Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum, altero infidelium veniente ad fidem, altero remanente in infidelitate, solvatur Matrimonium quoad fidelem.

Quantum ergo ad primum sic proceditur, et ostenditur quod Matrimonium solvatur quantum ad permanentem in fide.

I ad Corinthios 7, 15 : "Quodsi infidelis discedit, discedat ; non enim est servituti subiectus frater aut soror in huiusmodi". Super quem locum dicit Ambrosius: "Contumelia Creatoris solvit Matrimonium in eo qui relinquitur, ne accusetur alii copulatus".

Item, Matrimonium non est ratum sine sacramento Baptismi ; sed quod non est ratum solvitur per fornicationem corporalem : ergo et per fornicationem spiritualem. Quod autem ratum sit per Baptismum, patet per Innocentium, Extra, De divortiis, Quanto te novimus: "Sacramentum, inquit, Baptismi, quod semel est admissum, ratum efficit Coniugii sacramentum".

Item, mulier non potest prohibere virum ut non convertatur ad fidem : ergo, si non vult sequi vel cohabitare, non potest prohibere ut non contrahat, cum vir ad continentiam non teneatur.

Item, fortius vinculum solvit minus, ubi minus repugnat ; sed fortiori vinculo tenetur baptizatus Deo quam uxori infideli : ergo, ubi mulier non concordat ei, solvitur vinculum ab ipsa.

Contra : I ad Corinthios 7, 12: "Si quis vir habet infidelem uxorem, non dimittat eam, si consentit cohabitare". Ergo matrimonium est adhuc inter eos : ergo nec vinculum solvitur nec cohabitatio dividitur, altero converso.

Item, Matrimonium consummatum. per carnis commixtionem significat unionem naturarum in Christo ; sed illa est omnino insolubilis : ergo et tale Matrimonium : ergo, si carnaliter sunt commixti, tale vinculum non potest solvi.

Item, quod rectum est, per fidei sacramentum non infirmatur, sed confirmatur ; sed inter duos infideles recte contractum est Matrimonium : ergo, si nunquam infirmatur si persistant in infidelitate, nec si alter veniat ad fidem.

Item, si alter coniugum transeat ad frugem melioris vitae, utpote ad religionem, non solvitur Matrimonium consummatum : ergo nec si transit ad fidem.

Conclusio

Si in matrimonio infidelium una tantum pars convertitur ad fidem, haec liberatur ab officio cohabitationis et debiti solvendi, immo tunc ab ipso vinculo matrimonii, quando infidelis non vult cohabitare sine contumelia Creatoris

Respondeo : Dicendum quod loquendo de solutione quantum ad cohabitationem et mutuam servitutem, hoc est in potestate fidelis ; sed loquendo de solutione quantum ad ruptionem vinculi, distinguendum est, quoniam infidelis aut vult cohabitare aut non. Si vult cohabitare, aut cum blasphemia nominis Christi aut sine ; si sine, aut ut pertrahat ad infidelitatem aut non. Si vult cohabitare sine blasphemia nominis Christi, et ita quod non pertrahat ad peccatum ; non solvitur Matrimonium, quia nec iniuriatur nec facit contumeliam Deo nec Matrimonio nec marito. Si autem discedit vel non vult cohabitare sine contumelia Creatoris vel sine impulsione ad infidelitatem, in his tribus casibus potst a fideli dimitti, et per contumeliam factam Matrimonio et Creatori vinculum potest frangi ; et potest cum alia contrahere, ut dicit Ambrosius, et Extra, De divortiis, Quanto te novimus, et : Gaudemus.

Concedo igitur quod solutionem Matrimonii contracti in infidelitate tria faciunt : primum est ipsius imbecillitas ; secundum est cultus disparitas ; tertium, Creatoris vel Matrimonii, iniuria. Primum reddit possibile ad dissolutionem, secundum disponit et tertium dissolvit. Matrimonii imbecillitas est ratione significationis imperfectae quam habet apud infideles et ratione defectus Baptismi. Unde dicitur quod illud Matrimonium est legitimum, sed non ratum, quia, ut dicit Innocentius Sacramentum fidei, id est Baptismi, quod semel admissum est, ratum efficit sacramentum Coniugi, ex parte scilicet suscipientis est intelligendum ; et hoc est, quia infideles non possunt ita ligari in individuam vitae consuetudinem quin alter possit transire ad fidem ; et ita, si non vult commutari, potest simpliciter separari, cum perfecta fides advenit suscipiendo sacramentum fidei. Cultus disparitas est secunda ratio, quia tunc advenit alteri personae fortius vinculum. Iniuria Matrimonii sive Dei est, cum non vult cohabitare aut non sine contumelia Creatoris ; et tunc vinculum illud solvitur, quia repugnat vinculo quo fidelis alligatur Deo. Concedendae sunt ergo rationes probantes quod solvitur Matrimonium, his concurrentibus ; et patent rationes ad oppositum.

Ad rationes

Quod enim dicit Apostolus, hoc verum est, quando mulier vult habitare in pace sine contumelia Dei.

Aliud patet, quia, etsi sit consummatum, non tamen est ratum nec habet apud infideles plenam significationem nec stabile fundamentum.

Ad illud quod obicitur, quod fides non infirmat rectum, dicendum quod verum est eatenus qua rectum est ; sed eatenus qua est via ad obliquitatem, ut si mulier nolit cohabitare, nisi vir protrahatur ad malum, tunc solvit.

Ultimum patet, quia illae tres causae non concurrunt, cum aliquis transit ad frugem melioris vitae.

PrevBack to TopNext