homicidium et uxoricidium, de quo solemnis poenitentia imponitur, Causa XXXIII, quaestione 2, Admonere etc.
Respondeo : Dicendum quod peccatum dicitur esse gravius multis modis : aut ratione contemptus, et sic peccatum in Spiritum Sanctum ; aut ratione libidinis, ut peccata contra naturam, in quibus libido totum absorbet naturale iudicatorium ; aut ratione ingratitudinis, et sic peccatum Adae in paradiso ; aut ratione punitionis, et sic peccatum adulterii, in quo praecipiebantur moechus et moecha lapidibus obrui, sicut dicitur Deuteronomii 22, 22. Et sic accipitur in proposito, cum dicitur quod est gravius etc.
Dub. VIII.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Secundum namque in poenis tenet locum. Videtur enim male dicere, quia ordo transgressionum et punitionum est secundum ordinem praeceptorum ; sed istud, scilicet non moechari, non est secundum mandatum ; sed est in secunda tabula. Si dicas quod secundum locum tenet ratione poenae lapidationis, quae debetur blasphemo, Levitici 24, 16 et adultero, Deuteronomii 22, 22 ; obicitur tunc, quia eadem poena infligitur filio contumaci et protervo, Deuteronomii 21, 18.
Respondeo : Dicendum quod aliqui dicunt hoc esse intelligendum sic quod secundum locum tenet, quia peccatum blasphemiae est a parte animae, sed peccatum adulterii est a parte corporis et peccatum homicidii a parte coniuncti. Sed istud non videtur, quoniam eadem poena pro istis omnibus est inflicta ; omnes enim capite plectebatitur. Et ideo melius est dicere quod hoc intelligitur ratione poenae lapidationis ; homicidium vero puniebatur secundum legem talionis.
Si vero obiciatur de filio inobediente, dicendum quod non ratione inobedientiae solum, sed etiam ratione aliorum peccatorum quae erant in dissipationem reipublicae quia luxuriosus et consimilia.
Si quaeratur, quare adulterium ita graviter puniebatur, dicendum quod propter duo, scilicet quia erat in destructionem concordiae ac per hoc reipublicae, quia erat generativum magnae infamiae ; postremo, ratione pronitatis magnae. Et haec est causa quare tam gravis poenitentia pro uxoricidio imponitur, ut pronitas refrenetur.
Dub. IX.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Exsecrabiliter fit in meretrice, sed exsecrabilius in uxore. Videtur enim falsum dicere, quia magis peccat qui abutitur re non concessa quam qui re concessa, quia ille dupliciter, iste uno modo ; ergo gravius ille. Item, Augustinus, De bono conuigali, ante illud verbum in originali dicit : "In rebus ad utendum concessis longe fit rationabilius quam in eis quae non sunt concessa vel minor vel rarus excessus". Ergo, cum uxor sit ad utendum concessa, patet etc.
Respondeo : Dicendum quod excessus in usu uxoris potest esse dupliciter : aut secundum naturam aut contra naturam. Si secundum naturam, tolerabilior est in uxore, propter hoc quod habet excusationem aliquam. Si contra naturam, econtra est, quoniam in Matrimonio sunt quaerenda bona Matrimonii, et honestius tractanda est coniux quam meretrix ; ideo, cum peccatum contra naturam et sit contra bona Matrimonii et sit in contumeliam uxoris, cui est quaedam honestas maior in tractando eam exhibenda : hinc est quod gravius peccat qui facit in uxore ; et ideo etiam dicitur quod propter illud peccatum, scilicet contra naturam, mulier potest dimittere et fugere virum. Et sic patet quod, quamvis pluribus modis peccet qui peccat cum meretrice quam qui peccat cum uxore, tamen hic intensius peccat propter maiorem contemptum.
Dub. X.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod legitimarum foedera nuptiarum redintegranda credamus etc. Quaeritur ergo hic, si aliquis moriatur et resuscitetur, utrum uxor sua sibi reddenda sit. Et quod sic, videtur per litteram istam, quia primae nuptiae fuerunt legitimae. Item, apparet per illud quod dicitur ad Hebraeos 11, 35 : "Acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos". Item ratione videtur, quia isti qui resuscitantur non privantur hereditate paterna ; ergo nec iure uxoris. Item, qui resuscitantur divino iudicio ut dormientes sunt, sed Matrimonia sunt regenda iure poli : ergo, si quantum ad Deum hic dormiens iudicatur, sicut somnus non solvit Matrimonium, ita nec talis mortuus, ut videtur. Item, si solvitur, ergo, si resurgat, oportebit contrahi cum eadem : ergo bigamus iudicatur : ergo, si non oportet quod contrahat, videtur quod primum vinculum adhuc maneat.
Contra : ad Romanos 7, 2: Mortuo viro, soluta est mulier a lege viri : ergo videtur quod Matrimonium sit solutum. Item, ponatur quod mulier, viro suo mortuo, statim contrahat ; constans est, cum non sit alligata, quia non est cui ligetur, quod Matrimonium est verum : ergo, si primus resurgat, propter hoc non solvetur. Item, ita vere mortuus est iste, sicut ille qui incineratur ; sed tali, quando resurget, non reddetur uxor, sicut Dominus determinat, Matthaei 22, 30 : ergo pari ratione videtur in proposito.
