Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum cognatio spiritualis contrahatur per aliquod sacramentum.
Rationes principales
Circa primum sic proceditur; et quod. cognatio spiritualis contrahatur per sacramenta, videtur : Per illud quod dicitur Causa XXX, quaestione 1: "Omnes quos suscepimus, ita filii nostri sunt ut illi quos, nobis suscipientibus, unda sacri Baptismatis regeneravit". Ergo etc.
Item, hoc ostenditur ratione, quia cognatio attenditur penes generationem ; sed sicut est carnalis generatio in filiis, ita et spiritualis in sacramentis : cum ergo sit vera regeneratio, videtur, quod sit ibi vera cognatio.
Item, qui suscipit aliquem in Baptismo tenetur eum fovere et erudire in spiritualibus : ergo obligatur ad actum paternum spiritualem : ergo per aliquod vinculum spirituale : hoc autem appellamus cognationem : ergo etc.
Item, reverentiam et honorem tenetur aliquis ei facere qui se regeneravit, maiorem quam aliis ; hoc autem non est propter aliud, nisi propter illud mandatum quo pater est honorandus specialiter prae aliis hominibus : ergo iste aliquo modo est pater ; sed non carnalis ; ergo spiritualis. Sed carnalis paternitas facit cognationem carnalem : ergo et spiritualis spiritualem.
Contra : Maius est vinculum caritatis quam alicuius sacramenti ; sed vinculum caritatis non efficit aliquam cognationem, nec carnalem nec spiritualem : ergo nec per aliquod sacramentum cognatio contrahitur.
Item, inter omnia sacramenta sacramentum Eucharistiae est maioris unionis, pro eo quod unit in uno corpore : sed per sacramenti Eucharistiae susceptionem nulla efficitur spiritualis cognatio : ergo nec per alia.
Item, plus assimilantur et conveniunt participantes unum sacramentum quam dans et suscipiens in quantum huiusmodi ; sed qui participant idem sacramentum propter hoc non dicuntur habere cognationem, nec spiritualem nec carnalem : ergo etc.
Item, quia pater et filius sunt proximi, necesse est quod filii ab eodem patre procedentes sint proximi et cognati in cognatione carnali : ergo pari ratione, si est cognatio inter patrem spiritualem et filium, erit cognatio inter filios spirituales eiusdem patrii : ergo omnes qui baptizarentur ab uno essent cognati spiritualiter : ergo, cum hoc non sit verum, nec illud est verum quod cognatio spiritualis sit inter dantem sacramentum et suscipientem.
Conclusio
Cognatio spiritualis vere contrahitur in duobus Sacramentis
Respondeo : Dicendum quod spiritualis cognatio est et esse debet, et hoc propter conformitatem spiritualium ad carnalia. Sicut enim est carnalis generatio, in qua est vinculum et quidam amor naturalis, sic est spiritualis regeneratio per sacramenta aliqua et per illam similiter aliquod vinculum acquiritur et amor spiritualis : et ideo in illis sacramentis praecipue contrahitur in quibus est regeneratio. Quoniam igitur dispositio ad regenerationem est in catechismo, regeneratio in Baptismo, regenerationis consummatio in Confirmatione, hinc est quod in his tribus secundum communem opinionem contrahitur cognatio. Sed tamen, quia in catechismo non est vera regeneratio, ideo non contrahitur ibi vera cognatio nec alligatio fortis, sed adeo exilis ut, sicut dictum est, non dirimat Matrimonium iam contractum et vix impediat contrahendum. Et sic concedendae sunt rationes ad hoc.
Ad rationes
1-2. Ad illud quod obicitur in contrarium de vinculo caritatis et Sacramento altaris, dicendum quod in neutro attenditur regeneratio, sed in aqua et Spiritu Sancto, quorum unum est in sacramento Baptismi, reliquum in sacramento Confirmationis ; et si aliqua regeneratio spiritualis attendatur, penes virtutes, haec facit cognationem ad Deum et Filium Dei, non filium vel cognatum hominis, pro eo quod virtutem operatur Deus in nobis sine nobis, sacramentum autem dispensatur per hominem.
Ad illud quod obicitur de comparticipatione, dicendum quod comparticipatio sacramenti est vinculum commune, sive ab eodem sive a diversis sit, quia unus Deus, una fides, unum baptisma ; sed cognatio est vinculum speciale : et ideo sacramenti comparticipatio nec est cognatio nec facit cognationem ; non sic datio et susceptio sacramenti, immo dicit ordinem ad aliquam personam specialem et quoddam vinculum supraddit et quamdam specialem tentionem ; et hanc rectissime possumus. appellare cognationem. Et sic patet illud.
Ad illud quod obicitur ultimo de fraternitate carnali, dicendum quod non est simile, quia utrumque est vinculum speciale, et aliquo modo magis conveniunt qui generantur ab eodem, sicut supra monstratum fuit ; qui autem baptizantur ab eodem non magis conveniunt quam qui baptizantur a diversis. Amplius, ex affinitate et affinitate non surgit tertia affinitas, nisi interveniat consanguinitas, quae est vinculum per se ; sic ex cognatione spirituali ex utraque parte non surgit cognatio spiritualis, nisi ex altera parte sit consanguinitas. Unde cognatio ponitur inter filium spiritualem et filium carnalem, non inter spiritualem et spiritualem. Et sic patet illud.