Text List

Praeambulum

Praeambulum

Quantum ad primum primo procedamus per modum narrationis ; secundo vero per modum inquisitionis.

Circa primum tria sunt notanda. Primo, quid sit. Secundo, quot eius species. Tertio, quot modis contrahatur.

De primo sciendum quod cognatio spiritualis ita definitur : Cognatio spiritualis est propinquitas aut proximitas proveniens ex sacramenti donatione vel ad illud tentione. Unde tam ille qui baptizat quam ille qui tenet proximus et cognatus spiritualiter iudicatur, Causa XXX, quaestione 1, Omnes quos in poenitentia, et Extra, De cognatione spirituali, capitulo ultimo.

De secundo notandum quod cognationis spiritualis tres sunt species. Una dicitur compaternitas, quae attenditur inter patrem spiritualem et carnalem patrem. Alia dicitur paternitas, et haec attenditur inter eum qui suscipitur et eum qui suscipit, sive sit masculus sive femina. Tertia dicitur fraternitas, et haec attenditur inter filium spiritualem et filium carnalem praecise et universaliter ; nam non se extendit nisi ad illum qui suscipitur, Causa XXX, quaestione 3, Super quibus, et Extra, De cognatione spirituali, capitulo 7, Tua nos. Et omnes istae species impediunt Matrimonium.

De tertio sciendum quod spiritualis cognatio dupliciter contrahitur, scilicet directe et indirecte. Indirecte, ut quando uxor efficitur commater alicuius per actum viri, vel e converso vir efficitur compater per actum uxoris. Directe vero contrahitur per actum proprium, ut cum tenet aliquem vel aliquam ad sacramenti susceptionem. Sed circa hoc fuerunt tres opiniones.

Prima dicit quod sicut septem sunt dona Spiritus sancti, ita sunt septem dona Baptismi, scilicet a primo pabulo salis usque ad Confirmationem, quae fit per episcopum ; et in quolibet horum contrahitur compaternitas, ita quod non potest esse Matrimonium inter tales, Causa XXX, quaestione 1, Pervenit, in fine.

Secunda dicit quod per tria tantum sacramenta contrahitur, scilicet per catechismum, Baptismum et Confirmationem episcopi, De consecratione, distinctione 4, In catechismo.

Tertia opinio parum differt a secunda. Dicit enim quod in his tribus contrahitur cognatio spirituatis, sed in Baptismo et Confirmatione adeo fortis est, quod impedit contrahendum et dirimit iam contractum, Causa XXX, quaestione 1, Si quis filiastrum. In catechismo autem contrahitur adeo exilis, quod vix impedit contrahendum et non dirimit iam contractum, Extra, De cognatione spirituali, Contracto.

Sed quae istarum opinionum sit verior, dubitationem habet. Et propterea circa hoc quaeruntur tria. Primo quaeritur, utrum cognatio spiritualis contrahatur per aliquod sacramentum. Secundo quaeritur, utrum impediat Matrimonium. Tertio quaeritur, utrum transeat ab uno in alterum.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum