Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum sacramentum Matrimonii possit contrahi inter infidelem et infidelem.
Et quod sic : Innuit Apostolus I ad Corinthios 7, 12 : "Si quis frater uxorem habet infidelem" etc. ; vocat uxorem cui cohabitandum ; sed non fuit uxor propter contractionem quae fuit post fidem, sed ante : ergo etc.
Item, ratione videtur, quia Matrimonium est de dictamine legis naturae ; sed lex naturae communis est apud omnes : ergo etc.
Item, Matrimonium definitur sic : Matrimonium est maris et feminae coniunctio individuam vitae consuetudinem retinens ; sed hoc est inter infideles : ergo etc.
Item, infideles haeretici habent vera sacramenta Ecclesiae : quamvis non habeant fidem, habent verborum formam. Ergo, si Matrimonium apud fideles contrahitur per verba exprimentia consensum, et talis forma est apud infideles : ergo et Matrimonii sacramentum.
Contra : Causa XXVIII, quaestione 1: "Non est ratum coniugium, quod sine Deo est" ; sed tale est coniugium infidelium : ergo non est ratum, ergo non est Matrimonium.
Item, Ambrosius ibidem : "Non est putandum coniugium, quod extra Dei decretum est factum ; sed tale est coniugium infidelium": ergo etc.
Conclusio
Matrimonium apud infideles habet tantum semiplene rationem officii, remedii et Sacramenti; unde est legitimum quidem, sed non ratum
Respondeo : Dicendum quod Matrimonium est institutum in officium et in remedium et in sacramentum ; et ista tria complete habet secundum quod est apud fideles ; apud infideles vero habet ista secundum rationem semiplenam. Nam est in officium, quia est procreatio prolis legitimae, sed non ad cultum Dei, apud fideles autem ad cultum Dei. Est in remedium, quia excusat coitum maritalem a culpa, et rursus, datur ibi gratia remittens concupiscentiam ratione benedictionis adiunctae : apud infideles vero maritali affecta uxores cognoscentes est excusatio a culpa, sed non datur gratia ; apud fideles utrumque. Est et sacramentum, quia significat unionem Dei et animae sive unionem divinae naturae et humanae, non tantum aptitudine, sed actu ; apud infideles vero aptitudine tantum. Et praeterea, ratio sacramenti maxime consistit in ratificatione vinculi ; apud infideles autem vinculum non habet ratificationem perfectam. Unde distinguitur Causa XXVIII, quaestione 1 quoddam Matrimonium ratum et legitimum, ut fidelium ; quoddam legitimum, sed non ratum, ut infidelium ; quoddam ratum, sed non legitimum, ut Matrimonium contractum a fidelibus in occulto.
Si autem quaeratur, quare Matrimonium infidelium non est ratum, dicendum quod hoc est propter defectum sacramenti fidei et propter statum ; quia in tali statu iunctus est uxori, in quo potest vinciri vinculo fortiori, scilicet suscipiendo sacramentum Baptismi, et Christo alligari, a quo statu nemo potest prohibere ; et ideo potest in casu istud vinculum infirmari. Habet tamen ratitudinem, ut, illo statu in utroque manente, non possit solvi.