Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum cognatio legalis transeat ab uno in alterum.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Causa XXX, quaestione 3, et habetur in littera: "Inter eos qui natura et eos qui adoptione sunt filii, venerandae leges Matrimonia contrahi non permittunt". Hoc autem non esset nisi cognatio transiret a patre in filium : ergo etc.
Item, plus concordat unio carnis cum cognatione legali quam spirituali ; sed unio carnis facit cognationem spiritualem esse communem : ergo multo fortius cognationem legalem.
Item, cognatio carnalis et spiritualis transit : ergo pari ratione cognatio legalis. Aut si non, quare non ? Quodsi non transiret, tunc non esset nisi unica species ; nunc autem tres assignantur.
Contra : Quia cognatio spiritualis est communicabilis, ideo necesse est, quodsi aliquis efficitur spiritulis pater alicuius, quod efficiatur compater patris eiusdem. Ergo pari ratione in adoptione ; quod tamen non conceditur : ergo non est cognationis transitus.
Item, quia in cognatione spirituali transitus est a patre in filiam naturalem, ideo impossibile est quod unquam contrahat filius spiritualis cum filia naturali. Ergo pari ratione nunquam posset filius adoptivus contrahere cum naturali filia ; cuius contrarium dicitur Causa XXX, quaestione 3, Per adoptionem quaesita fraternitas.
Conclusio
Vinculum cognationis legalis transit in uxorem simpliciter, in filios tantum ad tempus
Respondeo : Dicendum quod vinculum adoptionis transit in alteram personam dupliciter, scilicet per carnis commixtionem et per generationem ; sed per carnis commixtionem transit ad semper, per generationem vero ad tempus.
Et ratio huius est, quia talis adoptio respicit bona temporalia et educationem paternam ; et quoniam vir et uxor coniunguntur ad semper et omnia quae habent pro indiviso habent, ideo contrahitur vinculum sempiternum ad uxorem. Sed filii naturales nec semper cohabitant nec semper cum parentibus habent bona indivisa, immo, cum emancipantur, patrem relinquunt ; et bine est quod non manet illud vinculum. Et sic patet quomodo transit illud vinculum et quando simpliciter et quando ad tempus.
Ad rationes
1-2. Ad illud vero quod quaeritur : quare cognatio legalis non transit in patrem ? dicendum quod cognatio spiritualis transit in patrem, quoniam eumdem regenerat quem pater generavit, ita quod cognatio spiritualis respicit bonum interius ; ideo communicator in uno et ideo contrahitur cognatio compaternitatis. Sed adoptans adoptatum assumit ad aliquid extra, ideo non sic communicatur. Quod obicitur secundo, iam patet.