Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum secundae nuptiae sint licitae.
Rationes principales
Chrysostomus : Secundum virum accipere secundum praeceptum Apostoli licitum, secundum veritatem fornicatio est. Sed de unoquoque iudicandum est secundum veritatem : ergo secundae nuptiae non sunt licitae, cum nec fornicatio.
Item, Ambrosius: A secundo die subtraxit Deus benedictionem, nobis intelligentiam derelinquens, non bonum esse Matrimonium duplex, quia ab unitate dividit. Sed ibi praefigurantur secundarum foedera nuptiarum : ergo etc.
Item, ratione videtur, quia bigamus non potest promoveri ad sacros Ordines, sed poena non infligitur nisi pro culpa : ergo in bigamia est culpa.
Item, peccatum est habere plures uxores simul nisi dispensetur a Deo : ergo pari ratione videtur esse peccatum habere plures successive. Si dicas quod non est simile, quia, cum sunt simul, fit iniuria primae uxori, non tamen successive ; contra : esto quod prima uxor velit, nihilominus est peccatum : ergo etc.
Contra : Abraham secundas contraxit nuptias cum Cethura, Genesis 25, 1 ; et in hoc non reprehenditur : ergo licitum fuit ei, et sic etc.
Item, I ad Timotheum 5, 14 : "Volo iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse" ; loquitur de viduis.
Conclusio
Non solum secundae, sed etiam aliae ampliores nuptiae sunt licitae
Respondeo : Dicendum quod non tantum secundae nuptiae, sed etiam tertiae et quartae et ampliores sunt licitae, dum tamen fiant bono fine, scilicet propter prolem generandam vel propter fornicationem vitandam vel propter necessitatem suam sustentandam, ut cum contrahit vir cum muliere, ut ipsum foveat vel e converso. Unde Augustinus dicit : Non contemnimus quotaslibet nuptias ; et Hieronymus etiam, quod Dominus non damnavit mulierem septemviram.
Ad rationes
Ad illud ergo quod dicit Chrysostomus, quod secundum veritatem est fornicatio, dicendum quod ipse vocat veritatem coniecturam rationis, quae tamen saepe fallitur, licet probabiliter iudicet. Vel dicendum quod fornicatio dicitur quaedam immersio libidinis, quia illud maxime consuevit mover ad secundas nuptias contrahendas.
Ad illud quod dicit Ambrosius, quod duplex Matrimonium non est bonum, dicendum quod illud intelligendum est sic : id est, non est honorabile.
Ad illud quod obicitur, quod punitur poena irregularitatis, dicendum quod non passe ascendere ad sacros Ordines non est poena, quia etiam nec mutus vel mutilatus naturaliter potest ascendere ; nec tamen hoc est ei in poenam, sed quia non est idoneus.
Ad illud quod obicitur, quod non licet plures habere simul, dicendum quod non est simile, quia, viro vivente, mulier non habet potestatem sui corporis nec e converso vir, vivente muliere ; et ideo non potest alteri dare, et si dat, contra ius facit. Sed, mortua uxore, solutus est, et ideo alteri potest dare ; et ideo licet et non peccat.