Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum Baptismus in omnibus aequalem habeat efficaciam.

Tertio quaeritur utrum digne recipientes sacramentum Baptismi, omnes et aequaliter recipiant eius efficaciam.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Augustinus, in libro De unico Baptismo : "Baptizari alius alio magis non dicitur vel minus". Ergo aequaliter.

Item, ratione videtur, quia Baptismus restituit quemlibet ad plenam innocentiam, ita quod baptizatus statim evolaret, si moreretur ; sed unus non est altero innocentior : ergo etc.

Item, Baptismus habet efficaciam a passione Christi ; sed Christus aequaliter se obtulit pro omnibus : ergo et sacramentum aequaliter habet efficaciam in omnibus.

Item, quaero : in quo maiorem habet efficaciam, aut in eo qui magis peccavit aut in eo qui minus ? Quod in eo qui magis, videtur, quia utrique totum remittitur, et illi magis qui peccavit amplius. Sed quod in eo qui minus, videtur, quia ille est gratia dignior : ergo etc.

Contra : Dicitur Matthaei 25, 15 : "Dedit unicuique secundum propriam virtutem" ; sed unus est plus dispositus quam alter : ergo unus plus accipit a Deo in Baptismo quam alter.

Item, Damascenus : "Peccatorum omnibus similiter per Baptismum venia datur, gratia autem secundum proportionem fidei et praepurgationem".

Item Deus est dator gratiae in Baptismo ; constat quod voluntarius et rationalis ; sed ratio dictat eum qui donat, secundum quod melius invenit aliquem dispositum, plus ei donare : ergo etc.

Conclusio

Effectus baptismi quoad characteris impressionem et innocentiae restitutionem in omnibus aequalis est; mensura tamen gratiae in adultis secundum eorum dispositionem est maior vel minor, at eadem gratia omnia, etiam plurima peccata delet.

Respondeo : Dicendum quod, sicut supra dictum est, prima res Baptismi est character, secunda est infusio gratiae, tertia est restitutio innocentiae. Quantum ad characterem non est magis vel minus ; unus enim alio non est magis baptizatus. Quantum ad tertium, scilicet innocentiam, aequaliter, quia unus non est magis innocens alio. Quantum ad medium vero, quod est gratIa, dicendum quod est magis et minus. Sed gratia duplicem habet actum, scilicet delere peccatum et habilitare ad bonum. Quantum ad deletionem peccati, maiorem habet effectum in eo qui plura commisit ; sed tamen non propter hoc est maior, quia modica gratia potest delere omnem culpam. Quantum vero ad habilitationem ad bonum, in eo qui magis se disposuit maiorem habet efficaciam, et praeterea ipsa est maior, quia ex hac parte attenditur augmentum gratiae.

Ad rationes

Per hoc patent omnia praeter illud de passione, ad quod dicendum quod, etsi Christus pro omnibus passus est, non tamen habet passio eius in omnibus efficaciam, quia non omnes se disponunt ; sic, etsi aequaliter passus est, non tamen habet aequalem in omnibus efficaciam, quia non omnes aequaliter se disponunt ; sed qui propinquius accedit magis accipit, sicut ad ignem.

1-2. Primae duae rationes currunt secundum illam viam secundum quam est aequalitas, scilicet characteris et innocentiae.

B.- Ad illud quod quaeritur cui plus donat, vel ei qui plus peccat vel ei qui minus, dicendum quod quantum ad remissionem culpae et dimissionem poenae ei qui plus. Quantum vero ad habilitationem ad bonum potest esse et sic et aliter, secundum quod magis se disponit et Deus acceptat, quia frequenter, ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. Tamen, ceteris paribus, minor praeparatio eius qui minus peccavit pro maiori reputanda est ei ; unde credo eum magis dispositum ad gratiam. Et si tu obicias : "Cui plus dimittitur plus diligit", Lucae 7, 47, dicendum quod illud non ponltur quia ita sit semper, sed quia de bono et aequo debet plus diligere ex dimisso ; sed non oportet quod plus diligat ex bono dato et commisso. Et sic patent omnia circa haec quaesita.

PrevBack to TopNext