Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum Matrimonium contractum ante Baptismum ponat in numerum cum Matrimonio contracto post Baptismum.
Quarto quaeritur, utrum Matrimonium ante Baptismum ponat in numerum cum Matrimonio contracto post Baptismum, ita quod talis iudicetur bigamus.
Rationes principales
Et quod non, videtur. Hieronymus, super Epistolam ad Timotheum I [3, 2] : "Si unam habuit ante Baptismum, alteram post Baptismum, non est putandus bigamus".
Item, hoc ipsum, ostenditur ratione Hieronymi: "Prorsus innovato per Baptismum omnia vetera sunt dimissa". Ergo, cum tale coniugium et talis actus coniugalis ad statum vetustatis pertineat, ergo habetur tamquam si non fuerit : ergo non computatur cum Matrimonio subsequenti.
Item, ordinatus ante Baptismum et ordinatus post Baptismum non est bis ordinatus, etiam si ordinetur ab alio et alio. Ergo pari ratione coniugatus ante et coniugatus post non est bis coniugatus, etiam si contrahat cum alia et alia.
Item, secundum quid non connumeratur ei quod est simpliciter ; sed vinculum matrimoniale est vinculum ante Baptismum imperfectum et secundum quid, post Baptismum vero est perfectum : ergo non debet unum alteri connumerari : ergo etc.
Contra : Augustinus, super Epistolam ad Titum : "Qui ante Baptismum habuit unam et post Baptismum habuit aliam non est reputandus nisi bigamus".
Item, hoc videtur ratione sua : "In Baptismate crimina abolentur, non id quod honestum est, utpote foederatio coniugalis". Ergo, si non aboletur, adhuc manet, et iudicatur iste fuisse coniugatus : ergo, si iterum contrahat, est iudicandus bigamus.
Conclusio
Qui contrahit matrimonium eum una ante baptismum, cum alia post baptismum est bigamus
Respondeo : Dicendum quod, sicut expresse apparet, Hieronymus et Augustinus hic fuerunt contrarie opinati ; et nisi quis velit distorquere verba, non video quomodo possint reduci ad concordiam. Ideo enim in hoc habuerunt opiniones contrarias, quia fundati sunt super diversa.
Hieronymus enim voluit quod omnis vita infidelium esset culpa et quod Matrimonium infidelium ad veterem hominem pertineret ; et quia in Baptismo exspoliatur vetus homo cum actibus suis et induitur novus, hinc est quod dixit quod sicut peccata praeterita isti non imputantur nec computantur, sic etiam nec coniugia.
Augustinus vero posuit quod coniugia infidelium, etsi non essent meritoria, non tamen erant culpabilia, immo erunt licita et bona. Et hoc patet, quia Dominus instituit et ius naturale dictat et ulterius Apostolus confirmat, qui dicit uxorem infidelem non esse dimittendam ; et quia licita sunt, hinc est quod per Baptismum non delentur. Et quoniam Augustinus melius habuit fundamentum et verius, hinc est quod verius et sanius dixit ; et ideo canones positioni Augustini concordant, et illud nunc tenet Ecclesia, quod Matrimonium ante Baptismum contractum cum una et post Baptismum cum alia, facit bigamum, sicut expresse dicitur distinctione XXXIV: "Si quis viduam, licet laicus, duxerit uxorem, seu ante Baptismum seu post Baptismum, non admittatur ad clerum. In Baptismate enim crimina dimittuntur, non acceptae uxoris consortium relaxatur".
Ad rationes
1-2. Ad illud ergo quod primo obicitur et secundo, dicendum quod illud iam solutum est, quia nec auctoritas Hieronymi hic habet robur nec ratio sua ; unde opinando dixit, non asserendo.
Ad illud quod obicitur de ordinato ante Baptismum et post, dicendum quod non est simile, quia in Ordine imprimitur character qui non potest alicui dari nisi habeat characterem baptismalem, sicut in praecedentibus probatum est et ostensum ; unde qui ordinatur ante Baptismum non est ordinatus : ideo, cum ordinatur post Baptismum, semel tantum est ordinatus. Non sic est de Matrimonio ; quia enim ibi non imprimitur character, ideo potest contrahi ante Baptismum, et ante coniugatus est quam baptizatus.
Ad illud quod obicitur, quod est secundum quid, dicendum quod duplex est secundum quid : unum quod diminuit ab esse, aliud quod diminuit ab esse perfecto. Primum, quod diminuit ab esse, non ponit in numerum ; cum enim non participet esse, non potest connumerari alii in illo esse. Aliud vero potest ; dam ; et tale est Matrimonium infidelium, quod quidem habet rationem coniugii et definitionem, licet non habeat in tanta perfectione in quanta habet Matrimonium fidelium.