Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum affinitas praestet Matrimonio impedimentum.
Et quod sic, videtur. Causa XXXV, quaestione 3: "Aequaliter coniungatur quis propinquis suis et uxoris suae consanguineis".
Item, Levitici 18, 8 : "Turpitudinem uxoris patris tui non revelabis": ergo nullus potest contrahere cum uxore patris ; sed hoc non est ob aliud nisi ob vinculum affinitatis : ergo etc.
Item, hoc ipsum arguitur per rationem, quia turpitudo uxoris est turpitudo viri ; sed turpitudo consanguineae non est aliquatenus per actum coniugalem revelanda : ergo nec uxor viri in coniugium assumenda.
4. Item, proximitatis vinculum tam in consanguinitate quam in affinitate est ex sanguinis unitate. Ergo, si consanguinitas propter unitatem sanguinis impedit, pari ratione et affinitas, cum vir et mulier fiant una caro ratione commixtionis seminum.
Contra : In Lege erat prohibitum ducere sororem, et praeceptum erat ducere uxorem fratris ; et illa est affinis : ergo affinitas Matrimonium non impedit.
Item, magis iungitur aliquis alicui qui iungitur per se et immediate quam qui mediate ; sed vir qui cognoscit mulierem potest ei iungi matrimonialiter : ergo multo magis consanguinei ipsius viri.
Conclusio
Affinitas, quae praecedit, impedit matrimonium contrahendum et dirimit contractum, non autem superveniens, quae tantum aufert reo ius exigendi debitum
Respondeo : Dicendum quod affinitas impedit Matrimonium, sicut habetur Extra, De consanguinitate et affinitate ; et hoc intelligendum est de affinitate quae praecedit Matrimonii contractionem, non de ea quae supervenit. Si enim praecedat, impedit contrahendum et dirimit iam contractum, quia facit personam illegitimam secundum eumdem modum et per easdem rationes per quem modum et per quas rationes facit consanguinitas. Si autem sequatur Matrimonium, non potest ipsum dissolvere, cum sit vinculum insolubile ; si tamen contractum est et consummatum, ambo sunt ad continentiam monendi. Si vero contractum est et ratificatum per verba de praesenti, cum solvi non possit, nisi ingrediatur alter coniugum religionem, sicut habetur Extra, De conversione coniugatorum, necessario oportet quod ille qui malitiose cognovit consanguineam aliquam reddat debitum, si illa non vult continere, aut in religionem ingrediatur, Extra, De eo qui cognovit consanguineam uxoris suae, Discretionem ; et infra, ubi dicitur quod tenetur reddere debitum, "cum non debeat coniux sine culpa iure sua privari". Ipse autem non debet exigere, quia reddidit se inhabilem, sicut dicitur eodem titulo : Transmissae nobis etc., ubi dicitur quod requisitus non sine gravi cordis dolore accedat. Sic igitur concedendum quod affinitas praecedens Matrimonium, quantum ad primum genus, ita impedit Matrimonium ut consanguinitas.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur, quod praeceptum erat ducere uxorem fratris, dicendum quod hoc verum erat in casu, scilicet cum. frater mortuus erat sine semine. Quia enim promissa erat eis perfecta benedictio in semine, ideo non debebat pati Lex quod aliquis esset qui videretur sine semine, si haberet propinquum qui suscitaret. Nunc autem, quia hoc sublatum est, sic impedit omnino sicut consanguinitas.
Ad illud quod obicitur, quod vir magis iungitur mulieri, dicendum quod verum est ; sed quoniam me actus consonat et consequitur Matrimonium ; hinc est quod vinculum nullum ibi concurrit inter virum et mulierem quod Matrimonio praestet impedimentum. Amplius, sicut praedictum est, cum affinitas sit vinculum per accidens, praesupponit vinculum per se, scilicet consanguinitatem ; et quia nemo ibi ipsi est consanguineus : hinc est quod mulier non effieitur affinis viro, sed eius consanguineis.