Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum Matrimonium infidelium excuset coitum, ut non sit ibi peccatum.

Tertio quaeritur, utrum Matrimonium infidelium excuset coitum sive coniugalem actum, ut non sit ibi peccatum.

Ad rationes

Et quod non, videtur. Ad Romanos 14, 23 : "Omne quod non est ex fide peccatum est" ; sed actus coniugalis apud infideles non est ex fide : ergo est peccatum. Si tu dicas quod ibi appellatur fides conscientia, et illud dicitur non esse ex fide quod est contra conscientiam, sicut exponit Magister in littera, obicitur tunc de Glossa, quae exponit quod omnis vita infidelium est peccatum. Ergo et vita matrimonialis peccatum est ; ergo Matrimonium non excusat a peccato.

Item, Causa XXVIII, quaestione 1, capitulo 1: "Non est vera pudicitia infidelis cum coniuge sua", et est verbum Augustini. Ergo infidelis non cognoscit coniugem suam pudice ; et cognoscit pudice vel impudice : ergo impudice : ergo coitus eius non est sine peccato.

Item, sacramenta ecclesiastica apud haereticos, quamvis sint veracia, non tamen sunt utilia, quoniam, etsi habeant formam, tamen propter infidelitatem nullam habent efficaciam : ergo pari ratione apud infideles.

Item, haereticus baptizando peccat mortaliter quia non baptizat ut ad cultum Dei perducat, sed ut ad errorem trahat ; sed infideles non procreant prolem ad cultum Dei, sed potius ad permanendum in suis tenebris et erroribus : ergo peccant coeundo propter prolem. Sed nullus coitus est isto honestior qui fit propter prolem habendam : ergo nullus coitus in infidelibus fit sine peccato.

Contra : Triplex est pars continentiae, scilicet virginalis, vidualis et coniugalis ; sed infideles continentia virginali continendo non peccant, similiter continendo continentia viduali : ergo pari ratione nec in continentia coniugali. Sed ista est in reddendo et petendo debitum uxori : ergo etc.

Item, infidelis, qui habet uxorem et cognoscit eam affectu maritali, cognoscit suam ordinato affectu ; sed actus transiens super debitam materiam cum ordinatione affectus est absque peccato : ergo actus coniugalis in infidelibus est absque peccato.

Item, Matrimonium excusat a peccato : aut ergo in quantum sacramentum legis naturae, aut in quantum sacramentum Ecclesiae. Si in quantum sacramentum legis naturae, ergo, cum hoc modo sit apud infideles, ergo excusat eorum coitum. Si in quantum sacramentum Ecclesiae solum, ergo non excusavit ante adventum Christi : ergo quotquot ante adventum Christi uxores cognoverunt, fornicatores fuerunt : ergo, cum hoc sit nefas dicere, redit primum.

Item, ubi est Matrimonium, ibi est mutua obligatio : ergo, cum apud infideles sit Matrimonium, ergo est ibi mutua obligatio : ergo alter alteri tenetur debitum reddere. Sed nullus peccat faciendo id ad quod tenetur nisi per malam voluntatem illud depravet : ergo ille qui redit debitum uxori suae, nort peccat.

Conclusio

Matrimonium infidelium excusat aliquo modo coitum a culpa

Respondeo : Dicendum quod, sicut tactum est in praecedenti problemate, Matrimonium infidelium est remedium semiplenum. Et ratio huius est, quia bona Matrimonii imperfecte sunt ibi, tum quia in eis deficit fides, tum quia defieit in eis sacramentum fidei. Quia deficit fidei sacramentum, ideo non est perfectum sacramentum sive vinculum, cum possit fortiori vinculo ligari. Quia deficit fides, ideo non est in eis perfectum remedium, quia sine fide impossibile est placere Deo ; et quamvis sine fide possit quis in aliquo actu vitare peccatum, quia non agit malum, tamen impossibile est mereri praemium. Unde sicut aliter est apud infideles continentia et aliter apud fideles, quia fideles per pudicitiam et vitant poenam et acquirunt palmam, illi vero, etsi vitent poenam, cum a malo cessant, non tamen acquirunt palinam ; sic in Matrimonio intelligendum quod apud fideles tum propter meritum fidei, tum propter benedictionem Ecclesiae non solum datur remedium, quod praeservat a culpa, sed etiam datur gratia, quae remittit concupiscentiam. Apud infideles vero nulla omnino datur gratia, tamen, quia coniunguntur secundum divinum statutum, vitant culpam nisi affectio libidinosa interveniat, quae etiam apud Christianos actum coniugalem foedat. Et sic concedendae sunt rationes ostendentes quod Matrimonium apud infideles aliquo modo coitum excusat.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod non est ex fide, ergo est peccatum, dicendum quod illud intelligitur sicut praedictum est, et patet ex Glossa, quod non est ex fide, id est contra conscientiam, quia qui facit contra conscientiam aedificat ad gehennam. Sed quod subiungit quod omnis vita infidelium est peccatum ; hoc dictum est per concomitantiam, quia nunquam est sine peccato, pro eo quod sola fide purificantur peccata ; et ideo, quidquid faciant, quamdiu sine fide sunt, absque peccato esse non possunt.

Ad illud quod obicitur, quod vera pudicitia non est infidelis etc., dicendum quod vera tantum valet quantum perfecta ; unde dicitur non esse vera quia non est perfecta. Sed ista expositio aliquantulum est extranea ; et ideo dicendum est quod non est vera pudicitia, quia non habet verum et proprium effectum virtutis, sicut non est verum vinum quod non habet operationem vini. Operatio autem sive effectus virtutis est, quia facit declinare a malo, et per hoc vitat poenam ; facit etiam quod bonum est, et per hoc acquirit gloriam. Et quamvis apud infideles possit reperiri primum, non tamen secundum, ideo pudicitia non est vera virtus apud eos. Et hoc est quod dicit. Augustinus: "Ubi deest cognitio aeternae et incommutabilis Veritatis, falsa est virtus etiam in optimis moribus".

Ad illud quod obicitur, quod sacramenta Ecclesiae non habent efficaciam apud haereticos, dicendum quod non est simile de Matrimonio et aliis sacramentis. Nam in aliis praestatur remedium contra morbum, qui iam inest : unde in aliis datur gratia vel effectus gratiae, quo mediante curatur anima a morbi corruptela ; in Matrimonio autem, in quantum sacramentum legis naturae, datur remedium praeservativum a culpa, ne quis in cognoscendo mulierem peccet ; licet, in quantum est sacramentum Ecclesiae, ratione benedictionis annexae det etiam gratiam digne accedentibus. Quoniam ergo infideles non suscipiunt gratiam gratum facientem nec eius effectum, quamdiu sunt in infidelitate, ideo alia sacramenta non praestant eis remedium, hoc vero solum potest eis praestare, licet non perfectum, sed solum ad cavendum malum.

Ad illud quod obicitur, quod haereticus baptizando peccat mortaliter, dicendum quod peccat, quia usurpat quod suum non est ; et quodsi actualiter intendat ad errorem perducere, tunc gravius peccat. Sed sicut potest esse quod aliquis haereticus baptizet, non intendens hominem perducere ad errorem, sic potest esse quod aliquis generet prolem, non intendens ad cultum idolorum pertrahere, sed solum intendens posteritatem habere. Et hoc quidem, quia caret intentione formata, non habet perfecte. bonum prolis nec meritum ; quia tamen non habet intentionem deformatam, ideo non habet demeritum. Et ideo tales filii iudicari possunt legitimi, quod est signum quod matrimonialiter sunt generati ; aliter enim iudicarentur illegitimi.

Est enim quadruplex differentia filiorum, ita apud infideles sicut apud fideles. Quidam enim sunt naturales et legitimi, ut qui de legitimis uxoribus generantur ; et isti debent et possunt succedere in bonis. Quidam legitimi, sed non naturales, ut filii adoptivi ; et isti similiter possunt succedere. Quidam naturales, sed non legitimi, ut illi qui nati sunt de concubinis. Quidam sunt nec legitimi nec naturales, ut sunt illi qui de adulterio sunt nati vel etiam de incestu.

PrevBack to TopNext