Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum secundae nuptiae sint sacramentales.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia sacramentum Matrimonii efficit consensus animorum expressus per verba exteriora inter legitimas personas ; sed talis est in secundis nuptiis : ergo etc. Quod istae personae sint legitimae, probatur, quia nullo iure a Matrimonio prohibentur.
Item, coitus excusatur in secundis nuptiis, alioquin non concederet eas Apostolus ; sed coitus in Matrimonio excusatur ratione medicinae sacramentalis : ergo etc.
Item, secundae nuptiae sunt inseparabiles sicut et primae : sed inseparabilitas in Matrimonio non venit ex parte boni fidei nec prolis : ergo ex parte boni quod est sacramentum.
Item, qui cognoscit secundam coitu fornicario non efficitur irregularis, qui autem secundam cognoscit, cum qua contraxit, efficitur irregularis : ergo amplior est hic unio quam ibi ; sed non nisi sacramentalis ; ergo etc.
Contra : Qui iterat sacramentum facit ei contumeliam, et ideo nihil facit iterando ; sed in secundis nuptiis iteratur Matrimonii sacramentum : ergo non est ibi sacramenti susceptio, sed contumelia.
Item, vinculum Matrimonii contrahitur ex mutuo consensu ; sed consensus est vinculum animorum, et Matrimonium est vinculum quod non solvitur, manentibus extremis : ergo, cum animae sint incorruptibiles, semper manet vinculum primi Matrimonii. Sed alligatus uni sacramentaliter, non potest alteri sacramentaliter obligari ; ergo etc.
Conclusio
Secundae nuptiae in se sunt Sacramentum, sed in comparatione ad primas nuptias habent minus complete rationem significationis sacramentalis
Respondeo : Dicendum quod dupliciter est loqui de secundis nuptiis, aut in se aut in relatione ad primas. Si in se, sic, cum sit ibi consensus expressus inter legitimas sunt utique sacramentum, nec est ibi carnis divisio, sed unio carnis viri et mulieris. Si autem loquamur in comparatione ad praecedentes, sic manet in eis sacramenti ratio incompleta propter carnis divisionem, quia in primis carnem suam univit cum uno, in secundis cum alio ; et talis divisio tollit de plenitudine significationis.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod sacramentum iteratur, dicendum quod sacramentum iterari non dicitur nisi primo manente ; sed primum est solutum, uxore mortua.
Ad illud quod obicitur, quod vinculum animarum quae sunt perpetuae, dicendum quod anima et est anima et est spiritus ; et non est vinculum animarum nisi in quantum coiunctae corporibus ; ordinatur enim hoc vinculum ad carnis commixtionem ; ideo solvitur, cum anima separatur et desinit animare.
3-4. Ad illud quod obicitur, quod secundae nuptiae carnem dividunt, dicendum quod hoc est per accidens, quia primo uniunt et per consequens dividunt ; et sunt sacramentum ratione unionis, non ratione divisionis. Tamen quia divisio concomitatur unionem nec est de perfectione sacramenti, ideo non debetur ei tanta solemnitas ; et quia benedictio est ad solemnitatem, ideo tales nuptiae non benedicuntur. Et sic patet sequens. Sed attendendum quod nuptiae possunt esse secundae ex parte viri et primae ex parte mulieris vel e converso vel ex parte utriusque. In primo casu plus salvatur ratio sacramenti : Chritus enim unitur pluribus animabus et sibi eas desponsat ; in secundo casu minus ; in tertio minime. Et ideo in primo casu, cum mulier est virgo, quamvis vir sit bigamus, nuptiae benedicuntur.