Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum, altero tantum infidelium veniente ad fidem, Matrimonium solvatur quoad infidelem.
Ad rationes
Et quod sic, videtur : Quia Matrimonium est vinculum duorum et se habet ut relatio ; sed destructa ligatione respectu unius extremi, destruitur respectu alterius : ergo etc.
Item, mulier ista, postquam discessit, aut est uxor aut non. Si sic, ergo vir non potest contrahere ; si non, ergo ipsa potest, cum non sit uxor.
3. Item, esto quod fidelis contrahat post discessum et illa postmodum convertatur ad fidem ; constat quod non redditur ei vir : ergo, si non tenetur continere, potest nubere : ergo, si non est ei ius acquisitum ad hoc, poterat et prius.
Contra : Ambrosius dicit quod infidelis discedens peccat in Deum et in Matrimonium. Ergo si in bono Matrimonii est punienda, non potest nubere.
Respondeo : Dicendum quod quidam dicunt quod hanc quaestionem non est nostrum determinare, quia non spectat ad nos de his qui foris sunt, iudicare. Sed verum est quod non spectat iudicare publicando spiritualiter ; tamen spiritualis homo iudicat omnia, discernendo quis recte, quis non recte vivat.
Et ideo dicendum quod statim post discessum solvitur vinculum a parte viri, quia potest alteri coniungi statirit, non sic a parte mulieris. Unde notandum quod vinculum manet dupliciter : aut secundum veritatem sacramenti aut in poenam peccati. Quamdiu vir relictus, vel mulier fidelis, manet in statu in quo potest redire ad eam, mulier est alligata quantum ad veritatem sacramenti. Sed quando vir est in statu in quo non potest ei coniungi, ut si alteram ducat vel intret religionem vel accipiat sacrum Ordinem, mulier soluta est secundum veritatem sacramenti , quia amplius non est uxor ; sed tamen alligata est in poenam peccati ; unde non licet ei nubere, quousque relinquatur a culpa ; et hoc non est, quamdiu est infidelis. Si autem convertatur et baptizetur, cum tunc solvatur ab omni culpa et poena peccati, ex tunc licite poterit nubere nisi aliud obsistat.
Et sic patent obiecta utraque. Prima enim probant, quod solvitur secundum veritatem ; secunda, quod manet in poenam peccati.
Ad illud quod quaeritur, a quo solvitur, dico quod a Deo et ab Ecclesia, sed per accidens, quia, ex quo ille desinit esse vir, per consequens ista desinit esse uxor. Et si tu obicias, quod commodum reportat de malitia, dicendum quod falsum est, quia, qiiamdiu manet culpa, divino iudicio est alligata. Et amplius, si ad fidem veniat et vir eam repetat, si non contraxit cum alia, est ei reddenda. Unde satis rationabiliter potest dici quod vinculum illud non omnino solvitur statim cum mulier discedit, sed cum vit alligatur alii fideli vinculo inseparabili ; tunc enim fortius vinculum solvit minus ; unde, etsi prius aliquo modo esset solutum, ex tunc perfecte solutum est, illo ultimo persistente.