Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum cognatio, legalis debeat impedire Matrimonium.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Causa XXX, quaestione 3, Ita diligere, Nicolaus Papa dicit et habetur in littera : "Inter eos non contrahitur Matrimonium quos adoptio iungit".
Item, ratione videtur, quia alius est et debet esse affectus paternus et maritalis : si ergo adoptans aliquam tenetur eam tractare affectione paterna, ergo nullatenus potest nec debet affectione mariti.
Item, cognationis vinculum impedit propter proximitatem ; sed in cognatione legali fit proximitas : ergo fit Matrimonio impedimentum.
Contra : Cognatio legalis est de iure positiva, sed Matrimonium de iure naturali ; sed ea quae sunt iuris positivi non possunt super ea quae sunt naturalis alligationis : ergo nec talis adoptio potest impedire Matrimonium.
Conclusio
Cognatio legalis impedit matrimonium
Respondeo : Dicendum quod cognatio legalis impedit Matrimonium. Et ratio huius est statutum Ecclesiae, quae legem confirmat et approbat.
Si autem quaeritur : quare Ecclesia statuit ? dici potest quod ratione honestatis, quoniam isti affectus, scilicet paternus et maritalis, circa eamdem personam, sunt incompossibiles, salva honestate ; et quoniam talis cognatio ad affectum consanguinitatis perducit, si quis contraheret, iam in hoc honestati derogaret ; et qui assuesceret contrahere cum filia adoptiva, aut parum aut nihil cum naturali timeret contrahere, cum illam assumpserit ad pertractandum ut filiam naturalem. Et sic patet quare debet impedire.
Quomodo autem impediat secundum tres differentias, ita quod secundum alteram ad tempus tantum, supra dictum est. Ratio autem huius est, quia illa adoptio tenet ratione eius quod sub eadem potestate sunt filia naturalis et filius adoptivus, nec se habent ut fratres nisi quamdiu sic sunt ; et ideo, hoc cessante, possunt se habere secundum. affectionem coniugalem. His visis, satis patent obiecta.
Ad rationes
Quod enim obicitur, quod ius positivum non repugnat iuri naturali, dicendum quod Matrimonium non tantum est de iure naturali, secundum quod currit nunc Ecclesia, sed etiam regi oportet secundum ecclesiastica statuta.