Divisio textus
Divisio textus
Terminata parte principali huius libri, in qua Magister determinavit de sanitate quam sacramentorum medicamenta conferunt, sequitur pars, in qua agit de sanitate ad quam sacramenta disponunt. Prima est sanitas gratuita, secunda est gloriosa ; prima est viae, secunda patriae ; prima et a culpa, secunda a miseria. Et quoniam ad hanc gloriam habendam concurrit resurrectio et concurrit iudicium, ideo primo determinat de resurrectione, secundo vero de iudicio, infra, quadragesima septima distinctione : Solet etiam quaeri, qualiter dabitur sententia iudicii.
Prima pars habet duas. Quoniam enim in resurrectione anima separata reiungitur corpori, ideo primo agit de resurrectione, secundo vero de statu animae separatae, infra, distinctione quadragesima quinta : Praeterea scienqum est quod omnes animae etc.
Prima pars habet duas. In prima determinat de resurrectione secundum id quod est. In secunda, quantum ad modum sive quantum ad qualitatem et quidditatem resurgentium, infra, distinctione quadragesima quarta : Solent autem nonnulli percontari etc. Prima pars habet duas. In prima procedit per modum narrationis. In secunda per modum inquisitionis, ibi : Hic quaeritur , utrum electis tunc adsit etc. Prima pars habet tres partes. In prima parte ostendit resurrectionem esse futuram. In secunda vero determinat resurrectionis causam, ibi : Causa enim resurrectionis mortuorum etc. In tertia determinat resurrectionis horam, ibi : Media autem nocte dicitur venturus, ubi dicitur quod dicit resurrectionem futuram media nocte, non propter temporis qualitatem, sed potius propter horae incertitudinem.
Hic quaeritur, utrum electis tunc adsit etc. Haec est secunda pars, in qua procedit Magister per modum inquisitionis, determinans dubitabilia. quae habent ortum ex praedictis ; illa autem dubia sunt quatuor, quae habent ortum ex verbis Apostoli quae prius tacta sunt ; et ideo pars ista habet quatuor particulas et quatuor capitula in quibus illa dubia determinat. In primo quaerit de librorum apertione, et quae ibi leguntur et quae ad memoriam reducuntur. In secundo quaerit de vivorum inventione, ibi : Quaeri etiam solet, utrum illi quos vivos etc. In tertio vero determinat quomodo intelligitur quod iudicabit vivos et mortuos, ibi : His autem adiciendum est. In quarto, quomodo intelligitur illud quod mortui resurgent incorrupti, ibi : Cumque ex praedictis sane credi valeat etc.
On this page