Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra egit Magister de cognatione carnali. In hac parte agit de spirituali, et continet haec pars praesentem distinctionem, quae potest dividi in duas partes. In prima agit de cognatione spirituali. In secunda vero agit de secundis nuptiis, ostendens illas esse licitas ; quae pars supra divisa fuit contra totam praecedentem ; et hoc facit ultimo capitulo : Sciendum est etiam quod non solum primae vel secundae nuptiae etc.

Prima pars habet duas. In prima ostendit qualiter spiritualis cognatio contrahatur. In secunda, qualiter impedit Matrimonium, ibi : Quod autem compater et commater etc. Et illa dividitur in duas. In prima agit de cognatione directa. In secunda vero de indirecta, ibi : Solet etiam quaeri, si commatrem etc.

Prima pars iterum dividitur in duas. In prima agit quomodo cognatio spiritualis impedit in se. In secunda vero, in comparatione ad cognationem legalem, ibi : Quod autem spirituales vel adoptivi filii. Et ita tria determinat in hac distinctione. Primum est de cognatione spirituali ; secundum est de legali, et tertium est de secundis nuptiis.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus