Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Matrimonium possit contrahi inter fidelem et infidelem.

Quantum ergo ad primum sic proceditur, et ostenditur quod Matrimqnium possit contrahi inter fidelem et infidelem.

Rationes principales

Et primo exemplo, quoniam Ioseph contraxit cum muliere Aegyptiaca nec reprehenditur, sicut dicitur Genesis 41, 45 ; similiter Moyses cum Aethiopissa, sicut innuitur Numerorum 12, 1, nec ipse reprehenditur.

Item , hoc videtur auctoritate, Deuteronomii 21, 10 : "Si egressus ad pugnam videris mulierem pulcram in medio captivorum et adamaveris eam, intrabis ad eam dormiesque cum ea, et erit uxor tua". Constat quod de infidelibus loquitur.

Item, I ad Corinthios 7, 14 : "Sanctificatur mulier infidelis per virum fidelem", et e converso. Ergo inter fideles et infideles est coniugium sanctum : ergo et licitum.

Item, ratione videtur, quia diversitas sive disparitas morum non impedit Matrimonium contrahendum. Ergo pari ratione nec diversitas fidei sive cultus divini Matrimonium impedit.

Item, Matrimonium est sacramentum commune fidelibus et infidelibus. Ergo, si ad omnes se extendit, disparitas sive talis repugnantia ipsum non tollit.

Item, omne impedimentum Matimonii impedit, pro eo quod obsistit alicui bono Matrimonii ; sed cultus disparitas nec nocet bono prolis, quia potest educari ad cultum Dei, nec fidei nec Sacramenti : ergo nullo modo impedit.

Contra : Probatur exemplo : I Esdrae ultimo, 10 dicitur quod Esdras separavit viros ab uxoribus alienigenis. Ergo non erat inter eos Matrimonium.

Item, auctoritate Legis, Deuteronomii 7, 3 : "Non sociabis cum eis connubia" ; loquitur de infidelibus et alienigenis.

Item, Ambrosius, in libro De Patriarchis : "Cave, christiane, gentili vel Iudaeo filiam tuam dare".

4. Item, potissima distantia est inter fideles et infideles, sicut Christi ad Belial et lucis ad tenebras. Si ergo in Matrimonio magna est unio, nullum potest esse inter eos Matrimonium.

Conclusio

Disparitas, quae est in fide, solummodo impedit matrimonium, sed ea quae est in fide Sacramento sive baptismo, dirimit illud

Respondeo : Dicendum quod in Veteri Testamento distinguendum erat inter infideles, quia quaedam mulieres erant infideles et erant de terra Chanaan, quam Dominus promiserat filiis Israel - propter illius gentis obstinationem in infidelitate mandaverat eas occidendas - et de talibus prohibitum erat. Unde si quis de populo Israel cum illis contraheret, cum esset contra Domini praeceptum, non erat Matrimonium. Quaedam erant infideles de aliis nationibus ; et de talibus non erat prohibitum, sed permissum et concessum, ubi non timebatur lapsus in idololatriam, sicut in Ioseph et Moyse.

Ratio autem quare prohibuit gentes illas et non alias, fuit duplex : una, quia iudicaverat omnes reos mortis ; alia, quia obstinatae erant in malo.

In Novo Testamento alio modo est, quia infidelis est dupliciter : aut quia caret fide aut quia caret fidei sacramento. Si quia fide tantum, sic talis disparitas, ubi nota est, impedit Matrimonium, sed non dirimit iam contractum, ut si catholicus contrahat cum haeretica baptizata. Si autem sit infidelis, quia caret fidei sacramento, utputa Baptismo, quia sacramentorum ecclesiasticorum et fidelium ianua et fundamentum est Baptismus, fidelis, qui contrahere habet secundum sacramenta Ecclesiae, si cum tali contrahat, nihil facit, etiam si sit fidelis, dum tamen non habeat Baptismum ; unde dirimit iam contractum.

Cultus ergo disparitas praestabat impedimentum in Lege Veteri, non simpliciter, sed ubi metuebatur periculum et divinum aderat iudicium et super hoc additum erat mandatum. Sic et in Nova impedit, non simpliciter sive de se, sed ob vitationem periculi et diversitatem sacramenti Baptismi et inhibitionem ecclesiastici statuti, quae ortum habet a duobus praedictis.

Ad rationes

1-2. Et sic patent duo prima obiecta.

3 : Ad illud autem quod obicitur, quod sanctificatur mulier, dicendum quod loquitur Apostolus de Matrimonio contracto ante cultus disparitatem, quod dicit manere, quia fides viri plerumque salvat occasionaliter sive sanctificat mulierem sicut fides parturit filios.

Ad illud quod obicitur de disparitate morum etc., dicendum quod non est simile, quia disparitas fidei facit disparitatem sacramentorum, non sic disparitas morum, quia boni et mali conveniunt in sacramentis. Non tamen disparitas fidei semper facit disparitatem in sacramentis, sed eatenus qua facit, impedit. Praeterea periculosior est.

Ad illud quod obicitur, quod est commune utrisque, dicendum quod eatenus est commune qua est legis naturae, sed non in quantum Ecclesiae ; et quia, si fidelis contrahit, sacramentum eius iam est Ecclesiae : ideo in hoc non communicat cum infideli, immo multum distat.

Ad illud quod obicitur, quod non est contra aliquod bonum Matrimonii, dicendum quod falsum est, immo est contra bonum prolis, quia alter coniugum de facili potest impedire ne proles Domino dedicetur ; est etiam contra bonum fidei propter periculum fidei ; est etiam contra bonum sacramenti, quia ex parte fidelis, Matrimonium natum est esse ratum et insolubile, cum sit fundatum super sacramentum fidei ; ex alia parte est contritum, quia non habet fundamentum. Et sic patet illud.

PrevBack to TopNext