Respondeo : Dicendum quod, sicut superius dictum est, vinculum matrimoniale non fundatur in anima, sed in coniuncto ; unde, cum aliquis moritur, statim perit altera pars relationis, et ideo vinculum statim solvitur ; et si mulier alii esset matrimonialiter iuncta, non esset separanda. Si tamen alii non est iuncta, et ipse vult eam, ex quadam honestate est ei reddenda.
Quod ergo obicitur, quod sunt redintegranda, verum est, quando solum de facto sunt soluta. Quod obicitur de 11,35 ad Hebraeos, dicendum quod mulieres acceperunt mortuos filios, non maritos. Quod obicitur de hereditate, dici potest quod illud est etiam gratia et honestas quod ei eddatur ; attamen non est simile, quia de uxore nihil potest vir post mortem disponere. Praeterea, aliud est de rebus ; potest enim testari de rebus, sed non potest uxorem relinquere alii. Quod obicitur, quod sunt dormientes, dicendum quod verum est respectu potentiae, sed respectu veritatis in iudicando Deus iudicat vere mortuum. Ad illud quod quaeritur, utrum sit bigamus, dici potest quod non, si illa non cognovit virum alterum, pro eo quod non dividit carnem nec illa divisit.
Dub. XI.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Quodsi viri in dilectione suarum coniugum perseverent. Videtur enim male dicere, quia ex hoc videtur quod non debet redintegrari nisi velit vir. Contra : esto quod mulier petat, cum excusetur a fornicatione, videtur quod vir non possit eam repellere : ergo, sive diligat sive non, debet eam resumere. Item, quaeritur, utrum talis putatio excuset. Et quod non, videtur, quia nullus debet committere se discrimini : ergo, quantumcumque vir mulieris se absentet, nisi sit certa, peccat, si contrahit cum alio.
Quaeritur etiam, si dubitat virum suum vivere, utrum debeat debitum reddere. Videtur enim quod non, quia nullus dubitans utrum aliquid sit peccatum mortale debet illud facere : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod mulier, quae putat virum suum interemptum et contrahit, aut credit hoc praesumptione tenui, quae magis debet generare dubitationem quam fidem,aut credit praesumptione probabili. Primo modo non excusatur, si contrahat, sicut dicitur Extra, De sponsalibus et Matrimoniis, ubi dicitur quod, quantumcumque vir moretur in bello, et uxor sit iuvencula, tamen non debet contrahere, donec de viro mortuo aliquam habeat certitudinem ; qua habita, tunc sine peccato potest contrahere, utpote si iuramentum habeat ducis exercitus vel sociorum eius qui mortem noverunt ; et tunc excusatur. Quodsi mulier incipiat post contractum Matrimonium dubitare de morte viri, aut est dubitatio levis, et haec secundum consilium praelati poterit a corde removeri et poterit debitum exigere et petere ; si vero probabiliter dubitat, debitum debet reddere, sed non exigere ; si vero certificatur de vita primi viri, nec petere debet nec reddere, sed statim secundum virum deserere. Et hoc probatur per illud quod dicitur Extra, De secundis nuptiis, Dominus ac Redemptor, et Causa XXXIV, quaestione 2, Cum per bellicam : Si vero non statim revertitur, tunc imputatur ei crimen adulterii nec potest ad priorem virum redire nisi ipse velit. In hoc casu loquitur Leo Papa.
Dub. XII.
Item quaeritur de hoc casu quem ponit Magister de eo qui relinquit uxorem suam, abiens in regionem longinquam ; de tali quaeritur, utrum, mortua uxore, vir possit contrahere cum alia secunda. Et quod non, videtur, quia pollutio per adulterium cum fide data impedit Matrimonium, sicut supra ostensum est ; sed hoc est hic : ergo etc. Item, quaeritur, utrum talis, vivente uxore legitima, debeat reddere debitum, si compellat ipsum Ecclesia. Et videtur quod non, quia ipse fornicatur ; sed magis debet quis permittere se excommunicari quam fornicari.
Respondeo : Ad primum dicendum est quod si, altero ignorante, contractum est, est Matrimonium in favorem illius qui ignoravit ; si autem ille qui ignoravit, certificatur, non debet talis nec potest sibi copulari, veritate certificata. Sed primus non debet puniri qui ignoravit, quia non peccavit ; et ideo, si ligamen primum solvatur, poterit secundum Matrimonium stare.
Quod quaeritur, utrum, vivente prima, possit secundam sine peccato cognoscere, dicit Magister quod sic, si reddat debitum compulsus ab Ecclesia. Sed illud hodie non tenetur, quia ecclesiastica excommunicatio non obligat ad faciendam fornicationem nec excusat, et ideo talis non debet Ecclesiae obedire ; et hoc habetur Extra, De sententia excommunicationis, Inquisitioni.